C. 3.28DE INOFFICIOSO TESTAMENTO
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Otto/Schilling/Sintenis
1 · Impp. Seuerus et Antoninus AA. Victorino.
pr.Cum de inofficioso matris suae testamento filius dicere uelit aduersus eum, qui ex causa fideicommissi hereditatem tenet, non est iniquum hoc ei accommodari, ut perinde fideicommissarius teneatur, ac si pro herede aut pro possessore possideret.
PP. V k. Iul. Falcone et Claro conss.
2 · Idem AA. Lucretio.
pr.Quamuis de inofficioso testamento acturum te bonorum possessionem accepisse proponas, tamen scriptis heredibus auferre possessionem inciuile est.
D. IIII k. Dec. Dextro II et Prisco conss.
3 · Idem AA. Ianuario.
pr.Si mater filiis duobus institutis tertio post testamentum suscepto, cum mutare idem testamentum potuisset, hoc facere neglexisset, merito utpote non iustis rationibus neglectus de inofficioso querellam instituere poterat.
1Sed cum eam in puerperio uita cessisse proponas, repentini casus iniquitas per coniecturam maternae pietatis emendanda est. quare filio tuo, cui nihil praeter maternum fatum imputari potest, perinde uirilem portionem tribuendam esse censemus, ac si omnes filios heredes instituisset.
2Sin autem heredes scripti extranei erant, tunc de inofficioso testamento actionem instituere non prohibetur.
PP. VIII k. Iul. Laterano et Rufino conss.
4 · Idem AA. Sotericho et aliis.
pr.Cum ex causa fideicommissi secundum decretum praetoris in libertate morati sitis, filios etiam susceperitis, quamuis postea domini uestri testamentum inofficiosum sit pronuntiatum agente filio, non est aequum fieri uobis libertatis quaestionem.
PP. VI id. Mart. Antonino III et Geta II conss.
5 · Imp. Antoninus A. Aelio.
pr.Si pater tuus post litem contestatam uel postquam propositum habuisset inofficiosum fratris testamentum dicere te herede relicto decessit, causam coeptam uel quocumque modo illi placitam exsequi non prohiberis.
PP. prid. non. Oct. Gentiano et Basso conss.
6 · Idem A. Ingenuo.
pr.Cum quaeritur, an filii de inofficioso patris testamento possint dicere, si quartam bonorum mortis tempore testator reliquit, inspicitur.
PP. VII k. Iul. Romae duobus Aspris conss.
7 · Idem A. Secundino.
pr.Neptem defuncti actione de inofficioso testamento, quamuis pater eius emancipatus fuerat defunctus, experiri posse ignorare non debes.
PP. VI k. Iul. Romae Laeto II et Cereale conss.
8 · Idem A. Florentino.
pr.Parentibus arbitrium diuidendae hereditatis inter liberos adimendum non est, dum non minus, qui pietatis sibi conscius est, partis quae intestato defuncto potuit ad eum pertinere quarta ex iudicio parentis obtineat.
1Qui autem agnouit iudicium defuncti eo, quod debitum paternum pro hereditaria parte persoluit uel alio legitimo modo, etiamsi minus quam ei debebatur relictum est, si is maior uiginti quinque annis est, accusare ut inofficiosam uoluntatem patris quam probauit non potest.
PP. VII id. Febr. Maximo II et Aeliano conss.
9 · Idem A. Romanae.
pr.De inofficioso testamento militis uel iure militari uel ciuili facto uel centurionis uel tribuni numeri nec filios posse queri ius certum est.
PP. id. Mai. Maximo II et Aeliano conss.
10 · Idem A. Quintiliano.
pr.Si heredum Quintiani, quem patrem tuum esse dicis, aduersus quos de inofficioso testamento acturus eras, iure successionis bona ad fiscum pertinent, uel ipsius Quintiani bona utpote uacantia fiscus tenet, causam apud procuratorem meum agere potes.
PP. II id. Aug. Maximo II et Aeliano conss.
11 · Idem A. Ingenuo.
pr.In harenam non damnato, sed sua sponte harenario constituto legitimae successiones integrae sunt, sicuti ciuitas et libertas manet. sed si testamentum parens eius fecit, neque de inofficioso testamento accusatio neque bonorum possessio ei competit: nam talem filium merito quis indignum sua successione iudicat, nisi et ipse similis condicionis est.
