C. 2.50DE RESTITUTIONE MILITUM ET EORUM QUI REI PUBLICAE CAUSA AFUERUNT
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Otto/Schilling/Sintenis
1 · Impp. Seuerus et Antoninus AA. Chiloni.
pr.Si Valerianus centurio cohortis duodecimae Alpinorum ante uita decessit, quam possessionem acciperet, heres eius ex persona defuncti restitutionis auxilium intra annum utilem ita recte implorabit, si Valerianus post exactos dies, quibus bonorum possessio defertur, in militia defunctus est.
PP. k. Nou. Laterano et Rufino conss.
2 · Imp. Alexander A. Petronio centurioni.
pr.Si quid de bonis eorum, qui rei publicae causa absentes sunt, deminutum est actioneue qua competente eis aliquis liberatus fuit, in integrum restitutio perpetua iurisdictione intra annum utilem permittitur.
PP. XIII k. Nou. Alexandro A. cons.
3 · Idem A. Flauio Aristodemo militi.
pr.Quod tempore militiae de bonis alicuius possessum ab aliquo est, posteaquam is rei publicae causa abesse desiit, intra annum utilem amota praescriptione temporis medii possessionem uindicare permissum est: ultra autem ius possessoris laedere contra eum institutum non oportet.
PP. non. Ian. Maximo II et Aeliano conss.
4 · Imp. Gordianus A. Mestriano.
pr.Ignorare non debes eorum, qui rei publicae causa sine dolo malo absunt, si absentes boni uiri arbitratu non defenduntur, bona tantum possideri, uenditionem autem in id tempus differri, quo rei publicae causa abesse desierint.
D. XII k. Ian. Gordiano A. et Auiola conss.
5 · Idem A. Secundino militi.
pr.Neque rei publicae causa absentibus nec aliis maioribus ad titulum in integrum restitutionis pertinentibus praescriptionem quadriennii post factam a fisco uenditionem obesse posse manifestum est.
PP. VI id. Mai. Sabino et Venusto conss.
6 · Impp. Valerianus et Gallienus AA. Germano centurioni.
pr.Si, cum militaribus laboribus operam dares, creditoris tui heredes possessiones sibi obligatas distraxerunt, poteris adito praeside prouinciae in integrum restitutionem impetrare retractataque uenditione recipies possessiones, oblato ante debito uel pretio, si minus debito fuisset.
PP. IIII non. April. Valeriano et Gallieno AA. conss.
7 · Impp. Diocletianus et Maximianus AA. et CC. Marinae.
pr.Quae a patre geruntur, non decet pro disciplina militari a filiis ad irritum deuocari, praesertim cum nec patrem tuum in rebus humanis agentem adfirmes conquestum fuisse super huiusmodi contractu.
D. non. Febr. CC. conss.
8 · Imp. Iustinianus A. Menae pp.
pr.Sancimus his solis, qui in expeditionibus occupati sunt, ea tantummodo tempora, quae in eadem expeditione percurrunt, tam in exceptionibus declinandis quam in petendis in integrum restitutionibus eis opitulari: illis temporibus, per quae citra expeditionis necessitatem in aliis locis uel in suis aedibus degunt, minime eos ad uindicanda memorata priuilegia adiuuantibus.
D. VI id. April. Constantinopoli Decio uc. cons.