C. 2.9DE ERRORE ADVOCATORUM VEL LIBELLOS SEU PRECES CONCIPIENTIUM
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Otto/Schilling/Sintenis
1 · Imp. Alexander A. Aureliae.
pr.Ea, quae aduocati praesentibus his quorum causae aguntur adlegant, perinde habenda sunt, ac si ab ipsis dominis litium proferantur.
PP. k. Mart. Albino et Maximo conss.
2 · Imp. Gordianus A. Rogato militi.
pr.Errores eorum, qui desideria ( id est preces ) scribunt, ueritati praeiudicium adferre non posse manifestum est. et ideo si condemnationem, cuius mentionem libello insertam esse proponis, manifeste probare potes non intercessisse, adlegationes tuas laedi non oportere is, qui super negotio disceptaturus est, non ignorat.
PP. X k. Iul. Pio et Pontiano conss.
3 · Impp. Diocletianus et Maximianus AA. et CC. Ulpiae.
pr.Sententiis finita negotia rescriptis reuocari non oportet. nec enim quae constituta sunt, ut aduocatorum error litigatoribus non noceat, tibi etiam opitulari possunt, cum te praesentem neque causae palam ex continenti, id est triduo proximo, contradixisse neque post sententiam appellationis remedio, si tibi haec displicebat, usam proponas.
D. VI k. Sept. Viminacii CC. conss.