IusCommune
IusCommune › Textos › Código › Liber 3

C. 3.1DE IUDICIIS

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Otto/Schilling/Sintenis

1 · Impp. Seuerus et Antoninus AA. Clementi.

pr.Iudicio coepto usurarum stipulatio non est perempta. superest, ut debitorem eius temporis, quod non est in iudicium deductum, conuenire possis.

PP. k. April. Antonino A. II et Geta II conss.

2 · Idem AA. Valerio.

pr.Licet iudice accepto cum tutore tuo egisti, ipso iure actio tutelae sublata non est: et ideo si rursus eundem iudicem petieris, contra utilem exceptionem rei iudicatae, si de specie de qua agis in iudicio priore tractatum non esse adlegas, non inutiliter replicatione doli mali uteris.

PP. VI k. Ian. Faustino et Rufo conss.

3 · Imp. Alexander A. Faustinae.

pr.Quotiens quaestio status bonorum disceptationi concurrit, nihil prohibet, quo magis apud eum quoque, qui alioquin super causa status cognoscere non possit, disceptatio terminetur.

PP. VI id. Febr. Iuliano II et Crispino conss.

4 · Idem A. Popilio.

pr.Si, cum tibi pretium praediorum a curatoribus comparatorum reputaretur et instrumenta emptionis traderentur, quaestionem omissae euictionis non mouisti, intellegis semel finitam litem instaurari non oportere.

PP. k. Aug. Modesto et Probo conss.

5 · Imp. Gordianus A. Marcello.

pr.A iudice iudex delegatus iudicis dandi non habet potestatem, cum ipse iudiciario munere fungatur, nisi a principe iudex datus fuerit.

PP. IIII non. Sept. Pio et Pontiano conss.

6 · Idem A. Iuniae.

pr.Seruus in iudicio interesse non potest, nec, si condemnatio aliqua in personam eius facta sit, quod statutum est subsistit.

D. XV k. Sept. Gordiano A. et Auiola conss.

7 · Impp. Diocletianus et Maximianus AA. et CC. Irenae.

pr.Cum debitoris tui seruum, tibi pignoris iure obligatum bona domini sui quondam rebus humanis exempti tenere profitearis, aduersus eum dari tibi actiones contra ius postulas, si quidem inter seruum et liberum consistere iudicium nullum possit. ad possessionem itaque pignorum magis officio iudicis uenire te conuenit quam illicita postulare.

S. XIIII k. Mai. Sirmi CC. conss.

8 · Impp. Constantinus et Licinius AA. ad Dionysium.

pr.Placuit in omnibus rebus praecipuam esse iustitiae aequitatisque quam stricti iuris rationem.

D. id. Mai. Volusiano et Anniano conss.

9 · Imp. Constantinus A. ad Maximum.

pr.Iudices oportet imprimis rei qualitatem plena inquisitione discutere et tunc utramque partem saepius interrogare, ne quid noui addere desiderent, cum hoc ipsum ad alterutram partem proficiat, siue definienda causa per iudicem siue ad maiorem potestatem referenda sit.

D. prid. id. Ian. Sirmi Crispo II et Constantino II CC. conss.

10 · Idem A. ad Seuerum pu.

pr.Nulli prorsus audientia praebeatur, qui causae continentiam diuidit et ex beneficii praerogatiua id, quod in uno eodemque iudicio poterat terminari, apud diuersos iudices uoluerit uentilare: poena ei ex officio iudicis imminente, qui contra hanc supplicauerit sanctionem atque alium super possessione alium super principali quaestione iudicem postulauerit.

D. III k. Aug. Paulino et Iuliano conss.

11

pr.Κατὰ τοὺς νόμους οἱ διοικηταὶ τὰς ὑποθέσεις τεμνέτωσαν πρὸς τὸ φαινόμενον αὐτοῖς δίκαιον καὶ μὴ φοβείτωσαν βασιλικὴν ἀντιγραφὴν παράνομόν τι ποιῆσαι αὐτοῖς κελεύουσαν ὡς ἀνίσχυρον.

12

pr.Πάντες οἱ ἄρχοντες καὶ οἱ θεῖοι δικασταὶ συντόμως τὰς δίκας τεμνέτωσαν· κᾄν τις δικαζομένων πολλάκις τῷ προσφόρῳ δικαστῇ προσελθὼν μὴ δι᾿ἀναγκαίαν αἰτίαν ὑπερτεθείη, προσίτω τῷ βασιλεῖ τὴν ἐκεῖθεν ἀναμένων βοήθειαν.

