IusCommune
IusCommune › Textos › Código › Liber 2

C. 2.19DE HIS QUAE VI METUSVE CAUSA GESTA SUNT

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Otto/Schilling/Sintenis

1 · Imp. Alexander A. Felici.

pr.Persecutionem eorum, quae ui uel furto ablata sunt, etiam si postea interciderunt, integram esse iure responsum est.

PP. X k. Dec. Maximo II et Aeliano conss.

2 · Idem A. Alexandro.

pr.Cum te non solum cauisse, uerum etiam soluisse pecuniam confitearis, qua ratione ut uim passus restitui quod illatum est postules, perspici non potest, quando uerisimile non sit ad solutionem te properasse omissa querella de chirographo utpote per uim extorto, nisi et in soluendo uim te passum dicis.

PP. VI k. Iul. Alexandro A. II et Marcello conss.

3 · Imp. Gordianus A. Gaio.

pr.Si ui uel metu fundum auus tuus distrahere coactus est, etiamsi maxime emptor eum alii uendidit, si tamen tu auo tuo heres extitisti, ut tibi reddito a te pretio restituatur, postquam placuit in rem quoque dari actionem, secundum formam perpetui edicti adito praeside prouinciae poteris postulare, si modo qui secundo loco comparauit longae possessionis praescriptione non fuerit munitus.

PP. VI id. Aug. Pio et Pontiano conss.

4 · Idem A. Primo et Eutycheti.

pr.Si per uim uel metum mortis aut cruciatus corporis uenditio uobis extorta est et non postea eam consensu roborastis, iuxta perpetui formam edicti intra annum quidem agentes, quo experiundi potestas est, si res non restituatur, quadrupli referetis condemnationem, scilicet reddito a uobis pretio: post annum uero causa cognita eadem actio in simplum permittitur: quae causae cognitio eo pertinet, ut ita demum decernatur, si alia actio non sit.

PP. III non. Aug. Gordiano A. et Auiola conss.

5 · Idem A. Rufo militi.

pr.Non interest, a quo uis adhibita sit patri et patruo tuo, utrum ab emptore an uero sciente emptore ab alio, ut ui metuue possessionem uendere cogerentur. nam si adhibita ui compulsi sunt possessiones suas quae maiore ualebant minimo distrahere, iurisdictionis tenore, ut id quod improbe factum est in priorem statum reuoluatur, impetrabunt.

PP. VI k. Ian. Gordiano A. et Auiola conss.

6 · Impp. Diocletianus et Maximianus AA. et CC. Pollae.

pr.Ad inuidiam alicui nocere nullam dignitatem oportet. unde intellegis, quod ad metum arguendum, per quem dicis initum esse contractum, senatoria dignitas aduersarii tui sola non est idonea.

PP. III k. Mai. Heracliae CC. conss.

7 · Idem AA. et CC. Cotui.

pr.Si donationis uel transactionis uel stipulationis uel cuiuscumque alterius contractus obligationis confectum instrumentum metu mortis uel cruciatus corporis extortum uel capitales minas pertimescendo adito praeside prouinciae probare poteris, hoc ratum haberi secundum edicti formam non patietur.

D. II non. Ian. AA. conss.

8 · Idem AA. et CC. Trophimo.

pr.Cum te domus et horti uenditionem fecisse sub spe recipiendi, quod de frumento feceras, instrumentum uel timore, ne ad ciuilia munera nominareris, proponas et rescindi uenditionem ueluti metus causa factam desideres, intellegis ad ratum non habendum contractum metum huiusmodi prodesse non posse.

D. XI k. Sept. Viminacii AA. conss.

9 · Idem AA. et CC. Hymnodae.

pr.Metum non iactationibus tantum uel contestationibus, sed atrocitate facti probari conuenit.

D. k. Dec. AA. conss.

10 · Idem AA. et CC. Faustinae.

pr.Accusationis institutae uel futurae metu alienationem seu promissionem factam rescindi postulantis improbum desiderium est.

D. VI k. Febr. CC. conss.

11 · Imp. Constantius A. ad Euagrium pp.

pr.Si per impressionem quis aliquem metuens saltem in mediocri officio constitutum rei suae in eadem prouincia uel loco, ubi tale officium peragit, sub uenditionis titulo fecerit cessionem, et quod emptum fuerit reddatur et nihilo minus etiam pecunia retineatur: simili poena seruanda, si qui uel coniugis uel amici nominibus abutentes praedam tamen sibi adquirunt.

D. X k. Oct. Aquileiae Constantio A. VII et Constantio conss.

12 · Impp. Honorius et Theodosius AA. ad populum.

pr.Venditiones donationes transactiones, quae per potentiam extortae sunt, praecipimus infirmari.

D. XIII k. Mart. Constantinopoli Honorio X et Theodosio VI AA. conss.