IusCommune
IusCommune › Textos › Código › Liber 2

C. 2.15UT NEMO PRIVATUS TITULOS PRAEDIIS SUIS VEL ALIENIS IMPONAT VEL VELA REGALIA SUSPENDAT

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Otto/Schilling/Sintenis

1 · Impp. Honorius et Theodosius AA. Flauiano pp.

pr.Regiae maiestatis est, ut nostrae tantum domus et patrimonia titulorum inscriptione legantur. omnes igitur intellegant publico iuri esse deputandum id, cui nomen dominicum praescribitur.

D. III k. Dec. Rauennae Basso et Philippo conss.

2 · Impp. Theodosius et Valentinianus AA. ad Florentium pp.

pr.Ne quis uela regia suspendere uel titulum audeat sine praeceptione iudicis competentis rebus alienis imponere, quas quocumque modo qualiscumque persona possideat, licet non dominus, licet iniustus possessor ac temerarius inuasor qui possidet doceatur.

1Eum autem, qui hoc facere ausus fuerit, si plebeius est, ultimo subdi supplicio, si clarissimus uel curialis uel miles uel clericus, proscribendum deportandumque non solum ciuitate Romana, sed etiam libertate priuari censemus, exsecutoresque huius legis omnes iudices esse oportere.

2Deponendi autem uel frangendi titulos uel etiam conscindendi uela non solum eis, ad quorum praeiudicium tale aliquid contra fas contraque leges committitur, sed omnibus tam liberis quam seruis sine metu calumniae uel accusatione criminis licentiam ministramus, decernentes iudices eorumque officia tricenis libris auri multari, si talem accusationem uel admittant uel depositam scribi concedant.

D. XV k. Iul. Constantinopoli Theodosio A. XVII et Festo conss.