1Εἰ δὲ καὶ παραιτεῖταί τις τὸν δικαστὴν εὐλόγως πρὸ προκατάρξεως, ἐκ θείας προσελεύσεως ἑτέρου τεύξεται δικαστοῦ ἢ συνδικαστοῦ· εἰ δὲ καὶ εὐλόγως παραιτησάμενος ὀφθήσεται· μετὰ προκάταρξιν δικαστὴς ἕτερος ἢ συνδικαστὴς μὴ αἰτείσθω.

2Παρ᾿ ἑνὶ δὲ δικαστῇ τὸ πᾶν κινείσθω τῆς ὑποθέσεως· κᾂν ἀπρόσφορος οὗτος ἐπί τινι δόξῃ κεφαλαίῳ, ἐξ οἰκείας ψήφου ἐπὶ τὸν πρόσφορον αὐτὸ παραπεμπέτω. δεύτερον γάρ τις ἢ πλέον αἰτιασάμενος καὶ τὰς ἐκ τῆς δευτέρας αἰτίας κατὰ τὸ διπλάσιον καταθήσει ζημίας καὶ ἐγγυῶν χωρὶς ἢ ἐξωμοσίας ἐκ τῆς δευτέρας ὑπομνήσεως παρὰ τῷ πρώτῳ κινήσει δικαστῇ.

13 · Imp. Iustinianus A. Iuliano pp.

pr.Properandum nobis uisum est, ne lites fiant paene immortales et uitae hominum modum excedant, cum criminales quidem causas iam nostra lex biennio conclusit et pecuniariae causae frequentiores sunt et saepe ipsae materiam criminibus creare noscuntur, praesentem legem super his orbi terrarum ponendam, nullis locorum uel temporum angustiis coartandam ponere.

1Censemus itaque omnes lites super pecuniis quantaecumque quantitatis, siue super condicionibus siue super iure ciuitatum seu priuato fuerint illatae, super possessione uel dominio uel hypotheca seu seruitutibus uel pro aliis quibusdam causis, pro quibus hominibus contra se litigandum est, exceptis tantummodo causis, quae ad ius fiscale pertinent uel quae ad publicas respiciant functiones, non ultra triennii metas post litem contestatam esse protrahendas: sed omnes iudices, siue in hac alma urbe siue in prouinciis maiorem seu minorem peragunt administrationem, siue in magistratibus positi sunt uel ex aula nostra dati uel a nostris proceribus delegati, non esse eis concedendum ulterius lites quam triennii spatio extendere. hoc etenim iudicialis magis esse potestatis nemo est qui ignoret: nam si ipsi uoluerint, nullus tam audax inuenitur, qui possit inuito iudice litem protelare.

2Et si quidem pars actoris cessauerit, quatenus multiplici dilatione reus fatigetur, et triennii metae post litem contestatam iam prope finem ueniant, ut semenstre tempus tantum ei supersit, licentia erit iudici per exsecutores negotii actorem requirere, parte fugiente ex una parte actoris absentiam incusante et iudicibus omnimodo suas aures huiusmodi quaestioni reserantibus: et si per tres uices hoc fuerit subsecutum, decem dierum spatio per unumquemque introitum destinato, et nec ita actoris pars fuerit inuenta et neque per se neque per procuratorem instructum peruenerit, tunc iudicem negotii acta apud se confecta conspicere:

2aEt si quidem nihil sufficiens actitatum est, ex quo possit termino causae certa fieri coniectura, non solum partem fugientem ab obseruatione iudicii relaxare, sed etiam in omnes expensas, quae consueto modo circa lites expenduntur, eum condemnare, uera quantitate earum sacramento fugientis manifestanda et omni cautela, quam super lite reus exposuit, reddenda: quae etsi remanserit, uiribus uacuabitur.

2bSin autem ex gestis apud se habitis parte actoris minime inuenta possit inuenire uiam, ex qua manifestum ei fiat, quid statuendum sit, et absente actore, si eum meliorem causam habere perspexerit, pro eo ferre sententiam non moretur et praesentem reum absenti actori condemnare, expensis tantummodo litis, quas reus legitime se expendisse iurauerit, condemnatione excipiendis, quia hanc poenam actori et meliorem causam habenti propter solam absentiae contumaciam imponimus.

2cNullo penitus ei regressu ad eandem litem conseruando: sed actor contumax cadat omnimodo lite, si reus absoluetur: sin uero aliqua condemnatio contra reum pro absente actore proferatur, quam forsitan non sufficientem sibi actor putauerit fugitiuus, nullo modo iterum eandem litem resuscitare concedimus. et haec quidem poena actori fiat imposita.

