C. 2.26SI ADVERSUS REM IUDICATAM
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Otto/Schilling/Sintenis
1 · Imp. Alexander A. Iuliis.
pr.Minus ex tutelae iudicio consecuti de superfluo habere actionem ita potestis, si tempore iudicii minores annis fuistis et nunc beneficium aetatis uobis largitur. ceterum si post legitimam aetatem sententia prolata est, iterato eandem actionem de isdem speciebus inferre non potestis.
PP. V k. Febr. Pompeiano et Peligniano conss.
2 · Imp. Gordianus A. Serenae.
pr.Si, cum pater tuus te in sua potestate esse minimeque emancipationem a se factam ualere diceret, pro consule super causa cognoscens te eius potestati subiectam pronuntiauerit, cum aduersus eam sententiam in integrum restitui postules, is qui prouinciam regit in impertienda cognitione suas partes secundum leges exhibebit.
PP. XV k. Dec. Pio et Pontiano conss.
3 · Imp. Philippus A. et Philippus C. Aelianae.
pr.Aduersus sententiam eius, qui tunc uice principis iudicauit, in integrum restitutionis auxilium apud praetorem seu praesidem prouinciae clarissimum uirum flagitare nequaquam potes: nam aduersus eius sententiam, qui uice principis cognouit, solus princeps restituet.
PP. XVIII k. Nou. Philippo A. et Titiano conss.
4 · Impp. Diocletianus et Maximianus AA. Urbano.
pr.Cum et minores uos esse adfirmetis et indefensos, nullum uobis praeiudicium fieri praeses prouinciae pro sua grauitate curabit. nam si iusta defensione tutorum uel curatorum uobis adsistente aliquid statutum est, intellegitis in integrum restitutionis auxilium uobis esse necessarium: eodem obtinente etiam, si per procuratorem uestrum legitime ordinatum lis agitata est.
D. XVI k. Mai. Maximo et Aquilino conss.
5 · Idem AA. et CC. Marciano.
pr.In rem pupilli uel adulti contra tutores seu curatores a praeside lata sententia restitutionis auxilium non minus, quam si quid aduersus eos fuisset statutum, implorare minores posse constat.
D. k. Nou. Nicomediae CC. conss.