IusCommune
IusCommune › Textos › Código › Liber 2

C. 2.7DE ADVOCATIS DIVERSORUM IUDICIORUM

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Otto/Schilling/Sintenis

1 · Imp. Antoninus A. Doloni.

pr.Si patronum causae praeuaricatum putas et impleueris accusationem, non deerit aduersus eum pro temeritate commissi sententia, atque ita de principali causa denuo quaeretur. quod si non docueris praeuaricatum, et calumnia notaberis et rebus iudicatis, a quibus non est prouocatum, stabitur.

PP. III k. Oct. Antonino A. IIII et Balbino conss.

2 · Imppp. Valens Gratianus et Valentinianus AAA. ad Antonium pp.

pr.Qui necessario patriae suae debent municipio functiones, eos decurionibus adgregatos nolumus euagari, permittentes tamen, ut in negotiis causidicorum fungantur officiis et in ciuitatibus propriis subeant munia curiarum, ita tamen, ut non contra rem publicam ciuitatis, in qua honorem hunc consecuti sunt, eis adesse permittatur.

D. XV k. Sept. Rauennae Valente VI et Valentiniano II AA. conss.

3 · Impp. Arcadius et Honorius AA. ad Africanum pu.

pr.Ne quis ex corpore togatorum, minime curialibus nexibus illigatus, prouinciales suscipiat functiones, scilicet ut et ambientibus claudatur ingressus et inuitis necessitas auferatur.

D. III non. Aug. Constantinopoli Arcadio IIII et Honorio III AA. conss.

4 · Impp. Honorius et Theodosius AA. Eustathio pp.

pr.Fori tui culminis et uniuersorum iudiciorum aduocati quidquid ex huiuscemodi professione uel ipsius occasione quaesierint (uel quaesierunt), id post patris obitum praecipuum ueluti peculium castrense ad exemplum militum proprio dominio ualeant uindicare.

D. X. k. April. Constantinopoli Honorio XIII et Theodosio X AA. conss.

5 · Impp. Theodosius et Valentinianus AA. Cyro pu.

pr.Quidquid animi largitate et munificentia praestitimus principali togatis per Orientem eminentissimae praefecturae reuerentia studiorum, id sibi praesenti sanctione praestitum esse cognoscant patroni causarum illustris urbicariae praefecturae.

D. VII k. Ian. Constantinopoli Theodosio XII et Valentiniano II AA. conss.

6 · Idem AA. ad Florentium pp.

pr.Sancimus, ut aduocatis, qui apud tuam magnificentiam causas acturi sunt, a nullo iudice, nec ab ipsa eminentissima praefectura, sollicitudo ulla penitus iniungatur: sed nec aduocatis prouinciarum uel spectabilium iudicum quisquis existimet aliquid iniungendum. nulla igitur togatis inspectio, nulla ingeratur peraequatio, nulla operis instructio, nulla discussio, nullum ratiocinium imponatur, nullum denique aliud eis mandetur praeter arbitrium in eodem dumtaxat loco ubi aduocationis exercetur officium: quinquaginta librarum auri poena officio feriendo, quod legis istius regulas temerare temptauerit.

D. XIII k. Mai. Constantinopoli Theodosio A. XVII et Festo conss.

7 · Idem AA. Thalassio pp. per Illyricum.

pr.Isdem priuilegiis isdemque immunitatibus potiri togam illustrissimae per Illyricum praefecturae, quibus fruitur toga per Orientem praetorianae sedis excelsae, decernimus.

D. VII id. Sept. Constantinopoli Theodosio A. XVII et Festo conss.

8 · Idem AA. Cyro pp. consuli designato.

pr.Cum aduocatio praetoriana centum quinquaginta numero togatis minime uel imminuendo uel augendo concludatur, iubemus eos, qui ex his ad fisci patronatum peruenerint, a cohortis uel alterius uilioris condicionis nexibus cum liberis quandocumque genitis liberos custodiri postque tale officium depositum annumque completum aduocatorum consortio abscedere cum comitiua consistoriana: omneque, quod togatis fori celsitudinis tuae quolibet casu quolibet adquiritur titulo, ut castrense sibimet uindicare nec patribus uel auis paternis earum rerum commodum adquirere legis istius auctoritate decernimus: his omnibus etiam ad urbicariae praefecturae aduocationem trahendis.

