IusCommune
IusCommune › Textos › Código › Liber 2

C. 2.41QUI ET ADVERSUS QUOS IN INTEGRUM RESTITUI NON POSSUNT

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Otto/Schilling/Sintenis

1 · Imp. Alexander A. Cononidi.

pr.In consilio quidem cognoscentis de restitutione in integrum esse oportet, num is, qui se minorem annis laesum esse dicat, diligens pater familias fuerit actibusque publicis industrium se docuerit, ut lapsum eum per aetatem uerisimile non sit.

1Verum si causa cognita circumuentus deprehendatur, propter hoc solum uelut praescriptione a solito auxilio remoueri non debet, quod urguentibus patriae necessitatibus decurio minor annis creatus sit uel propagandae suboli liberorum educatione prospexerit.

PP. X k. Oct. Lupo et Maximo conss.

2 · Imp. Iustinianus A. Iohanni pp.

pr.Cum apud ueteres dubitabatur, an liberi parentes suos uel liberti patronos in querimoniam deducere possint quasi non rite in eos uersatos, et quidam existimabant nullam esse contra huiusmodi personas in integrum restitutionem, pondere naturali uel patronali reuerentia huiusmodi petulantiae refragante, nisi uel ex magna causa uel aduersus turpem eorum personam, alii autem personarum quidem uel causae distinctionem respuendam esse censuerunt, tunc autem tantummodo dandam esse restitutionem putauerunt, cum minor ex sua simplicitate se deceptum, non ex dolo patris uel patroni circumscriptum esse dicat: quod, ut maneat in omnibus honor parentibus et patrono uel patronae illibatus atque intactus, sancimus nullo modo neque aduersus parentes utriusque sexus neque aduersus patronum uel patronam dari restitutionem. nam personarum reuerentia omnem eis excludit restitutionem, cum procul dubio est etiam ipsas personas cauere, ne quid suae opinioni contrarium existat.

D. k. Sept. Constantinopoli post consulatum Lampadii et Orestae uu. cc.