PP. IIII k. Ian. Iuliano et Crispino conss.
12 · Idem A. Liciniano et Diogeniano.
pr.Si pater puellae, cuius uos curatores esse dicitis, filio ex semisse, ipsa autem ex triente et uxore ex reliquo sextante scriptis heredibus, fidei filiorum commisit, ut, si quis eorum intra uiginti quinque annos aetatis decederet, superstitibus portionem suam restitueret, praeterea uxori, ut id, quod ex causa hereditatis ad eam peruenisset, filiis post mortem suam restitueret, fideicommisit, calumniosam inofficiosi actionem aduersus iustum iudicium testatoris instituere non debetis, cum ex huiusmodi fideicommissaria restitutione tam matris quam fratris eius portio ad eam poterat peruenire.
PP. non. Dec. Alexandro A. III et Dione conss.
13 · Imp. Gordianus A. Prisciano.
pr.Cum duobus heredibus institutis, uno ex quinque, altero ex septem unciis, aduersus eum qui ex septem unciis heres scriptus fuerat iusta querella contendisse, ab altero autem uictum fuisse adlegas, pro ea parte, qua resolutum est testamentum, cum iure intestati qui obtinuit succedat, neque legata neque fideicommissa debentur, quamuis libertates et directae competant et fideicommissariae praestari debeant.
PP. III k. Febr. Gordiano A. et Auiola conss.
14 · Idem A. Prisco.
pr.Eum, qui inofficiosi querellam delatam non tenuit, a falsi accusatione non submoueri placuit. idem obseruatur et si e contrario falsi crimine instituto uictus postea de inofficioso actionem exercere maluerit.
PP. VI k. Dec. Gordiano A. et Auiola conss.
15 · Imp. Philippus A. et Philippus C. Aphrodisiae.
pr.Filiam praeteritam a matre ad successionem eius citra inofficiosi querellam adspirare non posse explorati iuris est.
PP. V k. Aug. Philippo A. et Titiano conss.
16 · Impp. Valerianus et Gallienus AA. et Valerianus nob. C. Theodotae.
pr.Contra maiores uiginti quinque annorum duplicem actionem inferentes, primam, quasi testamentum non iure sit perfectum, alteram, quasi inofficiosum, licet iure perfectum, praescriptio ex prioris iudicii mora quinquennalis temporis non nascitur, quae officere non cessantibus non potest.
PP. id. Aug. Tusco et Basso conss.
17 · Impp. Carinus et Numerianus AA. Florae.
pr.Cum filium tuum te praeterita sororem heredem instituisse proponas, inofficiosi querellam apud praesidem prouinciae persequi potes.
PP. prid. id. Febr. Carino II et Numeriano AA. conss.
18 · Impp. Diocletianus et Maximianus AA. Faustinae.
pr.Cum te pietatis religionem non uiolasse, sed mariti coniugium quod fueras sortita distrahere noluisse ac propterea offensum atque iratum patrem ad exheredationis notam prolapsum esse dicas, inofficiosi testamenti querellam inferre non uetaberis.
PP. Nicomediae XVI k. Mart. Maximo II et Aquilino conss.
19 · Idem AA. Apollinari.
pr.Si filia tua turpiter et cum flagitiosa foeditate uiuit, ut a successione tua eam excludendam putes, si non inconsulto calore, sed ex meritis eius ad id odium incitatus es, postremi iudicii liberum arbitrium habebis.
D. XV k. Iul. Sirmi ipsis V et IIII AA. conss.
20 · Idem AA. et CC. Sabiniano.
pr.Filia in orbitate patris relicta cum marito, cui matre uolente nupsit, colens concordiam iustas offensionis post eiusdem matris paenitentiam causas non praestat nec ex momentariis uoluntatibus matris nupta atque uidua esse iure compellitur.
D. non. Ian. Sirmi CC. conss.
21 · Idem AA. et CC. Alexandro.
pr.Fratris uel sororis filii, patrui uel auunculi, amitae etiam et materterae testamentum inofficiosum frustra dicunt, cum nemo eorum qui ex transuersa linea ueniunt exceptis fratre et sorore ad inofficiosi querellam admittatur. de falso sane per accusationem criminis queri non prohibentur.
