C. 3.19UBI IN REM ACTIO EXERCERI DEBET
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Otto/Schilling/Sintenis
1 · Impp. Diocletianus et Maximianus AA. et CC. Pancratio.
pr.In rem actio non contra uenditorem, sed contra possidentem competit. frustra itaque desideras non tecum congredi, sed cum auctore tuo dominium uindicantem, cum te possidere contendas. nam si denuntiasti ei qui tibi uendidit, intellegit euictionis periculum. nec enim iurisdictionis forma in eadem prouincia constitutis tam petitore quam possessore ob auctoris personam, quem in alia prouincia dicis consistere, debet immutari.
D. id. April. AA. conss.
2 · Imp. Constantinus A. ad uniuersos prouinciales.
pr.Si quis alterius nomine quolibet modo possidens immobilem rem litem ab aliquo per in rem actionem sustineat, debet statim in iudicio dominum nominare, ut, siue in eadem ciuitate degat siue in agro siue in alia prouincia sit, certo dierum spatio ab iudice finiendo eoque ad notionem eius perducendo, uel ipse in locis in quibus praedium situm est perueniens uel procuratorem mittens actoris intentiones excipiat.
1Si uero post huiusmodi indultum tempus minime hoc quod dispositum est facere maluerit, tamquam lite quae ei ingeritur ex die, quo possessor ad iudicium uocatus est, ad interrumpendam longi temporis praescriptionem contestata iudex, utpote domino possessionis nec post huiusmodi humanitatem sui praesentiam faciente, edictis legitimis proponendis eum citare curabit et tunc in eadem uoluntate eo permanente negotium summatim discutiens in possessionem rerum actorem mitti non differet, omni adlegatione absenti de principali quaestione seruata.
D. X k. Aug. Basso et Ablabio conss.
3 · Imppp. Gratianus Valentinianus et Theodosius AAA.
pr.Actor rei forum, siue in rem siue in personam sit actio, sequitur. sed et in locis, in quibus res propter quas contenditur constitutae sunt, iubemus in rem actionem aduersus possidentem moueri.
D. X k. Iul. Constantinopoli Arcadio et Bautone conss.