D. III k. Ian. Valentiniano A. V et Anatolio conss.

9 · Idem AA. Apollonio pp.

pr.Si quis de togatis fori celsitudinis tuae uel Illyricianae seu urbicariae praefecturae siue de his, qui in prouincialibus iudiciis causarum patrocinium profitentur, electione tuae sedis regendae prouinciae munus potestatemque susceperit, post peractam integre ac sine ulla opinionis labe administrationem ad illud officium, unde abstractus est et unde sibi uitae subsidia comparabat, remeandi habeat facultatem nec causas orare denuo quadam prohibeatur inuidia.

D. XII k. Sept. Constantinopoli Eudoxio et Dioscoro conss.

10 · Impp. Valentinianus et Marcianus AA. Palladio pp.

pr.Binos, qui priores fori tuae sedis inueniuntur, ad patronatum fisci singulis quibusque annis accedere paribus dignitatis et priuilegiorum insignibus ambiendos praecipimus, quibus antehac utebatur is, qui solus creabatur fisci patronus.

D. XIIII k. Iul. Constantinopoli Sporacio cons.

11 · Imp. Leo A. Viuiano pp.

pr.Nemini licere sancimus aliquem sub adsidendi colore statutis centum quinquaginta aduocatis, quos sibi eminentissima praefectura in consilium adsumpserit, adgregare.

1Non aliter uero consortio aduocatorum tuae sedis aliquis societur, nisi prius in examine uiri clarissimi rectoris prouinciae, ex qua oriundus est, praesentibus cohortalibus gesta conficiat, quibus aperte pateat cohortali statui ac fortunae eundem minime subiacere, si praesens uir clarissimus rector prouinciae fuerit in eius examine: si uero afuerit, apud defensorem sui oppidi gesta conficiat.

2Iuris peritos etiam doctores eorum iubemus iuratos sub gestorum testificatione depromere, esse eum, qui posthac subrogari uoluerit, peritia iuris instructum: filios autem togatorum excellentiae tuae, qui uel nunc causas agunt uel futuris temporibus actitauerint, ceteris supernumerariis anteferri.

3Illud insuper decernimus, ut etiam his, qui ultra centum quinquaginta aduocatos eminentissimae tuae sedis reperiuntur, liceat et apud uirum spectabilem proconsulem uel praefectum Augustalem uel comitem Orientis, uiros etiam spectabiles uicarios et apud rectores prouinciarum negotia perorare.

D. k. Febr. Constantinopoli Magno et Apollonio conss.

12 · Idem A. Eusebio pp. Illyrici.

pr.Sancimus patronum fisci iudicio celsitudinis tuae iam non quotannis, sed biennio pro uetere consuetudine finem officii sui sortiri: saluis eidem consortio priuilegiis omnibus, quae a retro principibus meruit, manentibus.

D. X k. Mart. Constantinopoli Basilio et Viuiano conss.

13 · Impp. Leo et Anthemius AA. Alexandro duci Aegyptiaci limitis et praefecto Augustali.

pr.Petitionem uirorum disertissimorum aduocatorum Alexandrinae splendidissimae ciuitatis, quam de fori sui matricula et fisci patrono obtulerunt, merito admittentes hac sanctione decernimus quinquaginta statutos haberi eorumque nomina pro tempore matriculae conficiendae inscribi et eos aduocationis officium in iudicio tam uiri spectabilis praefecti Augustalis quam uiri spectabilis ducis Aegyptiaci limitis petentibus adhibere, ceteros uero ultra memoratum numerum constitutos apud alios iudices eiusdem Alexandrinae ciuitatis perorare, filiis scilicet statutorum in loco deficientium supernumerariis anteponendis: egredientem autem post biennium fisci patronum contemplatione laborum exconsulari moderatoris prouinciae dignitate decorari: licentia facultateque ei non deneganda, cum usus exegerit, tam pro se quam pro filiis parentibus et uxoribus nec non etiam personis ex transuerso latere usque ad quartum gradum constitutis patrocinium suum adhibere.

