C. 3.26UBI CAUSAE FISCALES VEL DIVINAE DOMUS HOMINUMQUE EIUS AGANTUR
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Otto/Schilling/Sintenis
1 · Impp. Seuerus et Antoninus AA. Dioscoro.
pr.Non defensae mortis quaestionem apud procuratores nostros non oportere tractari quis ignorat, nec bona fisco peti posse, quam si de crimine constiterit apud eum, cui conuictis poenam inrogare licet? plane defunctis homicidii reis apud procuratores quoque causam agendam esse ratio permittit.
PP. VII id. Mai. Laterano et Rufino conss.
2 · Idem AA. Aristae.
pr.Non animaduertimus, cur causam ad officium procuratorum nostrorum pertinentem ad proconsulis notionem aduocare uelis. nam cum hoc quaeratur, an pater tuus mortem sibi consciuerit metu alicuius poenae ac propterea bona fisco debeant uindicari, iam non de crimine aut poena mortui, sed de bonis quaerendum est.
D. XII k. Oct. Apro et Maximo conss.
3 · Imp. Antoninus A. Heliodoro.
pr.Procurator meus, qui uice praesidis prouinciae non fungitur, sicut exigere poenam desertae accusationis potest, ita iudicare, ut ea inferatur sententia sua, non potest.
D. X k. Sept. Laeto et Cereale conss.
4 · Imp. Alexander A. Maximae.
pr.Cum uendente procuratore meo emisse te praedia dicas, pretium eorum necessario soluere debes.
1Cum his, quibus mandantibus eadem praedia emisse te et tradidisse dicas, agente te procurator meus, si eius audientiam elegeris, cognoscet, ut pecuniam quae pretii nomine tibi debetur et usuras quae fisco soluendae sunt consequi possis.
PP. IIII id. Oct. Maximo et Paterno conss.
5 · Imp. Constantinus A. ad Ursum.
pr.Ad fiscum pertinentes causas rationalis decidat, omnibus concussionibus prohibendis.
D. non. Febr. Constantino A. IIII et Licinio IIII conss.
6 · Idem A. ad Italicum.
pr.Si quis aduersus conductorem nostrum aliquid agendum crediderit, uiro illustri comiti rerum priuatarum referri oportet, ne et iudici existimationis et officio eius salutis discrimen immineat.
D. k. Febr. ... conss.
7 · Idem A. ad Bulephorum rationalem summae rei.
pr.Dominicis colonis et patrimonialibus grauitatem tuam censuimus disceptatricem esse debere. duces enim et praepositos limitum et castrorum et rectores prouinciarum euocandis et arcessendis colonis abstinere oportet.
D. XVI k. Mart. Limenio et Catullino conss.
8 · Idem A.) ad Taurum pp.
pr.Cum aliquid colonus aut seruus rei priuatae nostrae contra disciplinam publicam adseratur perpetrare, ad iudicium rectoris prouinciae uenire cogendus est, sic uidelicet, ut praesente rationali uel procuratore domus nostrae inter eum et accusatorem causa tractetur et, si facinus fuerit adprobatum, iuris seueritas exseratur.
D. V non. Mart. Sirmi Datiano et Cereale conss.
9 · Impp. Valentinianus et Valens AA. ad Philippum uicarium.
pr.Uniuersi fiduciam gerant, ut, cum quis eorum ab actore rerum priuatarum nostrarum siue a procuratore fuerit uexatus iniuriis, super eius contumeliis uel depraedationibus deferre querimoniam sinceritati tuae uel rectori prouinciae non dubitet et ad publicae sententiam uindictae sine aliqua trepidatione conuolare. quae res cum fuerit certis probationibus declarata, sancimus et edicimus, ut, si in prouincialem hanc audaciam quisquam moliri fuerit ausus, publice uiuus concremetur.
D. III non. Iul. Heracliae Valentiniano et Valente AA. conss.
10 · Imppp. Gratianus Valentinianus et Theodosius AAA. ad Polemium pp.
pr.Nullum ex officio rationalis, qui exactioni uel chartis inseruiat, in alio iudicio adduci oportet, nisi forte cuiuspiam caput accusatio legibus instituta pulsauerit.
D. III k. Mai. Arcadio et Bautone conss.
11 · Impp. Theodosius et Valentinianus AA. Artaxi praeposito sacri cubiculi.
pr.Hac lege sancimus, ut, siue agat domorum nostrarum colonus aut inquilinus aut seruus seu pulsetur ab aliquo super criminali uel ciuili negotio, non alibi quam tui culminis ac uiri spectabilis comitis domorum petatur examen: nullius adlegatione super fori praescriptione penitus admittenda.
D. V id. April. Eudoxio et Dioscoro conss.