C. 3.33DE USU FRUCTU ET HABITATIONE ET MINISTERIO SERVORUM
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Otto/Schilling/Sintenis
1 · Impp. Seuerus et Antoninus AA. Posidonio.
pr.Si usus fructus omnium bonorum testamento uxoris marito relictus est, quamuis cautionem a te prohibuerat exigi, tamen non aliter a debitoribus solutam pecuniam accipere poteris quam oblata secundum formam senatus consulti cautione.
PP. VI k. Oct. Anullino et Frontone conss.
2 · Idem AA. Felici.
pr.Verbis testamenti, quae precibus inseruisti, usum fructum legatum tibi animaduertimus. quae res non impedit proprietatis dominum obligare creditori proprietatem, manente scilicet integro usu fructu tui iuris.
PP. VI id. Mai. Antonino A. II et Geta II conss.
3 · Imp. Antoninus A. Antoniano.
pr.Si patri tuo usus fructus legatus est, defuncto eo nihil ad te pertinet, cum morte eius, cui fuerat legatus usus fructus uel alio modo adquisitus, ad proprietatem regredi solet.
1Usufructuario autem superstite licet dominus proprietatis rebus humanis eximatur, ius utendi fruendi non tollitur.
PP. III k. Aug. Antonino A. IIII et Balbino conss.
4 · Imp. Alexander A. Verbicio.
pr.Usu fructu constituto consequens est, ut satisdatio boni uiri arbitrio praebeatur ab eo, apud quem id commodum peruenit, quod nullam laesionem ex usu proprietati adferat. nec interest, siue ex testamento siue ex uoluntario contractu usus fructus constitutus est.
PP. VI id. Mart. Alexandro A. II et Marcello conss.
5 · Idem A. ... euocato et aliis.
pr.Si pater usum fructum praediorum in tempus uestrae pubertatis matri uestrae reliquit, finito usu fructu postquam uos adoleuistis, posterioris temporis fructus perceptos ab ea repetere potestis, quos nulla ratione sciens de alieno percepit.
PP. k. April. Alexandro A. II et Marcello conss.
6 · Idem A. Stratonicae.
pr.Interest, usum fructum solum maritus tuus in dotem acceperit, an proprietas quidem doti data sit, uerum pactum intercessit, ut moriente eo tibi eadem possessio redderetur. nam usufructuarius quidem proprietatem pignorare non potuit: qui autem proprietatem aestimatam in dotem accepit, non ideo minus obligare eam potuit, quoniam soluto matrimonio restituenda tibi aestimatio eius fuit.
PP. k. Iul. Agricola et Clemente conss.
7 · Imp. Gordianus A. Ulpiano militi.
pr.Eum, ad quem usus fructus pertinet, sarta tecta suis sumptibus praestare debere explorati iuris est. proinde si quid ultra quam impendi debeat erogatum potes docere, sollemniter reposces.
PP. k. Febr. Arriano et Papo conss.
8 · Impp. Diocletianus et Maximianus AA. et CC. Hieroni.
pr.Neque fructuarium ad obtinendam proprietatem rerum, quarum usum fructum habet, neque successores eius ulla temporis ex ea causa tenentes praescriptio munit.
VI k. Iul. AA. conss.
9 · Idem AA. et CC. Auxanusae.
pr.Usu fructu matri tuae praediorum et mancipiorum relicto tam alienatio quam manumissio interdicta est. sane mancipia, quorum testamento ministerium matri relictum est, cum in his dominium non habet, nec tradendo cuiquam nec manumittendo ad testatoris heredem pertinentia quicquam facit.
D. k. Dec. AA. conss.
10 · Idem AA. et CC. Pomponio.
pr.Si domina proprietatis uxori tuae usum fructum locauit sub certa annua praestatione, morte conductricis ei quae locauit etiam utendi fruendi causa non est deneganda.
D. XIII k. Ian. Sirmi AA. conss.
11 · Idem AA. et CC. Claudio Theodoto.
pr.Habitatio morte finitur: nec proprietatem qui habitationem habuit legando dominii uindicationem excludit.
Subscripta IIII k. Oct. Viminaci CC. conss.