1Quando autem fisci patronum mori contigerit, gradu eum sequentem sine ulla dilatione in loco eius subrogari, heredibus defuncti nihil exinde sibi commodi adquiri posse speraturis: cunctis priuilegiis, quae hactenus habuisse noscuntur, nec non his, quae suggestio tuae magnitudinis continet, etiam in posterum intactis inuiolatisque seruandis, quatenus huiusmodi delato eis liberalitate nostrae serenitatis honore possint in otio et tranquillitate reliquum tempus uitae suae peragere, nulla eis inuitis sollicitudine ingerenda.

D. XIII k. Sept. Anthemio cons.

14 · Idem AA. Callicrati pp. Illyrici.

pr.Aduocati, qui dirimunt ambigua fata causarum suaeque defensionis uiribus in rebus saepe publicis ac priuatis lapsa erigunt, fatigata reparant, non minus prouident humano generi, quam si proeliis atque uulneribus patriam parentesque saluarent. nec enim solos nostro imperio militare credimus illos, qui gladiis clupeis et thoracibus nituntur, sed etiam aduocatos: militant namque causarum patroni, qui gloriosae uocis confisi munimine laborantium spem uitam et posteros defendunt.

D. V k. April. Constantinopoli Zenone et Marciano conss.

15 · Imp. Leo A. Dioscoro pp.

pr.Post duos fisci patronos, qui ex anterioribus constitutionibus isdem beneficiis muniuntur, sexaginta quattuor togatos, qui in praesenti sunt, a primo usque ad sexagesimum quartum imperialibus beneficiis perfrui censemus, quibus fisci patroni liberique eorum honorati sunt.

1His quoque illud adiciendum esse statuimus, ut, si quis patronatus fisci adeptus gradum fatalem diem obierit, uniuersa totius anni solacia, ex quo hoc idem officium peragere coeperit, ad heredes seu successores suos, siue liberi siue extranei fuerint, transmittendi tam ex testamento quam ab intestato liberam habeat facultatem.

D. XVII k. Iun. Constantinopoli Marciano cons.

16 · Impp. Leo iunior et Zeno AA. Iustiniano pu.

pr.Ad similitudinem sexaginta quattuor aduocatorum fori amplissimae praetorianae praefecturae quindecim tantum ex foro tuae magnitudinis, qui in praesenti gradus primos obtinent, post fisci uidelicet patronum, isdem priuilegiis nostrae mansuetudinis beneficio perfruantur, quibus fisci patroni liberique eorum muniuntur.

D. XVII k. April. Constantinopoli Leone iuniore A. cons.

17 · Idem AA. Paulo pp. per Illyricum.

pr.Iubemus aduocationem fori tui culminis in centum quinquaginta, sicut antea constitutum fuerat, aduocatos concludi eundemque numerum, quotiens uel professionis fine uel morte uel quocumque casu fuerit imminutus, electione magnificae tuae sedis impleri, ita ut in praesenti quidem et hinc usque ad biennium ad plenitudinem supra definiti numeri subrogandi sine ulla cohortalis aut cuiuslibet deterioris condicionis quaestione succedant: salua uidelicet aduersus eos apparitionibus si qua competit actione, quam certum est, postquam fisci patronatus officio impleto exierint, euanescere: post lapsum uero biennium foro tuae magnificae potestatis inseri postulantes non aliter, nisi sub gestorum confectione minime eos cohortali condicioni subiacere patefactum fuerit, admittantur.

1Cuncta sane priuilegia, quae magnificae per Orientem praefecturae aduocatis ex diuinis retro principum seu inclitae recordationis Leonis uel nostris sanctionibus indulta sunt, tuae quoque gloriosissimae sedis causidicis absque ulla discretione competere per hanc in aeternum ualituram legem sancimus.

