C. 3.21UBI AGI OPORTET DE RATIOCINIIS TAM PRIVATIS QUAM PUBLICIS
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Otto/Schilling/Sintenis
1 · Impp. Diocletianus et Maximianus AA. et CC. Aurelio Gerontio.
pr.Eum, qui aliena negotia siue ex tutela siue quocumque alio titulo administrauit, ubi haec gessit, rationem oportet reddere.
S. XIIII k. Sept. AA. conss.
2 · Impp. Honorius et Theodosius AA. Macedonio magistro militum.
pr.Nemo post depositum cingulum priuatae uitae redditus ob negotium, quod militiae causa est ei exortum praestandi ratiocinii gratia eius numeri, in quo militauit uel quem ipse gessit a quocumque pulsatus fori praescriptionibus utatur. unumquemque enim super huiuscemodi causis, id est publicis, quas dum militaret exercuit, super ratiociniis militaribus, per quae suos contubernales adflixisse adseritur, in militari oportet iudicio respondere, in quo et instructio sufficiens et nota testimonia et uerissima possunt documenta praestari.
D. prid. k. Iun. Constantinopoli Asclepiodoto et Mariniano conss.