C. 3.20UBI DE HEREDITATE AGATUR ET UBI SCRIPTI HEREDES IN POSSESSIONEM MITTI POSTULARE DEBENT
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Otto/Schilling/Sintenis
1 · Impp. Valerianus et Gallienus AA. Messiae.
pr.Illic, ubi res hereditarias esse proponis, heredes in possessionem rerum hereditariarum mitti postulandum est. ubi autem domicilium habet qui conuenitur, uel si ibi ubi res hereditariae sitae sunt degit, hereditatis erit controuersia terminanda.
PP. VII k. Mai. Saeculare et Donato conss.