18

pr.Οὐδεὶς ἐπιτιμᾷ τοῖς ἐν τάξει οὖσι δικολόγοις, εἰ μὴ μόνον ὁ τῶν πραιτωρίων ἔπαρχος.

19

pr.Μήτε παρά τινι τῶν ἀρχόντων μήτε παρὰ διαιτηταῖς δύο συνήγοροι διδαχθέντες ἀναβαλλέσθωσαν τὴν τοῦ πράγματος κρίσιν προφάσει τρίτου δικολόγου, ἀλλ᾿ ἀνυπερθέτως τὴν δίκην δικολογείτωσαν οἱ δύο παρόντες.

D. VI k. Ian. Constantinopoli Longino cons.

20 · Imp. Anastasius A. Eusebio magistro officiorum.

pr.Suggestionem uiri illustris comitis priuatarum et proconsulis Asiae duximus admittendam, per quam nostrae serenitatis auribus intimauit fori sui aduocatos communi petitione magnopere postulasse, ut, postquam aduocationis deposuerint officium, dignitate quadam nostra liberalitate potiantur.

1Iubemus itaque post depositum, ut dictum est, praefatum officium unumquemque eorum, qui in praesenti sunt uel postea matriculis eorum pro tempore fuerint inserti, clarissimi primi ordinis comitis perfrui dignitate, quatenus et tempore quietis fructum praeteritorum laborum consequantur proque fide atque industria erga clientes suos comprobata priuatae condicionis hominum multitudine segregati clarissimis merito connumerentur.

D. II k. Ian. Constantinopoli Anastasio A. II cons.

21 · Idem A. Thomae pp. per Illyricum.

pr.Aduocatos amplissimae tuae sedis, qui pro tempore ad fisci patroni gradum et officium prouehuntur, una cum liberis iam natis uel postea procreandis ab omni cohortalis seu cuiuslibet deterioris condicionis uinculo immunes ac liberos cum patrimonio suo conseruari praecipimus, cum constet hoc iam pridem tam aduocatis amplissimae praetorianae per Orientem quam magnificae urbicariae praefecturae sacris constitutionibus esse indultum et non dubium sit non tantum eas, sed etiam sublimissimae tuae sedis germanas esse potestates.

D. XII k. Dec. Patricio et Hypatio conss.

22 · Idem A. Constantino pp.

pr.Iubemus pro tempore primatem aduocatorum fori uiri illustris comitis Orientis per biennium fisci patroni fungi officio et solacia sibi communi consensu deputata per idem biennium consequi, hoc quoque transacto professionem aduocationis deponere: consortio uidelicet eorundem aduocatorum ad quadraginta tantummodo uiros redigendo, ita ut, si qui superflui sunt iam eidem consortio sociati, de aduocationis officio minime reiciantur, nemine alio eis adiciendo, donec quadraginta uirorum numerum aduocatorum consortium excedere contingat.

1Ad haec eos, qui, prout statutum est, fisci patroni deposuerint officium, postea quoque non prohiberi singulos tam pro se quam pro iugali sua et socero et socru nec non genero et nuru liberisque propriis, colonis et seruis ad se pertinentibus aduocationis fungi officio.

2Nec aediculas eorum metatorum onere molestari, si tamen in una tantummodo suaque domo singuli talem praerogatiuam sibi uindicare maluerint.

3Pro sportulis praeterea modum, quem notitia nobis porrecta declarat, tam pro his quam pro colonis et seruis eorum custodiri, neminique praeberi licentiam eundem modum circa sportularum exactionem contra eos excedendi.

4Nec de cetero quemquam, antequam per statuta tempora legum eruditioni noscatur inhaesisse, supra dicto consortio sociari.

5Et filios aduocatorum uel adhuc in tali constitutorum officio uel eorum, qui fisci patronatum deposuerunt, superstitum uel mortuorum, extraneis ad idem officium accedentibus anteponi eique gratis et sine sumptibus sociari, si et ipsi, prout dispositum est, solito tempore legum doctrinam meruerint.

