C. 2.51DE UXORIBUS MILITUM VEL EORUM QUI REI PUBLICAE CAUSA ABSUNT
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Otto/Schilling/Sintenis
1 · Imp. Alexander A. Secundinae.
pr.Temporalibus actionibus exclusis mulieribus, quae cum maritis rei publicae causa absentibus peregrinatae sunt, ad exemplum militum subueniri solere non est ignotum.
PP. III non. Dec. Alexandro A. II et Marcello conss.
2 · Impp. Diocletianus et Maximianus AA. et CC. Quintiliano.
pr.Ei, quae diutissime fuit cum marito qui militiae operam daret, non officit praescriptio longi temporis: sed quia huiusmodi diutinae absentiae commenta callide adhibita atque composita obesse omnino non debent, decernimus, ut, si talis mulier domum ad se pertinere monstrauerit, quae in absentia eius uendita est, refuso pretio, quod re uera solutum est, eandem recipiat.
D. VIII k. Dec. ipsis AA. conss.