IusCommune
IusCommune › Textos › Código › Liber 2

C. 2.25SI IN COMMUNI EADEMQUE CAUSA IN INTEGRUM RESTITUTIO POSTULETUR

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Otto/Schilling/Sintenis

1 · Impp. Diocletianus et Maximianus AA. et CC. Domitio Aphobio.

pr.Nec si maior quinque et uiginti annis soror uestra fuit, uobis non mandantibus nec ratam transactionem habentibus de iure uestro quicquam minuere potuit. nam si cognitis quae gesserit his consensum post uiginti et quinque annos aetatis commodastis, quamuis illa minor pro portione propria restitutionis auxilium implorare possit, uobis tamen ad communicandum edicti perpetui beneficium eius aetas patrocinari non potest.

S. III id. Aug. CC. conss.