D. VI id. Febr. CC. conss.
22 · Idem AA. et CC. Statillae.
pr.Si maritus tuus facto testamento te quidem ex asse scripsit heredem, filia autem quam habuit in potestate exheredata facta minime probetur nihilque ei relictum est neque iustas causas offensae praestitisse conuincatur, eam de inofficioso testamento patris querentem totam hereditatem obtinere posse non ambigitur.
1Quod si iam obtinuit uel postea uincat, quodcumque maritus mortis suae tempore debuisse tibi perhibetur, idem ab ea reddi oportet.
D. id. Febr. Sirmi CC. conss.
23 · Idem AA. et CC. Philippae.
pr.Testamenti factionem per testationem uos interdixisse matri profitentes iustitiam offensae manifeste testamini.
D. V id. Sept. CC. conss.
24 · Idem AA. et CC. Successo.
pr.Testamentum militis filii familias in castrensi peculio factum neque a patre neque a liberis eius per inofficiosi querellam rescindi potest.
D. III non. Dec. Nicomediae CC. conss.
25 · Idem AA. et CC. Menodoto.
pr.Filiis matrem, quae de mariti moribus secus suspicetur, ita posse consulere iure compertum est, ut eos sub hac condicione instituat heredes, si a patre emancipati fuerint, atque eo pacto secundum tabulas bonorum possessionem patrem cum re accipere non uideri, qui condicioni minime obtemperauit, neque ei nomine filiorum inofficiosi eo modo actionem posse competere, quibus nullam iniuriam fecerit mater, sed potius putauerit prouidendum, restituere debet.
D. IIII non. Iul. Antiochiae Titiano et Nepotiano conss.
26 · Idem AA. et CC. Serapioni suo salutem.
pr.Ex tribus unciis herede instituto filio intra pubertatis annos directam non inutiliter a patre fieri substitutionem certum est.
D. V k. Sept. Nicomediae Diocletiano VIIII et Maximiano VIII AA. conss.
27 · Imp. Constantinus A. ad Lucrium Verinum.
pr.Fratres uel sorores uterini ab inofficiosi actione contra testamentum fratris uel sororis penitus arceantur: consanguinei autem durante uel non agnatione contra testamentum fratris sui uel sororis de inofficioso quaestionem mouere possunt, si scripti heredes infamiae uel turpitudinis uel leuis notae macula adsparguntur uel liberti, qui perperam et non bene merentes maximisque beneficiis suum patronum adsecuti instituti sunt, excepto seruo necessario herede instituto.
D. id. April. Sirmio Constantino A. V et Licinio C. conss.
28 · Idem Daciae.
pr.Liberi de inofficioso querellam contra testamentum parentum mouentes probationes debent praestare, quod obsequium debitum iugiter, prout ipsius naturae religio flagitabat, parentibus adhibuerunt, nisi scripti heredes ostendere maluerint ingratos liberos contra parentes extitisse.
1Sin autem mater contra filii testamentum inofficiosi actionem instituat, inquiri diligenter iubemus, utrum filius nulla ex iusta causa laesus matrem nouissima laeserit uoluntate nec luctuosam ei et legitimam reliquerit portionem, ut testamento remoto matri successio deferatur.
2Si tamen mater inhonestis factis atque indecentibus machinationibus filium forte obsedit insidiisque eum uel clandestinis uel manifestis appetiit uel inimicis eius suas amicitias copulauit atque in aliis sic uersata est, ut inimica eius potius quam mater crederetur, ut hoc probato inuita etiam adquiescat filii uoluntati.
D. VIII id. Febr. Serdicae Crispo II et Constantino II CC. conss.
29 · Imp. Zeno A. Sebastiano pp.
pr.Quoniam nouella constitutio diui Leonis ante nuptias donationem a filio conferri ad similitudinem dotis quae a filia confertur praecepit, etiam ante nuptias donationem filio in quartam praecipimus imputari.
1Eodemque modo cum mater pro filia dotem uel pro filio ante nuptias donationem uel auus paternus aut maternus uel auia paterna aut materna pro sua nepte uel pro suo nepote uel proauus itidem uel proauia paterna aut materna pro sua pronepte uel pro suo pronepote dederit, non tantum eandem dotem uel donationem conferri, uerum etiam in quartam partem ad excludendam inofficiosi querellam tam dotem datam quam ante nuptias donationem praefato modo uolumus imputari, si ex substantia eius profecta sit, cuius de hereditate agitur.
