IusCommune
IusCommune › Textos › Código › Liber 3

C. 3.32DE REI VINDICATIONE

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Otto/Schilling/Sintenis

1 · Impp. Seuerus et Antoninus AA. Caeciliae.

pr.Etiam per alienum seruum bona fide possessum ex re eius qui eam possidet uel ex operis serui adquiri dominium uel obligationem placuit. quare tu quoque si bona fide possedisti eundem seruum et ex nummis tuis mancipia eo tempore comparauit, potes secundum iuris formam uti defensionibus tuis.

1Mancipium autem alienum mala fide possidenti nihil potest adquirere, sed qui tenet non tantum ipsum, sed etiam operas eius nec non ancillarum partum et animalium fetus reddere cogitur.

PP. III non. Mai. Eboraci Faustino et Rufo conss.

2 · Idem AA. Aristaeneto.

pr.Si inferiorem partem aedificii, quae solum contingit, ad te pertinere probare potes, eam, quam uicinus imposuit, accessisse dominio tuo non ambigitur.

1Sed et id, quod in solo tuo aedificatum est, quoad in eadem causa manet, iure ad te pertinet. si uero fuerit dissolutum, materia eius ad pristinum dominium redit, siue bona fide siue mala fide aedificium extructum sit, si non donandi animo aedificia alieno solo imposita sint.

PP. XII k. Nou. Antonino A. IIII et Balbino conss.

3 · Imp. Alexander A. Domninae.

pr.Mater tua uel maritus fundum tuum inuita uel ignorante te uendere iure non potuit, sed rem tuam a possessore uindicare etiam non oblato pretio poteris.

1Sin autem postea de ea uenditione consensisti uel alio modo proprietatem eius amisisti, aduersus emptorem quidem nullam habes actionem, aduersus uenditricem uero de pretio negotiorum gestorum exercere non prohiberis.

PP. III k. Nou. Alexandro A. cons.

4 · Imp. Gordianus A. Muniano militi.

pr.Aduersus eos, qui a malae fidei possessoribus fundum bona fide comparauerunt, ita tibi actio competit, si prius, quam usucapionem implerent uel longae possessionis praescriptionem adipiscerentur, dominium ad te peruenerit.

PP. XII k. Nou. Pio et Pontiano conss.

5 · Idem A. Herasiano.

pr.Domum, quam ex matris successione ad te pertinere et ab aduersa parte iniuria occupatam esse ostenderis, praeses prouinciae cum pensionibus quas percepit aut percipere poterat et omni causa damni dati restitui iubebit.

1Eius autem quod impendit rationem haberi non posse merito rescriptum est, cum malae fidei possessores eius quod in rem alienam impendunt, non eorum negotium gerentes quorum res est, nullam habeant repetitionem, nisi necessarios sumptus fecerint: sin autem utiles, licentia eis permittitur sine laesione prioris status rei eos auferre.

PP. II id. Febr. Gordiano A. et Auiola conss.

6 · Idem A. Austronio militi.

pr.Si ea pecunia quam deposueras is apud quem collocata fuerat sibi possessiones comparauit ipsique traditae sunt, tibi uel omnes tradi uel quasdam compensationis causa ab inuito eo in te conferri iniuriosum est.

PP. V id. Iul. Gordiano A. et Auiola conss.

7 · Imp. Phillipus A. et Philippus C. Aurelio Antonio.

pr.Partum ancillae matris sequi condicionem nec statum in hac specie patris considerari explorati iuris est.

PP. XIIII k. Nou. Philippo A. et Titiano conss.

8 · Idem A. et C. Philippo militi.

pr.Si, ut proponis, pars diuersa pecunia tua quaedam nomine suo comparauit, praeses prouinciae utilem uindicationem obtentu militiae tibi eo nomine impertiri desideranti partes aequitatis non negabit. idem mandati quoque seu negotiorum gestorum actionem inferenti tibi iurisdictionem praebebit.

PP. II non. Mart. Praesente et Albino conss.

9 · Imppp. Carus Carinus et Numerianus AAA. Antonio.

pr.Doce ancillam, de qua supplicas, dotalem fuisse in notione praesidis: quo patefacto indubium erit uindicari ab uxore tua nequiuisse.

PP. III k. Mart. Caro et Carino AA. conss.

10 · Impp. Diocletianus et Maximianus AA. Ianuario.

pr.Cum super uernis mancipiis nulla instrumenta te habere adseueres, in iudicio, in quo negotium coeptum esse proponitur, id quod in precem contulisti postulare debuisti. iudex enim non ignorat seruorum dominia etiam citra instrumentorum exhibitionem aliis probationibus uel ipsorum interrogatione posse ostendi.

PP. VIII id. Febr. ipsis IIII et III AA. conss.

11 · Idem AA. et CC. Gaiano.

pr.Si quis sciens agrum alienum seuit uel plantas imposuit, postquam eae radicibus terram fuerint amplexae, solo cedere rationis est. domini enim magis segetem uel plantas quam per huiusmodi factum solum suum facit.

1Sane eum, qui bona fide possidens haec fecerit, per doli mali exceptionem contra uindicantem dominium seruare sumptus iuris auctoritate significatum est.

