IusCommune
IusCommune › Textos › Código › Liber 2

C. 2.53QUIBUS EX CAUSIS MAIORES IN INTEGRUM RESTITUUNTUR

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Otto/Schilling/Sintenis

1 · Imp. Antoninus A. Aemiliano.

pr.Si propter officium legationis ad me bona fide factae absens et indefensus condemnatus es, instaurationem iudicii iure desideras, ut ex integro defensionibus tuis utaris. nam eos quoque, qui legationis officio funguntur, in eo priuilegio esse, quo sunt qui rei publicae causa absunt, receptum est.

PP. V non. Mart. duobus Aspris conss.

2 · Idem A. Dionysio.

pr.Si idcirco apud arbitrum praesentiam tui facere non potuisti, quod sub custodia militari iussu praesidis detinebaris, idque in ueritate esse praesidi prouinciae probaueris, accipies causae instaurationem.

PP. XIII k. Oct. Laeto et Cereale conss.

3 · Impp. Diocletianus et Maximianus AA. Proculo decurioni.

pr.In contractibus, qui bonae fidei sunt, etiam maioribus officio iudicis causa cognita publica iura subueniunt.

D. non. Aug. Diocletiano A. II et Aristobulo conss.

4 · Idem AA. Prisciano.

pr.Res publica minorum iure uti solet ideoque auxilium restitutionis implorare potest.

D. II id. Nou. Diocletiano A. II et Aristobulo conss.

5 · Idem AA. et CC. Liciniano.

pr.Si ab hostibus cum patre ac matre captus, post his ibi defunctis legis Corneliae beneficio reuersus successiones eorum quaesisti, exemplo utilis actionis, quae in integrum restitutis datur, cum exceptionis annuae quae huic obici solet obiectu res uindicare non prohiberis.

D. XVI k. Mai. CC. conss.