6Ut autem his, qui fisci patroni officium adepti sunt uel fuerint, non tantum superstitibus, sed etiam morte praeuentis prospiciatur, tam ad heredes fisci patroni, qui semel ad talem gradum uocatus sit, solacia eius transire hisque seruari, quam ipsos, qui fisci patronatum iam deposuerunt uel postea deposuerint, minime cuiuslibet actus publici sollicitudinem nolentes subire compelli nec exhibitionis seu deductionis onere nisi speciali auctoritate nostra molestari et in prouincia incusandos per sententiam uiri spectabilis comitis Orientis utpote competentis iudicis conueniri atque litigare decernimus.

D. k. Iul. Constantinopoli Sabiniano et Theodoro conss.

23 · Idem A. Eustathio pp.

pr.Laudabile uitaeque hominum necessarium aduocationis officium maxime principalibus praemiis oportet remunerari.

1Ideoque iubemus uiros clarissimos fisci pro tempore patronos fori tuae celsitudinis sollemni die festiuitatis kalendarum Ianuariarum ipsius tantummodo anni, per quem tale peragunt officium, inter spectabiles sacri nostri consistorii comites diuina nostrae serenitatis manu puncti consequi solacium.

2Et postquam tale deposuerint officium, si quidem filios ingenuos habeant, eos clarissimorum notariorum inseri consortio tribunorum, sacras solitas epistulas sine quadam suffragii solutione percepturos.

3Et si quis per sententiam sublimitatis tuae monitus super agnito debito uel agnita causa, quae ingeritur ei, confessionem exponere paratus sit, eam non arbitro delegato, sed tunc temporis fisci patronis uel alterutri eorum, si alter adesse non possit, pro more tamen solito sub actorum testificatione intimari.

4Quotiensque de nuptiis quis sine dotalibus instrumentis mutuo contrahendi matrimonium animo celebratis super adfectu suo, liberis ex huiusmodi coniugio iam extantibus uel necdum procreatis, legitimis adlegationibus uti maluerit, eas apud eosdem pro tempore fisci patronos uel alterutrum, ut dictum est, eorum gestis interuenientibus commendari, ita uidelicet, ut iuri cognitae adlegationes absentibus personis, si quae competunt, seruentur intactae.

5His insuper, quicumque apud uiros gloriosos pro tempore consules mancipia sua libertate donare uoluerint, antelatos fisci patronos ad easdem libertates peragendas propriam aduocationis uocem accommodare.

6Aliis nihilo minus priuilegiis, quae iam pridem memoratis uel fisci patronis uel adhuc aduocationis pro tempore peragentibus officium togatis diuersis modis indulta sunt, ex hac etiam sanctione nostra in sua stabilitate duraturis.

D. XII k. Dec. Constantinopoli Areobindo et Messala conss.

24 · Idem A. Sergio pp.

pr.Petitiones uirorum disertissimorum fori praesidalis secundae Syriae prouinciae aduocatorum cum competenti moderatione censuimus admittendas et iubemus pro tempore primatem eorum per biennium fisci patroni fungi officio et solacia sibi communi consensu deputata per idem biennium consequi hocque transacto professionem aduocationis deponere: consortio uidelicet eorundem aduocatorum ad triginta tantummodo uiros redigendo, ita ut, si qui superflui sunt iam eidem consortio sociati, de aduocationis officio minime reiciantur, nemine alio eis adiciendo, donec triginta uirorum numerum aduocatorum excedere consortium contingat.

1Ad haec eos, qui, prout statutum est, fisci patroni deposuerint officium, postea quoque non prohiberi singulos tam pro se quam pro iugali sua et socero et socru nec non genero et nuru liberisque propriis, colonis et seruis ad se pertinentibus aduocationis fungi officio.

