IusCommune
IusCommune › Textos › Código › Liber 2

C. 2.52DE TEMPORIBUS IN INTEGRUM RESTITUTIONIS TAM MINORUM ALIARUMQUE PERSONARUM, QUAE RESTITUI POSSUNT, QUAM HEREDUM EORUM

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Otto/Schilling/Sintenis

1 · Imp. Gordianus A. Pudenti militi.

pr.In his, in quibus laesus es, cum minor annis uiginti quinque esses, toto militaris expeditionis tempore auxilium restitutionis postulare potes: tempus etenim post impletam minorem aetatem praestitutum ex die missionis iuxta rationem iuris computari debet.

PP. III non. Oct. Pio et Pontiano conss.

2 · Idem A. Secundino militi.

pr.Si intra legitimam aetatem uel, ea impleta, nondum exacto tempore praestituto pater tuus in fata concessit tuque ei heres extitisti et intra uiginti quinque annos uel post eam aetatem intra id tempus, quod ad in integrum restitutionem defuncto supererat, nomen militiae dedisti, praeses prouinciae causa cognita per in integrum restitutionem ex persona defuncti subueniri tibi prouidebit.

D. XI k. Nou. Pio et Pontiano conss.

3 · Idem A. Muciano militi.

pr.Si intra annos, quibus in integrum restitutionis auxilium indulgetur, constitutus es uel eo tempore nomen militiae dedisti et expeditione occupatus es, continuatum beneficium restitutionis per usucapionem, licet ante militiam suppleta sit, non patitur te dispendio rei familiaris adfligi.

D. VIIII k. Nou. Pio et Pontiano conss.

4 · Impp. Diocletianus et Maximianus AA. et CC. Dionysio.

pr.Ex persona fratrum, si tibi eorum quaesita successio est, potes contra quem supplicas agere, non ignorans, quod, si minores quinque et uiginti annis militauerunt fratres tui atque in militia diem functi sunt, in integrum restitutionis eis tempus non cesserit, sed omne ad successorem transmiserint.

S. VIII k. Ian. Philippopoli CC. conss.

5 · Imp. Constantinus A. ad Bassum.

pr.Ea, quae de temporibus in integrum restitutionum legibus cauta sunt, custodiri conuenit, et si forte quis beneficio nostro aetatis ueniam fuerit consecutus, ex eo die, quo indulgentia nostra in iudicio competenti fuerit intimata eique administratio rei propriae permissa, ut ad persequendas in integrum restitutionum finiendasque causas iure tempus habeat praestitutum, ita tamen, ut numquam minoribus uiginti quinque annis constitutis de his, quae ante impetratam ueniam aetatis gesserunt, auxilium in integrum restitutionis denegetur.

1Si quando sane in minoris iura successerit minor, minime prohibeatur, cum quintum et uicesimum aetatis suae annum transierit, in integrum restitutionis beneficio uti tempore illibato.

2Quod si maioris fuerit minor iura nactus, quantum ad eas pertinet causas, quas ex persona maioris fuerit consecutus, tantum temporis ad exponendas in integrum restitutionis decidendasque causas accipere debebit, quantum defuncto, cuius heres aut bonorum possessor docebitur extitisse, reliquum fuerat.

3Cum uero maior successionem fuerit adeptus minoris, si quidem ciuili iure ab intestato uel ex testamento successerit, mox cum fuerit adita hereditas, si uero honorario iure, ex quo bonorum possessio fuerit accepta, examinando in integrum restitutionis negotio solida sine ulla diminutione tempora supputentur.

D. non. Oct. Romae Constantino A. et Licinio utrisque II conss.

6 · Idem A. ad Iulianum pu.

pr.Petendae in integrum restitutionis temporibus obseruatis, si dilatio ab actore petatur, quae intra metas restitutionis ualet artari, eandem quocumque flagitante causis cognitis tribui oportebit. sin uero eiusmodi postulantur curricula, quae intra spatium receptum angustari non queunt ( quippe si in confinio legitimi temporis petantur, et eius terminos prorogabunt ), dilationem petitori denegari conueniet: in eius enim arbitrio fuerat tunc inferre litigium, cum petitae dilationis mora spatio superstite posset includi.

1Quod si defensio rei dilationis suffragium postulauerit, eandem adserta causa citra obstaculum temporis deferri sancimus, quia nequaquam in ipsius steterat potestate, quando litigio pulsaretur. dari igitur debet, etsi impetrata dimensio sese ultra temporis definitionem proferat. qua dilatione, si a reo impetretur, etiam actor in requirendis probationibus uti minime prohibetur.

D. XIIII k. Aug. pp. Romae ad senatum Constantino C. V et Maximo conss.

7 · Imp. Iustinianus A. Iohanni pp.

pr.Superuacuam differentiam utilis anni in integrum restitutionis a nostra re publica separantes sancimus et in antiqua Roma et in hac alma urbe et in Italia et in aliis prouinciis quadriennium continuum tantummodo numerari ex die, ex quo annus utilis currebat, et id tempus totius loci esse commune: ex differentia enim locorum aliquod induci discrimen satis nobis absurdum esse uisum est.

1Quod non solum in minorum restitutionibus, quibus utilis annus incipit currere, ex quo uicesimi sexti anni dies illuxerit, sed etiam in maiorum hoc idem adhiberi sancimus, ut et hic pro utili anno memorata continuatio temporis obseruetur ad interponendam contestationem finiendamque litem.

2Et quemadmodum omnis minor aetas excipitur in minorum restitutionibus, ita et in maiorum tempus, in quo rei publicae causa afuerint uel aliis legitimis causis, quae ueteribus legibus enumeratae sunt, fuerint occupati, omne praecipiatur, et sit non absimilis in hac parte minorum et maiorum restitutio.

D. k. Sept. Constantinopoli post consulatum Lampadii et Orestae uu. cc.