12 · Imp. Iustinianus A. Iuliano pp.
pr.Ambiguitatem antiqui iuris decidentes sancimus, siue quis uxori suae siue alii cuicumque usum fructum reliquerit sub certo tempore, in quo uel filius eius uel quisquam alius peruenerit, stare usum fructum in annos, in quos testator statuit, siue persona, de cuius aetate compositum est, ad eam peruenerit siue non: neque enim ad uitam hominis respexit, sed ad certa curricula: nisi ipse cui usus fructus legatus sit ab hac luce fuerit subtractus: tunc etenim ad posteritatem usum fructum transmitti non est possibile, cum morte usum fructum penitus extingui iuris indubitati sit.
1Sin autem talis fuerit incerta condicio, ‘donec in furore filius uel alius quisquam remanserit’, uel in aliis similibus casibus, quorum euentus in incerto sit, si quidem resipuerit filius uel alius, pro quo hoc dictum est, uel condicio extiterit, usum fructum finiri: sin autem adhuc in furore is constitutus decesserit, tunc quasi in usufructuarii uitam eo relicto manere usum fructum apud eum. cum enim possibile erat usque ad omne uitae tempus usufructuarii non ad suam mentem uenire furentem uel condicionem impleri, humanissimum est ad uitam eorum usum fructum extendi. quemadmodum etenim, si decesserit usufructuarius ante completam condicionem uel furorem finitum, extinguitur usus fructus, ita humanum est extendi eum in usufructuarii uitam, etsi antea decesserit furiosus uel alia condicio defecerit.
D. k. Aug. Constantinopoli Lampadio et Oreste uu. cc. conss.
13 · Idem A. Iuliano pp.
pr.Cum antiquitas dubitabat usu fructu habitationis legato, et primo quidem cui similis est, utrumne usui uel usui fructui an neutri eorum, sed ius proprium et specialem naturam sortita est habitatio, postea autem si possit is cui habitatio legata est eandem locare uel dominium sibi uindicare, auctorum iurgium decidentes compendioso responso omnem huiusmodi dubitationem resecamus.
1Et si quidem habitationem reliquerit, ad humaniorem declinare sententiam nobis uisum est et dare legatario etiam locationis licentiam. quid enim distat, siue ipse legatarius maneat siue alii cedat, ut mercedem accipiat?
2Et multo magis, si habitationis usum fructum reliquerit, cum et nimiae subtilitati satisfactum uideatur etiam nomine usus fructus addito.
3In tantum etenim ualere habitationem uolumus, ut non antecellat usum fructum nec dominium habitationis speret legatarius, nisi specialiter euidentissimis probationibus ipse legatarius possit ostendere et dominium ei domus esse relictum: tunc enim uoluntati testatoris per omnia oboediendum est.
4Quam decisionem locum habere censemus in omnibus modis, quibus habitatio constitui potest.
D. XVIII k. Oct. Lampadio et Oreste uu. cc. conss.
14 · Idem A. Iuliano pp.
pr.Antiquitas dubitabat, si quis fundum uel aliam rem cuidam testamento reliquerit, quatenus usus fructus apud heredem maneat, si huiusmodi constat legatum.
1Et cum quidam inutile legatum esse existimabant, quia usus fructus numquam ad suam redit proprietatem, sed semper apud heredem remanet, et forsitan hoc existimabant, quia et secundus heres et deinceps successores unus esse uidentur et non potest huiusmodi usus fructus secundum ueterem distinctionem solitis modis extingui, alii autem huiusmodi legatum non esse respuendum existimauerunt: tales altercationes decidentes censemus et huiusmodi legatum firmum esse et talem usum fructum una cum herede finiri et illo moriente uel aliis legitimis modis eum amittente expirare. quare enim iste usus fructus sibi tale uindicat priuilegium, ut generali interemptione usus fructus ipse solus excipiatur? quod ex nulla induci rationabili sententia manifestissimum est.
2Et propter hoc et usum fructum finiri et ad proprietatem suam redire et utile esse legatum sancientes huiusmodi paucissimis uerbis totam eorum ambiguitatem deleuimus.
D. XV k. Oct. Lampadio et Oreste uu. cc. conss.
15 · Idem A. Iuliano pp.
pr.Inter antiquam prudentiam dissensio incidit, si per seruum usus fructus domino fuerit adquisitus et ex quibusdam casibus ( multi enim rebus incidunt mortalibus ) pars huiusmodi serui in alium peruenerit, utrum omnis usus fructus, qui antea per seruum ad aliquem peruenerit, apud eum remaneat an totus tollatur uel ex parte deminuatur, ex parte autem apud eum resideat?
