IusCommune
IusCommune › Textos › Código › Liber 2

C. 2.18DE NEGOTIIS GESTIS

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Otto/Schilling/Sintenis

1 · Impp. Seuerus et Antoninus AA. Sopatrae.

pr.Cum tutores filiorum tuorum suspectos faceres eisdemque tutores seu curatores peteres, munere pietatis fungebaris: quae causa non admittit negotiorum gestorum actionem, ut sumptus, quos in ea lite fecisti, repetere possis, cum etiam, si quis pro adfectione domestica aliquos sumptus fecerit, nulla ratione eos petere potest.

PP. III non. Oct. Dextro et Prisco conss.

2 · Idem AA. Rufinae.

pr.Contra impuberes quoque, si negotia eorum urguentibus necessitatis rationibus utiliter gerantur, in quantum locupletiores facti sunt, dandam actionem ex utilitate ipsorum receptum est. quae tibi quoque iure decernetur, quod sumptus in pupillum, quem Romae tutorum petendorum gratia duxisti, fecisse te adlegas, si non matertera eiusdem se facere paratam propriis impendiis ostenderit.

PP. XV k. Febr. Laterano et Rufino conss.

3 · Idem AA. Hadriano.

pr.Siue pro fratre coherede pecuniam soluisti, negotiorum gestorum actione experiri potes, siue pignoris liberandi gratia debitum uniuersum soluere coactus es, actionem eandem habebis uel iudicio familiae herciscundae, si non est inter uos redditum, eam quantitatem adsequeris.

PP. VIII k. Febr. Anullino et Frontone conss.

4 · Idem AA. Claudio.

pr.Qui pupillae negotia tutoris mandato suscepit, pro tutore negotia non uidetur gessisse, sed negotiorum gestorum actione pupillae tenebitur.

PP. III non. Dec. Fabiano et Muciano conss.

5 · Idem AA. Trophimo.

pr.Officio nec minus obsequio liberti functus negotiorum gestorum actionem contra patroni filias pupillas habere non potes.

PP. XIII k. Iul. Geta et Plautiano conss.

6 · Idem AA. Gallo.

pr.Curatorem tibi quidem patris testamento datum dicis: quod non potest uideri iure factum. quod si, ut proponis, administrationi se miscuit, negotiorum gestorum actio tam aduersus eum quam contra heredes eius tibi competit.

PP. Apro et Maximo conss.

7 · Imp. Antoninus A. Euphratae.

pr.Si ab eo, qui negotia tua gessit, heres ex duabus unciis institutus es, etiamsi adeas hereditatem, in reliquis decem unciis aduersus coheredem competit tibi petitio, si quam aduersus defunctum habuisti actionem.

PP. VI id. Mart. Romae Sabino II et Anullino conss.

8 · Idem A. Seuero.

pr.Aduersus eos, qui negotia tua gesserunt, negotiorum gestorum iudicio ciuiliter consiste: nec tibi oberit, si propter occupationes militares eam litem tardius fuisses exsecutus, cum hoc genus actionis longi temporis praescriptione excludi non possit.

PP. VI k. Aug. Antonino A. et Aduento conss.

9 · Idem A. Sallustio.

pr.Si pecuniam a debitore tuo Iulianus exegit eamque solutionem ratam habuisti, habes aduersus eum negotiorum gestorum actionem.

PP. VIII k. Mart. Praesente et Extricato conss.

10 · Imp. Alexander A. Secundo et aliis.

pr.Si seruum alienum non inutilem domino constitutum aegrum curastis et negotium utiliter gessistis, competenti uobis actione sumptus recuperare potestis.

PP. XII k. Dec. Alexandro A. cons.

11 · Idem A. Herenniae.

pr.Alimenta quidem, quae filiis tuis praestitisti, reddi tibi non iusta ratione postulas, cum id exigente materna pietate feceris. si quid autem in rebus eorum utiliter et probabili more impendisti, si non et hoc materna liberalitate, sed recipiendi animo fecisse ostenderis, id negotiorum gestorum actione consequi potes.

PP. XII k. Febr. Albino et Maximo conss.

12 · Idem A. Theophilo.

pr.Si filius pro patre suo debitum soluit, nullam actionem ob eam solutionem habet, siue in potestate patris, cum solueret, fuit, siue sui iuris constitutus donandi animo pecuniam dedit. si igitur pater tuus sui iuris constitutus pro patre suo negotium gerens non praecedente mandato debitum eius soluit, negotiorum gestorum agere cum patruis tuis potes.

PP. k. Aug. Agricola et Clemente conss.

13 · Idem A. Aquilae.

pr.Quod in uxorem tuam aegram erogasti, non a socero repetere, sed adfectioni tuae debes expendere. in funus sane eius si quid eo nomine quasi recepturus erogasti, patrem, ad quem dos rediit, iure conuenis.

PP. VIII k. Nou. Agricola et Clemente conss.

