IusCommune
IusCommune › Textos › Código › Liber 2

C. 2.42SI MINOR SE MAIOREM DIXERIT VEL PROBATUS FUERIT

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Otto/Schilling/Sintenis

1 · Imp. Alexander A. Maximianae.

pr.Si, cum minor annis uiginti quinque esses, tabulis quae sunt tuarum professionum oblatis tibi aetatem quasi maior annis uiginti quinque decepta probasti, in integrum restitutionem intra statutum legibus tempus etiam post impletam aetatem de omnibus intra aetatem aduersus te gestis postulare apud eum, cuius de ea re iurisdictio est, potes.

PP. XII k. April. Maximo II et Aeliano conss.

2 · Impp. Diocletianus et Maximianus AA. Vitalio.

pr.Si is, qui nunc minorem se adseuerat, fallaci maioris aetatis mendacio te decepit, iuxta statuta iuris, cum errantibus, non etiam fallentibus minoribus publica iura subuenerunt, in integrum restitui non debet.

D. II k. Dec. Diocletiano III et Maximiano AA. conss.

3 · Idem AA. et CC. Theodotae.

pr.Si alterius circumueniendi causa minor aetate maiorem te probare adspectu laboraueris, cum malitia suppleat aetatem, restitutionis auxilium tam sacris constitutionibus quam rescriptorum auctoritate denegari statutum est.

1Quod si per iniuriam uel circumuentionem aduersarii hoc fuerit factum, durat beneficium, quo minoribus causa cognita subueniri solet.

2Aditus itaque praeses prouinciae probationis aetatis examinata causa, si tuum dolum non reppererit intercessisse, ac te minorem tunc fuisse probaueris, causa cognita in integrum restitui prouidebit.

3Si tamen in instrumento per sacramenti religionem maiorem te esse adseuerasti, non ignorare debes exclusum tibi esse in integrum restitutionis beneficium, nisi palam et euidenter ex instrumentorum prolatione, non per testium depositiones te fuisse minorem ostenderis.

4Huiusmodi autem sacramento corporaliter praestito nullum tibi superesse auxilium perspicui iuris est.

D. XIII k. Oct. Sirmi AA. conss.

4 · Idem AA. et CC. Liuio.

pr.Cum circa probandum annorum numerum apud rectorem prouinciae erratum esse proponas et in huiusmodi causis etiam filiis familias minoribus subueniri admissum sit, ea, quae in prece contulisti, praesidem prouinciae examinare conuenit: qui si aestimata aetate tua maiorem annis falsa opinione te praesumpsisse ex probationum luce cognouerit, erga minoris personam fidem ueri sequetur.

D. VI id. Dec. AA. conss.