C. 3.27QUANDO LICEAT SINE IUDICE UNICUIQUE VINDICARE SE VEL PUBLICAM DEVOTIONEM
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Otto/Schilling/Sintenis
1 · Imppp. Valentinianus Theodosius et Arcadius AAA. ad prouinciales.
pr.Liberam resistendi cunctis tribuimus facultatem, ut quicumque militum uel priuatorum ad agros nocturnus populator intrauerit aut itinera frequentata insidiis adgressionis obsederit, permissa cuicumque licentia dignus ilico supplicio subiugetur ac mortem quam minabatur excipiat et id quod intendebat incurrat. melius enim est occurrere in tempore, quam post exitum uindicare.
1Vestram igitur uobis permittimus ultionem et, quod serum est punire iudicio, subiugamus edicto: nullus parcat militi, cui obuiare telo oporteat ut latroni.
D. k. Iul. Tatiano et Symmacho conss.
2 · Imppp. Arcadius Honorius et Theodosius AAA. Hadriano pp.
pr.Opprimendorum desertorum facultatem prouincialibus iure permittimus. qui si resistere ausi fuerint, in his uelox ubicumque iubemus esse supplicium. cuncti etenim aduersus latrones publicos desertoresque militiae ius sibi sciant pro quiete communi exercendae publicae ultionis indultum.
D. V non. Oct. Theodosio A. et Rumorido conss.