14 · Idem A. Rufo.

pr.Si mandatum solius mariti secutus tam ipsius quam uxoris eius negotia gessisti, tam tibi quam mulieri inuicem negotiorum gestorum competit actio. ipsi sane qui mandauit aduersus te mandati actio est: sed et tibi aduersus eum contraria, si quid forte supererogasti.

PP. X k. Mart. Maximo II et Urbano conss.

15 · Imp. Gordianus A. Muciano.

pr.Si paterno adfectu priuignas tuas aluisti seu mercedes pro his aliquas magistris expendisti, eius erogationis tibi nulla repetitio est. quod si ut repetiturus ea, quae in sumptum misisti, aliquid erogasti, negotiorum tibi gestorum intendenda actio est.

PP. VI id. Iul. Gordiano A. et Auiola conss.

16 · Impp. Gallus et Volusianus AA. Eutychiano.

pr.Si negotium sororis tuae gerens pro ea tributa soluisti, uel mandante ea uel rogante id fecisti, negotiorum gestorum actione uel mandati id, quod soluisse te constiterit, recipere poteris.

PP. XI k. Mai. Gallo et Volusiano conss.

17 · Impp. Diocletianus et Maximianus AA. et CC. Claudiae.

pr.Curatoris etiam successores negotiorum gestorum utili conuentos actione tam dolum quam latam culpam praestare debere nec ad eos officium administrationis transire ideoque nullam alienandi eos res adultae potestatem habere conuenit.

D. XIII k. Ian. Sirmi AA. conss.

18 · Idem AA. et CC. Pomponio.

pr.Ob negotium alienum gestum sumptuum factorum usuras praestari fides bona suasit: quo iure contra eos etiam, quorum te necessitate compulsum negotium gessisse proponis, per iudicium negotiorum gestorum uteris.

D. VIIII k. Ian. AA. conss.

19 · Idem AA. et CC. Alexandro.

pr.Ab uno herede pro solido re ueluti communi uenumdata de pretio coheres uenditoris negotiorum gestorum ratam faciens uenditionem agere potest.

D. id. Febr. Sirmi CC. conss.

20 · Idem AA. et CC. Octauiae.

pr.Tutori uel curatori similis non habetur, qui citra mandatum negotium alienum sponte gerit, quippe superioribus quidem muneris necessitas administrationis finem, huic autem propria uoluntas facit ac satis abunde sufficit, si cui uel in paucis amici labore consulatur.

1Secundum quae super his quidem, quae nec tutor nec curator constitutus ultro quis administrauit, cum non tantum dolum et latam culpam, sed et leuem praestare necesse habeat, a te conueniri potest et ea, quae tibi ab eo deberi patuerit, cum usuris compelletur reddere.

2De ceteris uero, quae ab aliis tui constituta iuris detenta exacta non sunt, ab hoc, qui nec agendi quidem propter exceptionis obstaculum facultatem habere potuit, exigi non potest: et idcirco aduersus eos, quos res tuas tenere dicis, detorquere tuas petitiones debes.

D. VIII k. Mai. Sirmi CC. conss.

21 · Idem AA. et CC. Mitrae.

pr.Si cognati tui seruos suos manumiserunt, hoc, quod eos administrasse res uestras contendis, eorum impedimentum libertati fieri non potuit. quin autem ex actu praecedenti post manumissionem, si utriusque temporis administratio non conexa, sed separata sit, conueniri non posse procul dubio sit.

D. VI k. Oct. Viminacii CC. conss.

22 · Idem AA. et CC. Eulogio.

pr.Negotium gerentes alienum non interueniente speciali pacto casum fortuitum praestare non compelluntur.

D. XI k. Dec. CC. conss.

23 · Idem AA. et CC. Theodoro.

pr.Negotiis gestis non in rem, sed in personam est actio.

D. XII k. Dec. Nicomediae CC. conss.

24 · Imp. Iustinianus A. Iuliano pp.

pr.Si quis nolente et specialiter prohibente domino rerum administrationi earum sese immiscuit, apud magnos auctores dubitabatur, si pro expensis, quae circa res factae sunt, talis negotiorum gestor habeat aliquam aduersus dominum actionem.

1Quam quibusdam pollicentibus directam uel utilem, aliis negantibus, in quibus et Saluius Iulianus fuit, haec decidentes sancimus, si contradixerit dominus et eum res suas administrare prohibuerit, secundum Iuliani sententiam nullam esse aduersus eum contrariam actionem, scilicet post denuntiationem, quam ei dominus transmiserit nec concedens ei res eius attingere, licet res bene ab eo gestae sint.

2Quid enim, si dominus adspexerit ab administratore multas expensas utiliter factas et tunc dolosa adsimulatione habita eum prohibuerit, ut neque anteriores expensas praestet? quod nullo patimur modo. sed ex quo die attestatio ad eum facta est uel in scriptis uel sine scriptis, sub testificatione tamen aliarum personarum, ex eo die pro faciendis meliorationibus nullam ei actionem competere, super anterioribus autem, si utiliter factae sunt, habere eum actionem contra dominum concedimus sua natura currentem.

D. XV k. Dec. Constantinopoli Lampadio et Oreste conss.