IusCommune
IusCommune › Textos › Código › Liber 2

C. 2.28SI ADVERSUS VENDITIONEM PIGNORIS

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Otto/Schilling/Sintenis

1 · Impp. Diocletianus et Maximianus AA. Sabinae et aliis.

pr.Etiam aduersus uenditiones pignorum, quae a creditoribus fiunt, minoribus subueniri, si tamen magno detrimento adficiantur, iam pridem placuit. si igitur pignori captis praediis ac distractis enorme damnum ex huiusmodi uenditione passos uos ostenderitis, praesertim cum hodieque uos minores esse adfirmetis, auxilium restitutionis uobis impertietur.

D. X k. Dec. Sirmi ipsis IIII et III AA. conss.

2 · Idem AA. et CC. Seuerae et Clementianae.

pr.Rem, quam a patre uestro quondam creditor eius obligatam sibi distraxit, per aetatem uestram postulantium reuocari desiderium non habet rationem.

1Quod iuris est et si extraneo successistis: nam si creditor non bona fide uersatus est, ipsum magis uel tutores siue curatores uestros, qui hanc uenumdari passi sunt, conuenite.

D. XIII k. Mai. Sirmi CC. conss.