C. 2.20DE DOLO MALO
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Otto/Schilling/Sintenis
1 · Impp. Seuerus et Antoninus AA. Clementinae.
pr.Si fideiussor a creditore pignora emit, oblata quantitate sortis et usurarum tibi dominium cum fructibus, quos bona fide percepit, consultius restituet, ne fidei ruptae gratia de dolo possit actio exerceri.
Accepta d. III id. Mai. Plautiano et Geta conss.
2 · Imp. Antoninus A. Agrippae.
pr.De dolo actio, cum alia nulla competit, causa cognita permittitur.
D. non. Nou. Gentiano et Basso conss.
3 · Imp. Gordianus A. Aquilino.
pr.Non possunt obesse tibi tempora, quae in actione de dolo solent computari, quibus rei publicae causa, ut adlegas, occuparis: sed exinde tibi incipiet tempus cedere, ex quo muneribus liberatus facultatem agendi intra praestituta tempora coeperis obtinere.
PP. id. Aug. Sabino II et Venusto conss.
4 · Impp. Diocletianus et Maximianus AA. et CC. Menandrae.
pr.Cum proponas inter te et eum, quem in contubernio ancillam tuam sibi coniunxisse memorasti, placuisse, ut tibi pro eadem daret mancipium, intellegis, quod, si manumisisti uel ei tradidisti et ille manumisit, reuocandae libertatis potestatem non habes, sed solum, si necdum statutum tempus excessit et fidem placiti rumpat, desiderare debes de dolo tibi decerni actionem. quod si penes te dominium eius remansit, adito praeside prouinciae cum natis hanc potes recuperare, si nulla moueatur status quaestio.
D. III k. Mai. Heracliae CC.
5 · Idem AA. et CC. Aphrodisiae.
pr.Si superstite patre per emancipationem tui iuris effecta matri successisti rebusque tuis per legitimum tutorem patrem eundemque manumissorem administratis postea transegisti cum eo bona fide, perspicis, quod, si pactum tantum factum sit, petitio tua per exceptionem submouetur, si uero nouatio legitimo modo intercessit et acceptilatio subsecuta est, nullam tibi iam superesse actionem.
1Sane si laesa es immodice liberatione sollemniter per nouationem atque acceptilationem tributa, non de dolo propter paternam uerecundiam, sed in factum actio tibi tribuenda est.
D. id. Iun. AA. conss.
6 · Idem AA. et CC. Hymnodae.
pr.Dolum ex insidiis perspicuis probari conuenit.
D. k. Dec. AA. conss.
7 · Idem AA. et CC. Sebastiano.
pr.Si maior quinque et uiginti annis hereditatem fratris tui repudiasti, nulla tibi facultas eius adeundae relinquitur. sane si eius uxoris tibi substitutae dolo factum est, actionem de dolo contra eam exercere potes.
D. XVI k. Mai. cc. conss.
8 · Imp. Constantinus A. ad Symmachum uicarium.
pr.Optimum duximus non ex eo die, quo se quisque admissum dolum didicisse memorauerit, neque intra anni utilis tempus, sed potius ex eo die, quo adseritur commissus dolus, intra continuum biennium de dolo actionem moueri, siue afuerit siue praesto est is, qui dolum se passum esse conqueratur. omnes igitur sciant neque incipiendae post biennium neque ante completum biennium coeptae, post biennium finiendae doli actionis concessam licentiam.
D. VIII k. Aug. Naisso Constantino A. V et Licinio C. conss.