C. 2.43SI SAEPIUS IN INTEGRUM RESTITUTIO POSTULETUR
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Otto/Schilling/Sintenis
1 · Impp. Seuerus et Antoninus AA. Romano et aliis.
pr.Si post sententiam proconsulis contra uos latam desiderastis in integrum restitui nec obtinuistis, frustra, ut rursum ea quaestio in integrum restitutionis agitetur, desideratis: appellare enim debuistis, si uobis sententia displicebat. sed si adhuc in ea aetate estis, cui subueniri solet, appellandi ius uobis restituimus.
PP. V k. Aug. Cilone et Libone conss.
2 · Imp. Alexander A. Iusto militi.
pr.Quamquam curatores pupillae uicti sunt, cum in integrum restitui pupillam desiderabant, cum tamen nouis defensionibus causam instrui posse dicas, adeant curatores uxoris tuae et petant, ut causas in integrum restitutionis agant.
PP. V k. Aug. Alexandro A. II et Marcello conss.
3 · Imp. Philippus A. et Philippus C. Aniciae.
pr.In una eademque causa iteratum in integrum restitutionis auxilium non iure, nisi nouae defensiones praetendantur, posci saepe rescriptum est.
PP. II k. Iul. Peregrino et Aemiliano conss.