D. k. Mai. ipso A. II conss.
30 · Imp. Iustinianus A. Menae pp.
pr.Omnimodo testatorum uoluntatibus prospicientes magnam et innumerabilem occasionem subuertendae eorum dispositionis amputare censemus et in certis casibus, in quibus de inofficiosis defunctorum testamentis uel alio modo subuertendis moueri solebat actio, certa et statuta lege tam mortuis consulere quam liberis eorum uel aliis personis, quibus eadem actio competere poterat: ut, siue adiciatur testamento de implenda legitima portione siue non, firmum quidem testamentum sit, liceat uero his personis, quae testamentum quasi inofficiosum uel alio modo subuertendum queri poterant, id quod minus portione legitima sibi relictum est ad implendam eam sine ullo grauamine uel mora exigere, si tamen non ingrati legitimis modis arguantur, cum eos scilicet ingratos circa se fuisse testator edixit: nam si nullam eorum quasi ingratorum fecerit mentionem, non licebit eius heredibus ingratos eos nominare et huiusmodi quaestionem introducere. et haec quidem de his personis statuimus, quarum mentionem testantes fecerint et aliquam eis quantitatem in hereditate uel legato uel fideicommisso, licet minorem legitima portione, reliquerint.
1Sin uero uel praeterierint aliquam eorum personam iam natam uel ante testamentum quidem conceptam, adhuc uero in uentre constitutam, uel exheredatione uel alia eorum mentione facta nihil eis penitus reliquerint, tunc uetera iura locum habere sancimus, nullam ex praesenti promulgatione nouationem uel permutationem acceptura.
2Imputari uero filiis aliisque personis, quae dudum ad inofficiosi testamenti querellam uocabantur, in legitimam portionem et illa uolumus, quae occasione militiae ex pecuniis mortui eisdem personis adquisitae posse lucrari eas manifestum est, eo quod talis sit militia, ut uendatur uel mortuo militante certa pecunia ad eius heredes perueniat, ita tamen, ut ille gradus eiusdem militiae inspiciatur, quem morte testatoris militans obtinet, ut tanta ei pecunia in legitimam portionem computetur, quantam dari statutum est, si in eo gradu mortuus esset is, qui militiam ex pecuniis testatoris adeptus est.
3Exceptis solis uiris spectabilibus silentiariis sacri nostri palatii, quibus praestita iam specialia beneficia tam de aliis capitulis quam de pecuniis super memorata militia a parentibus eorum datis, ne in legitimam portionem eis computentur, rata esse praecipimus: in ceteris uero personis praedictam obseruationem tenere uolumus.
D. k. Iun. Constantinopoli Iustiniano A. II cons.
31 · Idem A. Menae pp.
pr.Quae nuper ad testamenta conseruanda nec facile retractanda sanximus, ut ratione Falcidiae minime illis personis derelicta, quae ad inofficiosi testamenti querellam ex prioribus uocabantur legibus, non periclitentur testamenta, sed quod deest legitimae portioni, id est quartae parti ab intestato successionis, tantum repleatur, exceptis illis quibus nihil in testamento derelictum est, in quibus prisca iura illibata seruauimus, etiam ad testamenta sine scriptis facienda locum habere sancimus.
D. III id. Dec. Constantinopoli dn. Iustiniano pp. A. II cons.
32 · Idem A. Menae pp.
pr.Quoniam in prioribus sanctionibus illud statuimus, ut, si quid minus legitima portione his derelictum sit, qui ex antiquis legibus de inofficioso testamento actionem mouere poterant, hoc repleatur nec occasione minoris quantitatis testamentum rescindatur, hoc in praesenti addendum esse censemus, ut, si condicionibus quibusdam uel dilationibus aut aliqua dispositione moram uel modum uel aliud grauamen introducente eorum iura, qui ad memoratam actionem uocabantur, minuta esse uideantur, ipsa condicio uel dilatio uel alia dispositio moram uel quodcumque onus introducens tollatur et ita res procedat, quasi nihil eorum testamento additum esset.