3Sin autem reus afuerit et similis eius processerit requisitio, quemadmodum pro persona actoris ediximus, etiam absente eo eremodicium contrahatur et iudex, secundum quod ueteribus legibus cautum est, ex una parte cum omni subtilitate causam requirat et, si obnoxius fuerit inuentus, et contra absentem promere condemnationem non cesset, quae ad effectum perducatur: et per res et facultates fugientis uictori satisfiat, siue ipse iudex ex sua iurisdictione hoc facere potest, siue per relationem ad maiorem iudicem hoc referatur et ex eo legitima uia contra res contumacis aperiatur: nulla licentia ei uel alii personam eius solam praetendenti concedenda contradicendi, cum in possessionem ex huiusmodi causa actor mittitur: nec si reuersus fuerit et uoluerit fideiussiones dare et possessionem recuperare, audiatur: in huiusmodi etenim casibus omnem ei contradictionem excludimus.

4Cum autem eremodicium uentilatur siue pro actore siue pro reo, examinatio sine ullo obstaculo celebretur. cum enim terribiles in medio proponuntur scripturae, litigatoris absentia dei praesentia repletur, nec pertimescat iudex appellationis obstaculum, cum ei, qui contumaciter abesse noscitur, nulla est prouocationis licentia, quod et in ueteribus legibus esse statutum manifestissimi iuris est.

5Huiusmodi autem sententia prope finem triennii proferatur, pro quo et praesentem legem induximus. si enim in anteriore tempore, in quo larga temporis superest dilatio et spes absenti relicta fuerit reuertendi, alterutra pars cessauerit, in sola expensarum datione et absolutione forsitan praestetur poenalis sententia, non autem tunc mors litis et condemnatio in absentem introducatur, quae in his tantummodo casibus accidunt, in quibus triennii effluentis imminet formido.

6Siue autem alterutra parte absente siue utraque praesente lis fuerit decisa, omnes iudices, qui sub imperio nostro constituti sunt, sciant in expensarum causa uictum uictori esse condemnandum, quantum pro solitis expensis litium iurauerit, non ignorantes, quod, si hoc praetermiserint, ipsi de proprio huiusmodi poenae subiacebunt et reddere eam parti laesae coartabuntur.

7Et haec de alterutra parte litigantium contumaciter absente nobis statuere uisum est ad aequitatis rationem omnia corrigentibus.

8Sin autem utraque parte imminente et litem peragere cupiente iudex eam accipere noluerit uel propter amicitias uel inimicitias uel turpissimi lucri gratia uel per aliud quicquam uitium, quod miserrimis animis huiusmodi iudicum innasci potest, litem ipse ausus fuerit protelare et propter hoc triennium fuerit transactum, iudex, si quidem in magistratu positus est uel in maiore dignitate usque ad illustratus gradum, decem libras auri priuatis nostris largitionibus inferre per scholam palatinam compellatur: sin autem iudex minor fuerit, trium librarum auri multa plectetur per eandem scholam exigenda et nostro aerario applicanda, et eo remouendo alter iudex in locum eius subrogetur sub similis poenae formidine: his omnibus locum habentibus, cum unus iudex omnem causam ab initio peragat.

8aSin autem in medio triennio uel morte iudicis uel alia inrecusabili occasione iudicium fuerit mutatum, tunc, si quidem ex triennio annale tempus uel amplius residet, in quo alius iudex causae imponitur, intra reliquum tempus causa finiatur: sin autem minus quam annale sit, tunc omne quod deest repleatur, ut non in minore perfecti anni tempore litem possit subrogatus iudex tam discutere quam terminare.

9Illo procul dubio obseruando, ut, si neque per alterutram litigantium partem uel per iudicem steterit, quominus lis suo Marte decurrat, sed per patronos causarum, licentia detur iudici et eos duarum librarum auri poena adficere per scholam palatinam exigenda et similiter publicis rationibus adgreganda, ipso uidelicet iudice in sua sententia hoc ipsum manifestante, quod per patronos causae uel fugientis uel agentis dilatio facta est uel per omnes uel quosdam ex his: necessitate aduocatis imponenda, ex quo litem peragendam susceperint, eam usque ad terminum, nisi lex uel iusta causa impediat, adimplere, ne ex eius recusatione fiat causae dilatio: honorariis scilicet a clientibus, qui dare possint, disertissimis togatis omnimodo praestandis et, si cessauerint, per exsecutores negotiorum exigendis, ne et per huiusmodi machinationem causae merita protrahantur, nisi ipse litigator alium pro alio patronum eligere maluerit.

