IusCommune
IusCommune › Textos › Código › Liber 2

C. 2.24SI TUTOR VEL CURATOR INTERVENERIT

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Otto/Schilling/Sintenis

1 · Imp. Antoninus A. Marcianae.

pr.Si iam puberes utriusque sexus parentium hereditatem adistis, sed etiam nunc in ea aetate estis, ut eo, quod paternae hereditati uos obligastis, in integrum restitutionis auxilium accipere debeatis, adite per procuratores uestros praesidem prouinciae. quod si legitimam aetatem implestis idque tempus, quo in integrum restitui possitis, excessit, curatores uestros, si aduersus eos nondum experti estis, iudicio secundum formam iuris conuenite.

PP. II non. April. Laeto et Cereale conss.

2 · Imp. Alexander A. Marcianae.

pr.Minoribus annis uiginti quinque etiam in his, quae praesentibus tutoribus uel curatoribus in iudicio uel extra iudicium gesta fuerint, in integrum restitutionis auxilium superesse, si circumuenti sunt, placuit.

3 · Impp. Diocletianus et Maximianus AA. Nicomedi.

pr.Etiam in his, quae minorum tutores uel curatores male gessisse probari possunt, licet personali actione a tutore uel curatore suum consequi possint, in integrum restitutionis auxilium eisdem minoribus dari iam pridem placuit.

D. IIII non. Mai. Maximo II et Aquilino conss.

4 · Idem AA. et CC. Isidoro.

pr.Si creditor non uestram personam, sed curatorum secutus cum ipsis contractum habuit et ab ipsis stipulatus est, nullam ei prorsus aduersus uos actionem competere manifestum est.

V k. Mai. Heracliae AA. conss.

5 · Idem AA. et CC. Valentino.

pr.Etiam tutoribus uel curatoribus distrahentibus uel alias contrahentibus minores tam restitui rebus propriis quam tutorum uel curatorum damna sequi, nullo eis praeiudicio per electionem generando, placuit.

VI id. Dec. CC. conss.