IusCommune
IusCommune › Textos › Código › Liber 2

C. 2.21DE IN INTEGRUM RESTITUTIONE MINORUM VIGINTI QUINQUE ANNIS

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Otto/Schilling/Sintenis

1 · Imp. Alexander A. Plotianae.

pr.Illud inspiciendum est, num inofficiosi querellae uel palam uel tacita dissimulatione sit renuntiatum. nec hoc autem in personam tuam cadere posse auxilium quod aetati impertitur ostendit.

D. V id. Iul. Maximo II et Aeliano conss.

2 · Idem A.) Alexandro.

pr.Eo tempore, quo soror tua auxilio iuuabatur aetatis, si patris intestati bonorum possessionem accipere debuit, licet quinque filios superstites habuerit, non tamen ideo minus ad edicti praerogatiuam pertinet, scilicet si nunc per aetatem beneficium restitutionis largitur.

PP. VIII id. Aug. Pio et Pontiano conss.

3 · Impp. Diocletianus et Maximianus AA. et CC. Attiano.

pr.Si curatorem habens minor quinque et uiginti annis post pupillarem aetatem res uenum dedisti, hunc contractum seruari non oportet, cum non absimilis ei habeatur minor curatorem habens, cui a praetore curatore dato bonis interdictum est. si uero sine curatore constitutus contractum fecisti, implorare in integrum restitutionem, si necdum tempora praefinita excesserint, causa cognita non prohiberis.

D. XIIII k. Mai. Heracliae AA. conss.

4 · Idem AA. et CC. Isidoro.

pr.Si minorem te quinque et uiginti annis fuisse, cum contraheres, ostenderis, et tempora restitutionis praestituta excessisse ab aduersario tuo comprobatum non fuerit, praeses prouinciae in integrum restitutionis dare tibi auxilium debeat.

D. V k. Mai. Heracliae AA. conss.

5 · Idem AA. et CC. Rufo.

pr.Minoribus in integrum restitutio, in quibus se captos probare possunt, etsi dolus aduersarii non probetur, competit.

1Ante impletum etiam quintum et uicesimum annum de his, in quibus se minores captos existimant, posse in integrum restitutionem implorare certissimi iuris est.

D. V k. Mai. Heracliae AA. conss.

6 · Idem AA. et CC. Sententiae.

pr.Sententiae Si intra aetatem, cui succurri solet, in integrum restitutionis lis inchoata est nec ei a te renuntiatum est, mors eius, contra quem haec fuerat implorata, fraudi tibi esse non potest.

D. V k. Mai. Sirmi CC. conss.

7 · Idem AA. et CC. Seuerae.

pr.De tutela auunculi eiusdemque tutoris, cui falso aetate probata praestitisti liberationem, quem ignarum aetatis tuae non fuisse tam officium tutelae quam sanguinis proximitas arguit, si necdum statutum tempus excessit, ex causa in integrum restitutionis heredes eius conuenire potes.

D. XI k. Aug. CC. conss.

8 · Impp. Honorius et Theodosius AA. Iuliano proconsuli Africae.

pr.Minoribus in his, quae uel praetermiserint uel ignorauerint, innumeris auctoritatibus constat esse consultum.

D. prid. non. Mart. Rauennae Constantio uc. cons.

9 · Imp. Zeno A. Aeliano pp.

pr.Non uidetur circumscriptus esse minor, qui iure sit usus communi.

D. k. Ian. Basilio cons.