IusCommune
IusCommune › Textos › Código › Liber 2

C. 2.40IN QUIBUS CAUSIS IN INTEGRUM RESTITUTIO NECESSARIA NON EST

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Otto/Schilling/Sintenis

1 · Imp. Alexander A. Mutato.

pr.Minoribus quinque et uiginti annis, praesertim qui per tutores uel curatores non defenduntur, non obesse, si mortem defuncti non ulciscantur, innumeris diuorum parentum meorum ac meis rescriptis continetur.

V id. Mai. Alexandro A. III et Dione conss.

2 · Impp. Valerianus et Gallienus AA. et Valerianus C. Theodotae.

pr.Adulescentiae tempus non imputari in id quinquennium liberis, cuius praescriptio seram inofficiosi mouentibus quaestionem opponi solet, manifeste ante rescripsimus. impleta igitur aetate legitima non est in integrum restitutio necessaria, quia non integratio amissae causae his datur, sed integra ipsa causa seruatur.

PP. II id. Aug. Tusco et Basso conss.

3 · Impp. Diocletianus et Maximianus AA. Decimo Caplusio.

pr.In minorum persona re ipsa et ex solo tempore tardae pretii solutionis recepto iure moram fieri creditum est, in his uidelicet, quae moram desiderant, id est in bonae fidei contractibus et fideicommissis et in legato.

PP. XII k. Oct. ipsis IIII et III AA. conss.

4 · Idem AA. et CC. Stratonicae.

pr.Si tutor tuus, qui pro tutelari officio non cauerat, iudicio expertus est, contra eum lata sententia iuri tuo officere non potuit, nec ea quae ab eo gesta sunt ullam firmitatem obtinent. frustra igitur in integrum restitutionis auxilium desideras, quando ea, quae ab eo gesta sunt, qui legitimae administrationis personam sustinere non potuit, ipso iure irrita sunt.

S. XVIII k. Ian. Nicomediae CC. conss.

5 · Imp. Iustinianus A. Iohanni pp.

pr.Sancimus fauore imperfectae aetatis exceptionem non numeratae pecuniae ab initio minoribus non currere, ne, dum in integrum restitutionem expectamus, aliquod emergat obstaculum, per quod huiusmodi beneficio minor uti non potest, ne substantia eius subuertatur.

1Sed humanius est latius eandem legis interpretationem extendere, in omnibus casibus, in quibus uetera iura currere quidem temporales praescriptiones aduersus minores concesserunt, per in integrum autem restitutionem eis subueniebant, eas ipso iure non currere. melius etenim est intacta iura eorum seruari, quam post causam uulneratam remedium quaerere. uidelicet exceptionibus triginta et quadraginta annorum in suo statu remanentibus.

D. k. Nou. Constantinopoli post cons. Lampadii et Orestis uu. cc.