1Et super huiusmodi dubitatione tres sententiae uertebantur, una, quae dicebat ex particulari alienatione serui totum usum fructum deminui, alia in tantum usum fructum deminui, in quantum et seruus alienatur, tertia, quae definiebat partem quidem serui posse alienari, usum fructum autem totum apud eum remanere, qui ante seruum in solidum habebat. et in nouissimam sententiam et summum auctorem iuris scientiae Saluium Iulianum esse inuenimus.
2Nobis autem haec decidentibus placuit Saluii Iuliani admitti sententiam et aliorum qui in eadem fuerunt opinione, quibus humanius uisum est non interemptionem usus fructus studiosam esse, sed magis retentionem, quatenus, etsi pars serui alienetur, tamen nec pars usus fructus depereat, sed maneat secundum suam naturam integer atque incorruptus et, quemadmodum et ab initio fixus est, ita conseruetur ex huiusmodi casu nullo deterioratus modo.
D. X k. Oct. Lampadio et Oreste uu. cc. conss.
16 · Imp. Iustinianus A. Iuliano pp.
pr.Corruptionem usus fructus multiplicem esse ueteribus placuit, uel morte usufructuarii uel capitis deminutione uel non utendo uel aliis quibusdam non ignotis modis. sed de usu fructu quidem hoc indubitatum fuerat: de personali autem actione, quae super usu fructu nascitur, siue in stipulationem usus fructus deductus siue ex testamento relictus est, dubitabatur, morte quidem usufructuarii et capitis deminutione et eam tolli omnibus concedentibus, non utendo autem, si per annum uel per biennium forsitan eundem usum fructum non petierit usufructuarius, si personalis actio tollitur, altercantibus.
1Sed nos haec decidentes sancimus non solum actionem quae pro usu fructu nascitur, sed nec ipsum usum fructum non utendo cadere, nisi tantummodo morte usufructuarii et ipsius rei interitu, sed usum fructum, quem sibi aliquis adquisiuit, hunc habeat, dum uiuit, intactum, cum multae et innumerabiles causae rebus incidunt mortalibus, per quas homines iugiter detinere quod habent non possunt, et est satis durum per huiusmodi difficultates amittere quod semel possessum est, nisi talis exceptio usufructuario opponetur, quae, etiam si dominium uindicabat, poterat eum praesentem uel absentem excludere.
2Sed nec per omnem capitis deminutionem huiusmodi detrimentum imminere nostris patimur subiectis. quare enim, si filius familias fuerit is qui usum fructum habet, forte ex castrensi peculio, ubi nec usus fructus adquiritur ei, possessum, per emancipationem eum amittat? sed secundum quod definitum est tunc eum tantummodo desinere, cum usufructuarius uel res pereat, et tantummodo eum cum anima uel rei substantia expirare, nisi praedictae exceptionis uigor reclamauerit.
3Excepta uidelicet tali capitis deminutione, quae uel libertatem uel ciuitatem Romanam possit adimere: et tunc enim usus fructus omnimodo ereptus ad suam reuertatur proprietatem.
D. k. Oct. Constantinopoli Lampadio et Oreste uu. cc. conss.
17 · Idem A. Iohanni pp.
pr.Ex libris Sabinianis quaestio nobis relata est, per quam dubitabatur, si usus fructus per seruum adquisitus uel per filium familias capitis deminutione filii magna uel media uel morte uel emancipatione uel serui quacumque alienatione uel morte uel manumissione potest adhuc remanere.
1Et ideo sancimus in huiusmodi casibus neque, si seruus uel filius familias in praefatos casus inciderit, interrumpi patri uel domino usum fructum qui per eos adquisitus est, sed manere intactum, neque, si pater capitis deminutionem magnam uel mediam passus fuerit uel morte ab hac luce fuerit exemptus, usum fructum perire, sed apud filium remanere, etiamsi heres a patre non relinquatur.
2Usum fructum enim per eum adquisitum apud eum remanere et post patris calamitatem oportet, cum plerumque uerisimile est testatorem contemplatione filii quam patris usum fructum ei reliquisse.
D. XV k. Nou. Constantinopoli post consulatum Lampadii et Orestae uu. cc.