D. II k. April. Constantinopoli Decio uc. cons.
33 · Idem A. Demostheni pp.
pr.Si quis suo testamento maximam quidem portionem libero derelinquat, minusculam autem alii uel aliis de sua stirpe progenitis, ipsam tamen legitimam siue in hereditate uel in legato uel in fideicommisso, ut non possit locus de inofficiosi testamenti querellae fieri, et ille quidem, qui ex paruulo genitoris sui consequitur substantiam, eam suscipere maluerit, qui autem ex maiore parte eam amplexus est, siue unus uel si plures sint, non statim et sine contentioso proposito uel ulla mora eam restituere uoluerit, sed expectato iudiciorum strepitu et multis uariisque certaminibus habitis post longum tempus ex sententia iudicis uix eam reddiderit, crudelitatem eius competenti poena adgredimur, ut, si haec fuerint subsecuta, non tantum in quod testator uoluit eum restituere condemnetur, sed etiam aliam tertiam partem quantitatis, quae fuerat in testamento derelicta, modis omnibus reddere, ut auaritia eius legitimis ictibus feriatur: aliis omnibus, quae in eodem testamento uel elogio scripta sunt, pro sui tenore ad effectum perducendis.
1Legis autem ueteris iniquitatem tollentes, ut non diutius erubescat posita, quam Iulius Paulus in suis scripsit quaestionibus, hanc piissimam adgredimur sanctionem. cum enim infantem suum non posse ingratum a matre sua uocari scripsit neque propter hoc ab ultima suae matris hereditate repelli, nisi hoc odio sui fecerit mariti, ex quo infans progenitus est, hoc iniquum iudicantes, ut alieno odio alius praegrauetur, penitus delendum esse sancimus et huiusmodi causam liberis non tantum infantibus, sed etiam quamcumque aetatem agentibus opponi minime concedimus, cum possit sub condicione emancipationis hereditatem suam mater filio derelinquens et patris odium punire et iuri filii sui minime nocere nec suam naturam fallere. satis enim crudele nobis esse uidetur eum qui non sentit ingratum existimari.
D. XV k. Oct. Chalcedone Decio uc. cons.
34 · Idem A. Iohanni pp.
pr.Si quis filium suum exheredatum fecerit alio scripto herede, reliquerit autem ex eo nepotem uel uiuum uel in uentre nurus suae constitutum, deliberante uero scripto herede filius decesserit, nulla hereditatis petitione ex nomine de inofficioso constituta uel praeparata omne adiutorium nepotem dereliquit. nec enim pater nepoti aliquod ius, cum decesserit, contra patris sui testamentum dereliquit, quia postea et adita est ab extraneo hereditas et superuixit auo pater eius, ut neque ex lege Vellaea possit in locum patris sui succedere et rescindere testamentum. et hoc nonnulli iuris consulti in medio proponentes inhumane reliquerunt.
1Sed nos, qui omnes subiectos nostros et filios et nepotes habere existimamus adfectione paterna et imitatione, secundum quod possibile est omnium commodo prospicientes iubemus in tali specie eadem iura nepoti dari, quae filius habebat, et nisi praeparatio facta est ad inofficiosi querellam instituendam, tamen posse nepotem eandem causam proponere: et si non heres apertissimis probationibus ostenderit ingratum patrem nepotis circa testatorem fuisse, testamento remoto ab intestato eum uocari, nisi certa quantitas patri eius minor parte legitima relicta est: tunc etenim secundum nouellam nostri numinis constitutionem repletio quartae partis nepoti superest, si qua patri eius competebat: et perfruatur nostro beneficio a uetustate quidem neglectus, a nostro autem uigore recreatus, nisi pater adhuc superstes uel repudiauit querellam uel quinquennium tacuit, scilicet post aditam hereditatem.
D. III k. Aug. Constantinopoli post consulatum Lampadii et Orestae uu. cc.
35 · Idem A. Iohanni pp.
pr.Si quando talis concessio imperialis processerit, per quam libera testamenti factio conceditur, nihil aliud uideri principem concedere, nisi ut habeat consuetam et legitimam testamenti factionem. neque enim credendum est Romanum principem qui iura tuetur huiusmodi uerbo totam obseruationem testamentorum multis uigiliis excogitatam atque inuentam uelle euerti.
1Illud etiam sancimus, ut, si quis a patre certas res uel pecunias accepisset et pactus fuisset, quatenus de inofficiosi querella aduersus testamentum paternum minime ab eo moueretur, et post obitum patris filius cognito paterno testamento non agnouerit eius iudicium, sed oppugnandum putauerit, uetere iurgio exploso huiusmodi pacto filium minime grauari secundum Papiniani responsum, in quo definiuit meritis magis filios ad paterna obsequia prouocandos quam pactionibus adstringendos.
