IusCommune
IusCommune › Textos › Código › Liber 2

C. 2.29SI ADVERSUS DONATIONEM

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Otto/Schilling/Sintenis

1 · Impp. Diocletianus et Maximianus AA. Theodotae.

pr.Si quae res ante nuptias congruenti moderatione a minore annis marito sponsaliorum tempore, etiam curatore praesente, tibi donatae sunt, obtentu aetatis non reuocabuntur.

S. III non. Nou. Diocletiano A. et Aristobulo conss.

2 · Idem AA. et CC. Midae.

pr.Si in te ac fratrem tuum emancipatos pater uester fecit donationem, in alium postea transferendo portionem eius nihil uobis abstulit: nec, si frater tuus sibi quaesiti praedii rustici partem donanti patri consensit, dominium ab eo discedere potuit propter senatus consulti auctoritatem, nec auxilium in integrum restitutionis in hac re necessarium est.

1In aliis uero rebus, quae etiam sine decreti recitatione alienari possunt, si, postquam sibi donatae fuerint, postea alii donanti eandem patri uoluntatem in minore aetate accommodauit nec praestituta tempora restitutionis excessit, hoc auxilium implorare potest.

D. VIII k. Ian. AA. conss.