D. IIII k. Mart. Sirmi AA. conss.

12 · Idem AA. et CC. Alexandro.

pr.Inciuile atque inusitatum est quod postulas, ut mancipium, quod tradidisti et hoc modo dominium eius transtulisti, inuito eo ex nostro rescripto tibi adsignetur. unde intellegis semel ancilla emptoris facta filios etiam postea natos eius dominium sequi, cuius mater eorum eo tempore fuit. sane de pretio, si non te hoc probatum fuerit recepisse, conueni aduersarium tuum.

D. VI id. April. AA. conss.

13 · Idem AA. et CC. Eytychio.

pr.Ordinarii iuris est, ut mancipiorum orta quaestione prius exhibitis mancipiis de possessione iudicetur ac tunc demum proprietatis causa ab eodem iudice decidatur.

D. id. April. AA. conss.

14 · Idem AA. et CC. Septimae.

pr.Cum a matre domum filii te sciente comparasse proponas, aduersus eum dominium uindicantem, si matri non successit, nulla te exceptione tueri potes. quod si uenditricis obtinet hereditatem, doli mali exceptione, pro qua portione ad eum hereditas pertinet, uti non prohiberis.

D. III k. Iul. AA. conss.

15 · Idem AA. et CC. Aurelio Proculino.

pr.Quotiens duobus in solidum praedium iure distrahitur, manifesti iuris est eum, cui priori traditum est, in detinendo dominio esse potiorem.

1Si igitur antecedenti tempore possessionem emisse ac pretium exsoluisse apud praesidem prouinciae probaueris, obtentu non datorum instrumentorum expelli te possessione non patietur.

2Erit sane in arbitrio tuo pretium quod dedisti cum usuris recipere, ita tamen, ut perceptorum fructuum et sumptuum ratio habeatur: cum et si ex causa donationis utrique dominium rei uindicetis, eum, cui priori possessio soli tradita est, haberi potiorem conuenit.

D. XV k. Oct. AA. conss.

16 · Idem AA. et CC. Ianuario.

pr.Si in area communi domum aliquis extruxit, hanc uobis communem iuris fecit ratio. cuius portionem ab eo, qui bona fide possidens aedificauit, si uelis uindicare, sumptus offerre debes, ne doli mali possis exceptione submoueri.

D. id. Nou. Sirmi AA. conss.

17 · Idem AA. et CC. Sabino.

pr.Si fundum uestrum, uobis per denuntiationem admonentibus uolentem ad emptionem accedere, quod distrahentis non fuerit, non recte is contra quem preces funditis comparauit uel alio modo mala fide contraxit, tam fundum uestrum constitutum probantibus quam fructus, quos eum mala fide percepisse fuerit probatum, aditus praeses prouinciae restitui iubebit.

D. XII k. Dec. Sirmi AA. conss.

18 · Idem AA. et CC. Claro.

pr.Re tua apud aliquem manente proprietatis error nihil tibi nocere potuit, nisi alia contra te causa interuenerit.

D. VIIII k. Ian. AA. conss.

19 · Idem AA. et CC. Callistrato.

pr.Indicia cetera, quae iure non respuuntur, non minorem probationis quam instrumenta continent fidem: quo iure, si de proprietate domus ambigis negotiumque integrum est, uti non prohiberis.

VIII k. Ian. Sirmi. AA. conss.

20 · Idem AA. et CC. Quartillae.

pr.Non seruum, quem res tuas detinere adseueras, sed eius dominum de rebus repetendis conueniendum esse perspicis.

VI k. Mart. CC. conss.

21 · Idem AA. et CC. Herodi.

pr.A possidentibus uindicata mancipia, quorum dominium ad uos pertinere intenditis, si, posteaquam impleueritis intentionem, haec non restituantur, iurisiurandi sollemnitate secuta condemnatio procedere debet.

D. VI id. Oct. CC. conss.

22 · Idem AA. et CC. Diodoto.

pr.Certum est mala fide possessores omnes fructus solere cum ipsa re praestare, bona fide uero extantes, post litis autem contestationem uniuersos.

D. III k. Nou. CC. conss.

23 · Idem AA. et CC. Magnifero.

pr.Si mancipium tuum per uim uel furtum ablatum alii ex nulla iusta causa distraxerunt, uindicanti tibi dominium soluendi pretii nulla necessitas inrogatur.

D. XVI k. Dec. CC. conss.

24 · Idem AA. et CC. Iuliano.

pr.Nullo iusto titulo praecedente possidentes ratio iuris quaerere prohibet dominium. idcirco cum etiam usucapio cesset, intentio dominii non absumitur: unde hoc casu postliminio reuerso citra beneficium actionis rescissoriae directa permanet integra uindicatio.

D. XVI k. Dec. CC. conss.

25 · Idem AA. et CC. Eugnomio.

pr.Sollemnibus pensionibus rei pro alio satisfacientem non interueniente uenditione solutionis causa minime dominum facit.

D. XVI k. Dec. Nicomediae CC. conss.

26 · Idem AA. et CC. Heliodoro.

pr.Morae litis causam possessoris non instruunt ad inducendam longae possessionis praescriptionem, quae post litem contestatam in praeteritum aestimatur.

D. X id. Dec. CC. conss.

27 · Idem AA. et CC. Philadelpho.

pr.Seruum emptor non traditum sibi praesentem uindicare non potest.

D. XVIII k. Ian. Nicomediae CC. conss.

28 · Idem AA. et CC. Sopatro.

pr.Res alienas possidens, licet iustam causam nullam habeat tenendi, non nisi suam intentionem implenti restituere cogitur.

D. VIII k. Ian. CC. conss.