10Haec autem omnia in his nobis cauta sunt, quibus perfectae aetatis constitutis arbitrium suum pro omnibus causis sufficit.

11Sin uero causae uel pupillorum uel adultorum sint uel aliorum sub cura agentium masculorum uel feminarum, ut per tutores uel curatores uel actores uel procuratores eorum agantur, et eorum desidia triennium fuerit elapsum et causa ceciderint, litem quidem nihilo minus suum habere uigorem, omnem autem iacturam, quae ex hac causa oritur, ad tutores et curatores et fideiussores eorum heredesque et res eorum et omnes, quorum in hac causa legitime interest, redundare: sin autem non sufficiat pupillis uel minoribus eorum substantia, tunc in quo fuerint detrimentum perpessi, in integrum restitutionis auxilium eis superesse.

D. VI k. April. Constantinopoli Lampadio et Oreste uu. cc. conss.

14 · Idem A. Iuliano pp.

pr.Rem non nouam neque insolitam adgredimur, sed antiquis quidem legislatoribus placitam, cum uero contempta sit, non leue detrimentum causis inferentem. cui enim non est cognitum antiquos iudices non aliter iudicialem calculum accipere, nisi prius sacramentum praestitissent omnimodo sese cum ueritate et legum obseruatione iudicium esse disposituros?

1Cum igitur et uiam non inusitatam inuenimus ambulandam et anteriores leges nostrae, quae de iuramentis positae sunt, non minimam suae utilitatis experientiam litigantibus praebuerunt et ideo ab omnibus merito collaudantur, ad hanc in perpetuum ualituram legem peruenimus, per quam sancimus omnes iudices siue maiores siue minores, siue qui in administrationibus positi sunt uel in hac regia ciuitate uel in orbe terrarum, qui nostris gubernaculis regitur, siue eos, quibus nos audientiam committimus uel qui a maioribus iudicibus dantur uel qui ex iurisdictione sua iudicandi habent facultatem uel qui ex recepto ( id est compromisso, quod iudicium imitatur ) causas dirimendas suscipiunt uel qui arbitrium peragunt uel ex auctoritate sententiarum et partium consensu electi, et generaliter omnes omnino iudices Romani iuris disceptatores non aliter litium primordium accipere, nisi prius ante iudicialem sedem sacrosanctae deponantur scripturae: et hoc permaneat non solum in principio litis, sed etiam in omnibus cognitionibus usque ad ipsum terminum et definitiuae sententiae recitationem.

2Sic etenim attendentes ad sacrosanctas scripturas et dei praesentia consecrati ex maiore praesidio lites diriment scituri, quod non magis alios iudicant, quam ipsi iudicantur, cum etiam ipsis magis quam partibus terribile iudicium est, si litigatores quidem sub hominibus, ipsi autem deo inspectore adhibito causas perferunt trutinandas.

3Et hoc quidem iusiurandum iudiciale sit omnibus notum et Romanis legibus optimum a nobis accedat incrementum et ab omnibus iudicibus obseruandum: et si praetereatur, contemptoribus periculosum sit.

4Patroni autem causarum, qui utrique parti suum praestantes ingrediuntur auxilium, cum lis fuerit contestata, post narrationem propositam et contradictionem obiectam in qualicumque iudicio maiore seu minore uel apud arbitros siue ex compromisso uel aliter datos uel electos sacrosanctis euangeliis tactis iuramentum praestent, quod omni quidem uirtute sua omnique ope quod iustum et uerum existimauerint clientibus suis inferre procurent, nihil studii relinquentes, quod sibi possibile est, non autem credita sibi causa cognita, quod improba sit uel penitus desperata et ex mendacibus adlegationibus composita, ipsi scientes prudentesque mala conscientia liti patrocinantur, sed et si certamine procedente aliquid tale sibi cognitum fuerit, a causa recedant ab huiusmodi communione sese penitus separantes: hocque subsecuto nulla licentia concedatur spreto litigatori ad alterius aduocati patrocinium conuolare, ne melioribus contemptis improba aduocatio subrogetur.

5Sin autem plurimis patronis adhibitis et iuramento ab omnibus praestito quidam ex his causa procedente patrocinandum esse crediderint, quidam recusauerint, exeant quidem recusantes, uolentes autem remaneant: causae etenim terminus manifestare poterit, qui timidius quique audacius iudicium uel reliquerint uel protulerint: nec in hac parte litigatoribus danda licentia alios pro recusantibus subrogare.