2Nec aediculas eorum metatorum nomine molestari, si tamen in una tantummodo suaque domo singuli talem praerogatiuam sibi uindicare maluerint

3Pro sportulis praeterea modum, quem notitia nobis porrecta declarat, tam pro his quam pro colonis et seruis eorum custodiri, neminique praeberi licentiam eundem modum circa sportularum exactionem contra eos excedendi.

4Nec de cetero quemquam, antequam per statuta tempora legum eruditioni noscatur inhaesisse, supra dicto consortio sociari.

5Et filios aduocatorum uel adhuc in tali constitutorum officio uel eorum, qui fisci patronatum deposuerunt, superstitum uel mortuorum, extraneis ad idem officium accedentibus anteponi eique gratis et sine sumptibus sociari, si et ipsi, prout dispositum est, solito tempore legum doctrinam meruerint.

6Ut autem his, qui fisci patroni officium adepti sunt uel fuerint, non tantum superstitibus, sed etiam morte praeuentis prospiciatur, tam ad heredes fisci patroni, qui semel ad talem gradum uocatus sit, solacia eius transire hisque seruari, quam ipsos, qui fisci patronatum iam deposuerunt uel postea deposuerint, minime cuiuslibet actus publici sollicitudinem nolentes subire compelli nec exhibitionis seu deductionis onere nisi speciali auctoritate nostra molestari et in prouincia incusandos per sententias uiri clarissimi prouinciam in qua degunt moderantis, utpote competentis iudicis, conueniri atque litigare decernimus.

D. k. Dec. Anastasio et Agapito conss.

25 · Imp. Iustinus A. Marino pp.

pr.Restituendae sunt clarissimis eloquentiae luminibus sexaginta auri librae, quas sub imperio Zenonis diuae memoriae pedaneis deputatas arbitris nec non fideiussorum uires aestimantibus, tamen auferendas credidit parca posterioris subtilitas principis, ut iam liberalitate nostri numinis uiri clarissimi fisci patroni praefatam auri summam sine fraude annis singulis consequantur, ab amplissima tua sede pari lance in utrumque diuidendam. nam uniuersis redditur, quod pro uoto omnium primatibus indulgetur.

1Sacras insuper epistulas, quibus adprobantur uiri clarissimi tribuni praetoriani et notarii, non unius tantum nomine, sed alterius quoque unius praestandas perspicimus, siue suos filios siue quos alios duxerint illustrandos.

2Ad haec altiore beneficio codicillos, quibus illustris honoratur dignitas, consequantur, quos unius solum nomine eisdem uiris facundissimis daturos nos pollicemur profuturos scilicet alteri eorum altero concedente, seu qui ex prouinciis suis uel ex amicis uoluerint, in prouinciis tamen degentibus.

3Licentiam eis praeterea facimus binos homines annis singulis itidem offerendi nostram adoraturos purpuram, statutis inserendos praesentalibus domesticis, unum equitum, alterum scholae peditum, in uacantem eorum locum qui defuncti sunt, nullo, dum supererant, de militia uenumdanda pacto cum eis interposito, quorum eiusmodi conuentiones intersunt, ita tamen, ut idem uiri facundissimi, cum offerendos eosdem crediderint homines, bina solidorum pro singulis millia nihilque amplius nouerint dependenda uiris magnificis comitibus dicatissimorum domesticorum, id est equitum quidem pro eo, qui inter equites meriturus est, peditum autem pro eo, qui inter pedites inserendus est: solitis uidelicet statim stipendiis nec non ceteris solaciis isdem tironibus deputandis sine quolibet alio dispendio.

4Aliis etiam priuilegiis potiantur, quae diuersis temporibus consecuti sunt siue per augustos apices seu dispositiones et sententias amplissimae tuae sedis. nam qui nouis digni iudicati sunt, ii multo magis in anterioribus quoque sunt adiuuandi.

