C. 2.30SI ADVERSUS LIBERTATEM
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Otto/Schilling/Sintenis
1 · Impp. Seuerus et Antoninus AA. Anniae.
pr.Si post decretum praetoris uiri clarissimi, qui fideicommissariam libertatem deberi pronuntiauit, Secundus, quem condicioni non paruisse conquereris, manumissus non est, aetas tua litis instaurationem admittit. quod si libertatem quamuis indebitam dedisti, non posse eam reuocari intellegis, sed damnum, quod ob eam causam illatum est, iudicio negotiorum gestorum a curatoribus tuis esse sarciendum.
PP. II k. Iul. Laterano et Rufino conss.
2 · Imp. Gordianus A. Solanae.
pr.Etsi minor annis, ut adlegas, constituta seruum tuum ab eo circumscripta in consilio manumisisti, tamen uindictae impositio, qua libertas iusta munitur, nec obtentu quidem aetatis rescindi potest. indemnitati uero tuae, a manumisso scilicet sarciendae, ab eo cuius iurisdictio est, quatenus iuris ratio permittit, consuli debet.
PP. VI id. Mart. Gordiano A. II et Pompeiano conss.
3 · Impp. Valerianus et Gallienus AA. Marthonae et Sabinillae.
pr.Quos retrahi in seruitutem postulatis, si non in consilio causa cognita, cum minores annis uiginti fuissetis, manumisistis, non per in integrum restitutionem, sed ipso iure persequi potestis. quod si probata causa libertas praestita est, restitutio in integrum contra libertatem locum habere non potest.
1Si tamen in ea re culpa seu fraude liberti eiusdemque curatoris ratio uestra laesa sit, sarciri damnum ab eo qui hoc intulit praeses prouinciae curabit, non dubitaturus etiam grauiorem exsecutionem adhibere, si quid tam aperta fraude commissum est, ut puniendum in liberto crimen deprehendatur.
PP. VIII k. Oct. Saeculare II et Donato conss.
4 · Impp. Diocletianus et Maximianus AA. Tatiano.
pr.In iudicio de liberali causa sententiam pro libertate latam ne quidem praerogatiua minoris aetatis sine appellatione posse rescindi ambigi non potest.
PP. VIII id. Ian. Nicomediae Diocletiano VIII et Maximiano VII conss.