D. IIII k. April. Lampadio et Oreste uu. cc. conss.

15 · Idem A. Iuliano pp.

pr.Sancimus omnes iudices siue in hac florentissima ciuitate siue in prouinciis, si quando absens persona citata postea apparuerit, non aliter ei iudiciale adytum reuelare, sed omnem claudere ei iudiciorum copiam, nisi prius omnia damna restituat ex huiusmodi uitio aduersariis eius inflicta siue circa ingressus litis siue circa honoraria aduocatorum uel alias causas, quae in iudicio uertuntur: aestimatione iudicis quantitate eorum definienda, postquam iuratum ab eo fuerit qui fecit expensas: exsecutoribus negotiorum modis omnibus dispositiones eorum adimplentibus: scituris iudicibus nostris et exsecutoribus, quod, si hoc praetermiserint, ex sua substantia huiusmodi detrimentum laesis resarcire compellantur. quod et in pedaneis iudicibus obseruari censemus, licet non citati, sed requisiti litigatores mala conscientia afuerint.

D. X k. Mai. Constantinopoli post consulatum Lampadii et Orestis uu. cc.

16 · Idem A. Iuliano pp.

pr.Apertissimi iuris est licere litigatoribus iudices, antequam lis inchoetur, recusare, cum etiam ex generalibus formis sublimissimae tuae sedis statutum est necessitatem imponi iudice recusato partibus ad eligendos uenire arbitros et sub audientia eorum sua iura proponere. licet enim ex imperiali numine iudex delegatus est, tamen quia sine suspicione omnes lites procedere nobis cordis est, liceat ei, qui suspectum iudicem putat, antequam lis inchoetur, eum recusare, ut ad alium curratur libello recusationis ei porrecto, cum post litem contestatam neque appellare posse ante definitiuam sententiam iam statuimus neque recusare posse, ne lites in infinitum extendantur: eodem scilicet exsecutore necessitatem partibus per ordinarium iudicem et omne ciuile auxilium imponente et arbitros eligere et apud eos uenire et sic litem apparente, quasi arbitri fuerint ab imperiali culmine delegati. quod et, si ab imperiali maiestate iudex delegatus non sit, sed ab alio culmine, obtinere censemus.

D. X k. Mart. Constantinopoli post consulatum Lampadii et Orestae uu. cc.

17 · Idem A. Iohanni pp.

pr.Certi iuris est, quod concessa est militaribus hominibus iudicandi facultas. quid enim obstaculi est homines, qui cuiusdam rei peritiam habent, de ea iudicare? cum scimus et militares magistratus et omnes tales homines per usum cottidianum iam esse approbatos, ut et audiant lites et eas dirimant et pro sui et legis scientia huiusmodi altercationibus fines imponant.

D. k. Nou. Constantinopoli post consulatum Lampadii et Orestis uu. cc.

18 · Idem A. Iohanni pp.

pr.Cum specialis iudex siue ab augusta fortuna siue ab iudiciali culmine in aliqua prouincia, ubi incusatus degit, datus sit et una pars suspectum eum sibi esse dicit, ne forsitan absente persona iudicis et in alia ciuitate eiusdem prouinciae commorante compellatur longo itinere emenso recusationis libellum ei incusatus offerre, sancimus, si quidem praesto est praeses prouinciae in illa ciuitate, ubi de ea re dubitatur, licere ei, qui suspectum sibi esse iudicem dicit, ipsum praesidem adire et hoc facere in actis manifestum: sin autem non est moderator prouinciae in praefato loco, haec eadem apud defensorem locorum uel duumuiros municipales gestis apud eos habitis celebrare et iudicem quidem eum recusare, ilico autem, id est intra triduum proximum, sine ulla dilatione compelli arbitrum uel arbitros eligere et apud eos litigare, ne et datus iudex remoueatur et alter non eligatur: electione uidelicet arbitri, si uariatum inter partes fuerit, simili modo uel praesidis prouinciae, si adest, uel defensoris locorum uel magistratuum municipii arbitrio dirimenda et exsecutore negotii, cui mandata est huiusmodi causae exactio, imminente et statuta ab arbitris effectui mancipante, nisi fuerit prouocatum. tunc enim ipse, qui iudicem antea dedit qui suspectus uisus est, appellatione trutinata formam causae imponat legitimam.

D. id. Nou. post consulatum Lampadii et Orestis uu. cc.