1aSed hoc ita admittimus, nisi transactiones ad heredes paternos filius celebrauerit, in quibus apertissime iudicium patris agnouerit.
2Et generaliter definimus, quando pater minus legitima portione filio reliquerit uel aliquid dederit uel mortis causa donatione uel inter uiuos sub ea condicione, ut haec inter uiuos donatio in quartam ei computetur, si filius post obitum patris hoc quod relictum uel datum est simpliciter agnouerit, forte et securitatem heredibus fecerit quod ei relictum est accepisse, non adiciens nullam sibi superesse de repletione quaestionem, nullum filium sibi facere praeiudicium, sed legitimam partem repleri, nisi hoc specialiter siue in apocha siue in transactione scripserit uel pactus fuerit, quod contentus relicta uel data parte de eo quod deest nullam habet quaestionem: tunc etenim omni exclusa querella paternum amplecti compellitur iudicium.
3Quae omnis sanctio suas radices extendat non solum ad filium uel filiam, sed etiam ad omnes personas, quae de inofficioso querellam contra mortuorum ultima elogia possunt mouere.
D. k. Sept. Constantinopoli post consulatum Lampadii et Orestae uu. cc.
36 · Idem A. Iohanni pp.
pr.Scimus ante constitutionem fecisse, qua cautum est, si pater minorem debita portionem filio suo reliquisset, omnimodo, etsi non adiciatur uiri boni arbitratu repleri filio, attamen ipso iure inesse eandem repletionem.
1Quaerebatur itaque, si quis rem donatam uel inter uiuos uel mortis causa uel in testamento relictam agnouerit et pro parte sua habuerit, deinde eadem res euicta uel tota uel pro parte fuerit, an debeat ex nostra constitutione pars legitima post euictionem suppleri: uel si ex lege Falcidia minuantur legata uel fideicommissa uel mortis causa donationes, debet tamen ex hoc casu supplementum introduci: ne, dum totam Falcidiam accipere heres nititur, etiam totum commodum hereditatis amittat.
1aSancimus itaque in omnibus istis casibus, siue in totum euictio subsequatur siue in partem, emendari uitium et uel aliam rem uel pecunias restitui uel repletionem fieri, nulla Falcidia interueniente, ut, siue ab initio minus fuerit derelictum siue extrinsecus qualiscumque causa interueniens aliquod grauamen imponat uel in quantitate uel in tempore, hoc modis omnibus repleri et nostrum iuuamen purum filiis inferri.
1bRepletionem autem fieri ex ipsa substantia patris, non si quid ex aliis causis filius lucratus est uel ex substitutione uel ex iure adcrescendi, puta usus fructus: humanitatis etenim gratia sancimus ea quidem omnia quasi iure aduenticio eum lucrari, repletionem autem ex rebus substantiae fieri.
1cCum autem quis extraneo herede instituto filio suo restituere eum hereditatem suam, cum moriatur, disposuerit, uel in tempus certum restitutionem distulerit, quia nostra constitutio, quae antea posita est, omnem dilationem omnem moram censuit esse abstrahendam, ut quarta pars pura et mox filio restituatur, in huiusmodi specie quid faciendum sit, dubitabatur.
1dSancimus itaque quartae quidem partis restitutionem iam nunc celebrari non expectata nec morte heredis nec temporis interuallo, reliquum autem, quod post legitimam portionem restat, tunc restitui, quando testator disposuit.
1eSic etenim filius suam habebit portionem integram et qualem leges et nostra constitutio definiuit, et scriptus heres commodum quod ei testator dereliquit cum legitimo moderamine sentiet.
2Illud praeterea sancimus, ut tempora de inofficiosi querellae ab adita hereditate secundum Ulpiani opinionem currant, Herennii Modestini sententia recusata, qui a morte testatoris ilico cursum de inofficioso querellae temporibus dabat, ut non liceat heredi quando uoluerit adire, ne per huiusmodi tramitem iterum filius defraudetur debito naturali.