D. k. Dec. Constantinopoli ipso A. et Eutherico conss.

26 · Idem A. Theodoto pu.

pr.Per hanc legem decernimus, ne, antequam in octuaginta tantum uirorum numerum fori tui culminis togatorum collegium deductum fuerit, adspirare quis qualibet arte concedatur aut possit, nisi uel eorum filii, qui triginta priorum obtinent numerum, facundiae studiis eruditi, gratis uidelicet et sine ullo suffragio, aut fortasse exteri non ultra duos per annos singulos, facundia et ipsi conspicui taxati fuerint: nullo deinceps, postquam in octuaginta uirorum numerum redacti fuerint, superare qualibet rursus ambitione uel astutia quantitatem ausuro.

1Interdicenda quoque cunctis licentia praeuertendi progressus seriem, quam ipsius temporis ordo suppeditat, et ut in mercatorum contractibus loca permutandi et adhuc tirones iam interesse ueteribus.

2Hoc etiam pronuntiandum censemus, ne quis ex his in aliis degat regionibus relicta obseruatione glorificae tuae sedis. nouerint etenim, qui post nomen impetratum patroni litium ultra trium annorum spatium ex sacratissima hac urbe morandum duxerit, nec nuncupationem togati nec priuilegia uirorum eiusmodi concedenda sibi, ut nec repetitis ex industria praedictae sedis auctoritatibus protrahatur aut multiplicetur peregrinationis excursus.

3Quorum omnium si quid uel minimum quocumque tempore fuerit uiolatum, uiginti primates eiusdem ordinis et qui pro tempore sollicitudinem ab actis in amplitudinis tuae gerent officio, adiutores etiam eorum denis singuli libris auri ferientur, quod aduersus imperialia consulta serenitatis nostrae tendentibus non statim obiecerint intercessionem legis praesentis aut non restiterint et omni nisu prohibuerint, ne quid temptetur contrarium: cum nec in administratores sublimissimae tuae sedis, si non intente custodierint disposita salutaria et, ut non temerentur, prospexerint, poena deerit decem auri librarum.

4Sescenti autem aurei, quibus pro tempore fisci patronus fori tuae celsitudinis ad exemplum priorum temporum ex arca tui iudicii consolatur, ne post decursum celerem aduocationis et labores gloriosos egenus exeat, non, ut saepe contigit, incerto die praestentur, sed cum medium iter peruenerint patrocinii rerum fiscalium, id est kalendis Octobribus, per annos singulos sine cunctatione soluentur.

5Quidquid insuper priuilegiorum retro principum sacris adfatibus uel auctoritate tribunalis cuius interest huic eidem ordini datum ostenditur, inuiolatum seruari.

6Cumque lite quisquam eorum pulsatus fuerit seu ciuilis causae certaminis aut criminalis quaestionis obtentu, hic uel in prouinciis, cum per concessum tempus eorum adesse quemquam euenit, nullos exsecutores sportulas adsequi nec, qui controuersiis mouendis inseruiunt aut excipiendo seu praeparando uel officio quolibet alio, quocumque nomine sumptum exigendum censere.

D. id. Febr. Constantinopoli Iustino A. II et Opilione conss.

27 · Idem A. Archelao pp.

pr.Nemo excepta Menandri fisci patroni persona speret de cetero permutationum saltibus superiore gradu captato fruiturum se beneficiis, quae patronis aerarii seu dum officium exhibent causis fiscalibus aut post expletum agmen impertita monstrantur.

D. XII k. Sept. Iustino A. II et Opilione conss.

29 · Imp. Iustinianus A. Iohanni pp.

pr.De constitutione diuinae recordationis Iustini patris nostri super togatis amplissimae tuae sedis prolata Illyriciani aduocati postulauerunt a nobis eis clarum fieri, si locum etiam circa eos possit habere, siue cum commeatu siue sine commeatu iudicio eiusdem sublimitatis afuerint.

1Sancimus itaque talem legem generaliter in persona eorum tenere, ut, si quis sine commeatu ultra continuum biennium afuerit uel cum commeatu ultra quinquennium, de matricula penitus aboleatur: nulla licentia ei danda gradum suum uindicare nec iterum uiris disertissimis togatis eiusdem sedis adsistere. perfruantur igitur aduocati eiusdem sublimitatis hac nostra generali sanctione.