IusCommune
IusCommune › Textos › Código › Liber 2

C. 2.8DE ADVOCATIS FISCI

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Otto/Schilling/Sintenis

1 · Imp. Antoninus A. Claudio.

pr.Cum te fisci causam agitasse proponas, quamuis te salarium percepisse neges, tamen placitis adquiesce. eos enim, qui causam fisci egissent, prohibitum est aduersus fiscum patrocinium praestare.

PP. XIII k. Ian. Antonino A. IIII et Balbino conss.

2 · Impp. Valerianus et Gallienus AA. Frequenti.

pr.Potes auctoribus nobis aduersus fiscum quoque patrocinium exhibere priuatis, dum eam scilicet causam, quam tu, cum fisci aduocatus fueras, forte tractasti, suscipere declines.

PP. VI k. Mart. Valeriano II et Gallieno AA. conss.

3 · Imp. Constantinus A. Aeliano proconsuli Africae.

pr.Fisci aduocatus poenam metuens caueat, ne fiscalia commoda occultet neue nullo negotio existente fisci nomine priuatis audeat calumnias commouere.

D. VI id. Nou. Treuiris Constantino A. III et Licinio C. III conss.

4 · Imppp. Gratianus Valentinianus et Theodosius AAA. ad Ammianum comitem rerum priuatarum.

pr.Rationales priuatae rei causis uel sacri aerarii praesidentes examen praesente fisci aduocato suscipiant.

PP. XVII k. Ian. Merobaude II et Saturnino conss.