C. 2.23DE FIDEIUSSORIBUS MINORUM
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Otto/Schilling/Sintenis
1 · Impp. Seuerus et Antoninus AA. Myroni.
pr.Postquam in integrum aetatis beneficio restitutus es, periculum euictionis emptori, cui praedium ex bonis paternis uendidisti, praestare non cogeris. sed ea res fideiussores, qui pro te interuenerint, excusare non potest. quare mandati iudicio, si pecuniam soluerint aut condemnati fuerint, conuenieris, modo si eo quoque nomine restitutionis auxilio non iuuaris.
PP. VI k. Oct. Seuero A. et Albino conss.
2 · Impp. Diocletianus et Maximianus AA. Curioni.
pr.Si ea, quae tibi uendidit possessiones, interposito decreto praesidis aetatis tantummodo auxilio adiuuatur, non est dubium fideiussorem ex persona sua obnoxium esse contractui. uerum si dolo malo apparuerit contractum interpositum esse, manifesti iuris est utrique personae tam uenditricis quam fideiussoris consulendum esse.
S. VI k. Mai. Diocletiano III et Maximiano AA. conss.