IusCommune
IusCommune › Textos › Código › Liber 2

C. 2.58DE IUREIURANDO PROPTER CALUMNIAM DANDO

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Otto/Schilling/Sintenis

1 · Imp. Iustinianus A. Demostheni pp.

pr.In omnibus causis, siue propter litteras fuerit certatum siue propter instrumenta siue propter quicquam aliud, in quo necessitas probationis incumbit, sancimus non aliter easdem probationes praestare compelli, nisi prius qui eas exposcit iuramentum de calumnia praestauerit, quod non causa differendi huiusmodi proposuit adlegationes: nam sacramenti timore contentiosa litigantium instantia compescitur.

1Ne autem perperam in quaestionem seruorum quidam uenientes sui animi crudelitatem exerceant, non aliter concedi eis qui quaestionem seruorum exposcunt ad hoc uenire uel a iudicibus audiri, nisi prius tactis sacrosanctis scripturis deponant, quod non odio seruorum uel propter offensas coheredum ad hoc uenerunt, sed quia aliter rerum hereditariarum ueritatem exquirere uel ostendere non possunt.

D. XII k. Oct. Constantinopoli Decio uc. cons.

2 · Idem A. Iuliano pp.

pr.Cum et iudices non aliter causas dirimere concessimus nisi sacrosanctis euangeliis propositis et patronos causarum in omni orbe terrarum, qui Romano imperio suppositus est, prius iurare et ita perferre causas disposuimus: necessarium duximus et praesentem legem ponere, per quam sancimus in omnibus litibus, quae fuerint post praesentem legem inchoatae, non aliter neque actorem neque fugientem in primordio litis exercere certamina, nisi post narrationem et responsionem, antequam utriusque partis aduocati sacramentum legitimum praestent, ipsae principales personae subeant iusiurandum. et actor quidem iuret non calumniandi animo litem mouisse, sed existimando bonam causam habere: reus autem non aliter suis adlegationibus utatur, nisi prius et ipse iurauerit, quod putans se bona instantia uti ad reluctandum peruenerit: et postea utriusque partis uiros disertissimos aduocatos, quod iam dispositum est a nobis, iusiurandum praestare, sacrosanctis uidelicet euangeliis ante iudicem positis.

1Sin autem uel dignitas uel sexus personae non concesserit eam ad iudicem peruenire, in domo litigantis sacramentum procedere, altera uidelicet parte uel procuratore eius praesente.

2Quod obseruari oportet et si tutores uel curatores uel aliae quaedam sint personae, quae administrationem alienarum rerum auctoritate legitima gerunt. conuenit enim et ipsos iureiurando adfici, quia ipsi causam scientes ita ad eam perueniunt. neque enim pupillus neque adultus uel aliae huiusmodi personae, sed ipsi, qui pro eis tutelam uel curam uel aliam legitimam gerunt administrationem, scire possunt causam et ita ad iudicium peruenire eo, quod ex animi sui sententia iurent.

2aEt licet uera causae natura alia forsitan est, tamen quod quisque credit et existimat, hoc esse iurandum: omnibus aliis iuramentis, quae uel ex praeteritis descendunt legibus uel a nobis disposita sunt, in sua firmitate duraturis.

3Sin autem afuerit alterutra pars et per procuratorem causa agitur, non ante licentiam habeat actor litem exercendam suo procuratori mandare, nisi prius actis interuenientibus in prouincia qua degit sacramentum calumniae subeat, similique modo si reus afuerit et forsitan uel per iudicatum solui stipulationem procuratorem ordinauerit uel defensor pro eo interuenerit, et ipse uel praesente actore per se uel per instructum procuratorem uel etiam absente eo, si hoc iudex perspexerit, inter acta iuramentum praestiterit, quod reum dare antea dispositum est.

4Sed quia ueremur, ne forsitan quidam collusione aliqua utentes remittere uideantur sibi huiusmodi sacramentum et ex praedicta dissimulatione nostram sanctionem deludant, sancimus omnes iudices, licet ex compromisso cognoscant, uigorem suum exercentes, quia non pro commodo priuatorum, sed pro communi utilitate praesentem legem posuimus, minime pati tale sacramentum remitti, sed omnimodo hoc et ab actore et a fugiente exigi, ne paulatim uideatur huiusmodi res defraudari et sacramentum uel principalium personarum uel aduocatorum ex quacumque parte mutilari.

5Hoc etiam huic legi addendum esse sancimus, ut, si quis pro alio litem mouere uoluerit nullo mandato prolato, sed per fideiussionem ratam rem dominum habiturum suam personam firmauerit, ne uel ex hac machinatione lex circumscribi uideatur, sancimus si quid tale in posterum emerserit, siue pro una persona quis litem mouere uoluerit siue pro aliquo corpore uel uico uel alia uniuersitate, fideiussionem quidem solitam praestare, litem autem ulterius minime procedere, nisi intra a iudice statuendum tempus faciat personas principales sacramentum subire, uel praesente aduersario, si hoc maluerit, uel alio pro eo agente, uel penitus altera parte cessante inter acta apud defensorem locorum huiusmodi sacramentum uel ab ipso pro quo agitur uel plurima parte uel idonea uniuersitatis procedat.

6Quod si actor noluerit subire sacramentum calumniae et hoc legitime fuerit approbatum, non liceat ei penitus ad litem peruenire, sed cadat ab instituta actione quasi improbus litigator, et tristitia iudicum ei cum sancta interminatione occurrat et ab iudicio eum quam longissime expellat.

7Sin autem reus hoc sacramentum subire recusauerit, in his capitulis, quae narratione comprehensa sunt, pro confesso habeatur et liceat iudici sententiam proferre, quemadmodum et ipsa rei qualitas suggesserit.

8Sic enim non lites solum, sed etiam calumniatores minuentur, sic pro iudiciis putabunt sese omnes in sacrariis sisti. si enim et ipsae principales litigantium partes per iuramentum lites exerceant et causarum patroni praebeant sacramentum et ipsi iudices propositis sanctis scripturis tam causae totius faciant examinationem quam suum proferant arbitrium, quid aliud, nisi pro hominibus deum in omnibus causis iudicem esse credendum est?

8aAntiqua itaque calumnia quiescente et eius ambagibus constitutio nostra dilucida et compendiosa in terris clareat omnibus et sit maximum dirimendarum causarum remedium.

9Sed praedictum sacramentum in litibus quidem quae necdum sunt inchoatae praestari uolumus in ipso litis primordio.

10Sin autem causae adhuc pendentes inueniantur uel post litem contestatam et post solitas iudiciales cautelas iam praestitas, si quidem praesto fuerit utraque persona et in eadem ciuitate uel in territorio eius moratur, et in his litibus sacramentum locum habere et in primo post hanc legem ingressu compelli iusiurandum praestare.

11Sin autem una pars afuerit, ne uideatur propter absentiam personae lis differri et aliquid contrarium eueniat nostro proposito et, quod pro compendio litium introductum est, in aduersariam figuram transformetur, iubemus praesentem quidem personam omnimodo dare sacramentum, absenti autem in pendentibus dumtaxat litibus secundum quod praedictum est hoc concedi.

12Sin autem utraque principalis persona afuerit, ne diutius lites protelentur, etiam sine datione sacramenti lites pendentes suo decurrant tramite.

PP. X k. Mart. Constantinopoli post consulatum Lampadii et Orestis uu. cc.