2aSancimus itaque, ubi testator decesserit alio scripto herede et speratur de inofficioso querella, necessitatem habere scriptum heredem, si quidem praesto est in eadem commanens prouincia, intra sex mensuum spatium, sin autem seorsum utraque pars in diuersis prouinciis degit, tunc intra annale tantummodo spatium simili modo per continuum a morte testatoris numerandum omnimodo adire huiusmodi hereditatem, uel manifestare suam sententiam, quod hereditatem minime admittit: expeditus etenim ita tractatus inducitur filio memoratam mouere querellam: sin uero scriptus heres intra statuta tempora minime adierit, per officium quidem iudicis scriptum compelli hoc facere.
2bIn medio tamen, id est a morte quidem testatoris, ante aditam autem hereditatem, etsi decesserit filius, huiusmodi querellam, licet non se praeparauerit, ad suam posteritatem transmittet, ad extraneos uero heredes tunc tantummodo, quando antiquis libris insertam faciat praeparationem.
D. k. Sept. Constantinopoli post consulatum Lampadii et Orestae uu. cc.
37 · Idem A. Iohanni pp.
pr.Cum antiquis legibus declaratum est, ut militaria testamenta de inofficioso querellam euadant, multi alii casus emergunt, in quibus dubitationes exortas sopiri necesse est.
1In castrensibus etenim peculiis introducta est et alia subdiuisio et peculii triplex inuenitur causa. uel enim paganum est peculium uel castrense uel quod medietatem inter utrumque obtinet, quod quasi castrense nuncupatur.
1aIn tali igitur peculio, quod quasi castrense appellatur, quibusdam personis licentia conceditur condere quidem testamenta, sed non quasi militibus quo uoluerint modo, sed communi et licito et consueto ordine obseruando, quemadmodum constitutum fuerat in consulibus et praefectis legionum et praesidibus prouinciarum et omnibus generaliter, qui in diuersis dignitatibus uel administrationibus positi a nostra consequuntur manu uel ex publicis salariis quasdam largitates
1bSed hae quidem personae testamenti faciendi habent potestatem in ipsis tamen tantummodo peculiis, quae iam enumerata sunt, id est quasi castrensibus.
1cSed et ueterani, qui tempore quidem militiae sibi peculium adquisierunt, militiam autem deposuerunt, testari ( licito tamen modo ) non prohibentur.
1dIn his itaque omnibus quasi castrensibus peculiis dubitabatur, si contra huiusmodi testamenta de inofficioso querellam extendi oportet.
1eSed prior quaestio erat, si omnes qui quasi castrense peculium habent testari in hoc possint, quia non omnibus passim, sed quibusdam personis hoc priuilegii loco concessum est: quia militibus quidem et ueteranis testamenta facere in castrensi peculio undique concessum fuerat, sed militibus quidem in expeditione constitutis iure suo, ueteranis autem iure communi: de aliis autem personis omnibus, quae non per speciale priuilegium hoc acceperunt, si possint testari, dubitatum fuerat, ut puta uiris disertissimis patronis causarum uirisque deuotissimis memorialibus et agentibus in rebus nec non magistris studiorum liberalium, archiatris quoque et omnibus omnino, qui salaria uel stipendia percipiunt publica.
1fIn his itaque omnibus sancimus, quia ad imitationem peculii castrensis quasi castrense peculium superuenit, omnibus, qui tale peculium possident, super ipsis tantummodo rebus, quae quasi castrensis peculii sunt, ultima condere ( secundum leges tamen ) posse elogia: hoc nihilo minus eis addito priuilegio, ut neque eorum testamenta de inofficioso querella expugnentur.
1gSi enim patronus aduersus res, quas libertus eius ex castris quaesiuit sui iuris indubitanter constitutus, praeteritus fuerit ab ingrato liberto, tamen contra eiusmodi peculium contra tabulas bonorum possessionem non habet secundum ueterum legum sanctionem, quemadmodum oportet praefata peculia, quae ad instar castrensis peculii introducta sunt, de inofficioso querellae esse supposita?
2Sed haec obtinere oportet, donec in sacris parentum suorum constituti sunt hi qui quasi castrense peculium possident. si enim sui iuris efficiantur, procul dubio est eorum testamenta et pro ipsis rebus, quas antea ex quasi castrensi peculio habebant, posse de inofficioso querellam sustinere, cum neque nomen peculii permanet, sed aliis rebus confunditur et similem fortunam recipit, quemadmodum et ceterae res eorum, et unum congregatur ex omnibus patrimonium.
D. k. Sept. Constantinopoli post consulatum Lampadii et Orestae uu. cc.