C. 3.34DE SERVITUTIBUS ET DE AQUA
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Otto/Schilling/Sintenis
1 · Imp. Antoninus A. Calpurniae.
pr.Si quas actiones aduersus eum, qui aedificium contra ueterem formam extruxit, ut luminibus tuis officeret, competere tibi existimas, more solito exercere non prohiberis. is, qui iudex erit, longi temporis consuetudinem uicem seruitutis obtinere sciet, modo si is qui pulsatur nec ui nec clam nec precario possidet.
PP. III id. Nou. Gentiano et Basso conss.
2 · Idem A. Martiali.
pr.Si aquam per possessionem Martialis eo sciente duxisti, seruitutem exemplo rerum immobilium tempore quaesisti. quod si ante id spatium eius usus tibi interdictus est, frustra sumptus in ea re factos praestari tibi postulas, cum in aliena possessione operis facti dominium, quoad in eadem causa manet, ad eum pertinet, cuius est possessio.
PP. k. Iul. Laeto II et Cereale conss.
3 · Idem A.) Ricanae.
pr.Et in prouinciali praedio constitui seruitus aquaeductus uel aliae seruitutes possunt, si ea praecesserint, quae seruitutem constituunt: tueri enim placita inter contrahentes debent. quare non ignorabis, si priores possessores aquam duci per praedia prohibere iure non potuerunt, cum eodem onere perferendae seruitutis transire ad emptores eadem praedia posse.
PP. k. Mai. Maximo II et Aeliano conss.
4 · Idem A. Cornelio.
pr.Aquam, quae in alieno loco oritur, sine uoluntate eius, ad quem usus eiusdem aquae pertinet, praetoris edictum non permittit ducere.
PP. id. Aug. Maximo II et Aeliano conss.
5 · Imp. Philippus A. et Philippus C. Luciano militi.
pr.Si quid pars aduersa contra seruitutem aedibus tuis debitam iniuriose extruxit, praeses prouinciae reuocare ad pristinam formam, damni etiam ratione habita, pro sua grauitate curabit.
PP. k. Febr. Praesente et Albino conss.
6 · Imp. Claudius A. Prisco.
pr.Praeses prouinciae usu aquae, quam ex fonte iuris tui profluere adlegas, contra statutam consuetudinis formam carere te non permittet, cum sit durum et crudelitati proximum ex tuis praediis aquae agmen ortum sitientibus agris tuis ad aliorum usum uicinorum iniuria propagari.
PP. VII k. Mai. Claudio A. et Paterno conss.
7 · Impp. Diocletianus et Maximianus AA. Iuliano.
pr.Si manifeste doceri possit ius aquae ex uetere more atque obseruatione per certa loca profluentis utilitatem certis fundis inrigandi causa exhibere, procurator noster, ne quid contra ueterem formam atque sollemnem morem innouetur, prouidebit.
PP. IIII non. Mai. Maximo II et Aquilino conss.
8 · Idem AA. et CC. Aniceto.
pr.Altius quidem aedificia tollere, si domus seruitutem non debeat, dominus eius minime prohibetur. in pariete uero tuo si fenestram Iulianus ui uel clam fecisse conuincatur, sumptibus suis opus tollere et integrum parietem restituere compellitur.
D. k. Ian. Sirmi AA. conss.
9 · Idem AA. et CC. Zosimo.
pr.Si in aedibus uicini tibi debita seruitute parietem altius aedificauit Heraclius, nouum opus suis sumptibus per praesidem prouinciae tollere compellitur. sed si te seruitutem habuisse non probetur, tollendi altius aedificium uicino non est interdictum.
PP. V k. Iul. Sirmi AA. conss.
10 · Idem AA. et CC. Nymphidio.
pr.Si tibi seruitutem aquae deberi praeses animaduerterit nec hactenus non utentem spatio temporis amisisse perspexerit, uti te iure proprio prouidebit. nam si hoc minime probetur, loco proprio facto opere dominus fundi continere aquam et facere, quominus ager tuus rigari possit, non prohibetur.
PP. XI k. Febr. Sirmi CC. conss.
11 · Idem AA. et CC. Aurelio.
pr.Per agrum quidem alienum, qui seruitutem non debet, ire uel agere uicino minime licet: uti autem uia publica nemo recte prohibetur.
D. XI k. Nou. Sirmi CC. conss.
12 · Idem AA. et CC. Valeriae.
pr.Non modus praediorum, sed seruitus aquae ducendae terminum facit.
PP. III k. Ian. Nicomediae CC. conss.
13 · Imp. Iustinianus A. Iohanni pp.
pr.Sicut usum fructum, qui non utendo per biennium in soli rebus, per annale autem tempus in mobilibus uel se mouentibus deminuebatur, non passi sumus huiusmodi sustinere compendiosum interitum, sed et ei decennii uel uiginti annorum dedimus spatium, ita et in ceteris seruitutibus obtinendum esse censuimus, ut omnes seruitutes non utendo amittantur non biennio, quia tantummodo soli rebus adnexae sunt, sed decennio contra praesentes uel uiginti annorum spatio contra absentes, ut sit in omnibus huiusmodi rebus causa similis differentiis explosis.
D. XV k. Nou. Constantinopoli post consulatum Lampadii et Orestae uu. cc.
14 · Idem A. Iohanni pp.
pr.Cum talis quaestio in libris Sabinianis uertebatur: quidam etenim pactus est cum suo uicino, ut liceat ei uel per se uel per suos homines per agrum uicini transitum facere iterque habere uno tantummodo per quinquennium die, quatenus ei licentia sit in suam siluam inde transire et arbores excidere uel facere, quidquid ei fuerit uisum, et quaerebatur, quando huiusmodi seruitus non utendo amittitur, et quidam putauerunt, si in primo uel secundo quinquennio per eam uiam non itum est, eandem seruitutem penitus tolli quasi per biennium ea non utendo deperdita, singulo die quinquennii pro anno numerando, aliis aliam sententiam eligentibus, nobis placuit ita causam dirimere, ut, quia iam per legem latam a nobis prospectum est, ne seruitutes per biennium non utendo depereant, sed per decem uel uiginti annorum curricula, et in proposita specie, si per quattuor quinquennia nec uno die uel ipse uel homines eius eadem seruitute usi sunt, tunc eam penitus amittat uiginti annorum desidia. qui enim in tam longo prolixoque spatio suum ius minime consecutus est, sera paenitentia ad pristinam seruitutem reuerti desiderat.
1Cum autem apertissimi iuris est fructus aridos conculcatione quae in area fit suam naturam et utilitatem ostendere, aliquis uicinum suum uetabat ita aedificium extollere iuxta suam aream, ut uentus excluderetur et paleae ex huiusmodi obstaculo secerni a frugibus non possent, quasi uento suam uim per omnem locum inferre ex huiusmodi aedificatione uetito, cum secundum regionis situm et auxilium uenti aream accedit. sancimus itaque nemini licere sic aedificare uel alio modo uersari, ut idoneum uentum et sufficientem ad praefatum opus infringat et inutilem domino aream et fructuum inutilitatem faciat.
D. XI k. Nou. Constantinopoli post consulatum Lampadii et Orestae uu. cc.