C. 2.14DE HIS, QUI POTENTIORUM NOMINE TITULOS PRAEDIIS ADFIGUNT VEL EORUM NOMINA IN LITE PRAETENDUNT
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Otto/Schilling/Sintenis
1 · Impp. Arcadius et Honorius AA. Messalae pp.
pr.Animaduertimus plurimos iniustarum desperatione causarum potentium titulos et clarissimae priuilegia dignitatis his, a quibus in ius uocantur, opponere.
1Ac ne in fraudem legum aduersariorumque terrorem his nominibus abutantur et titulis, qui huiusmodi dolo scientes coniuent, adficiendi sunt publicae sententiae nota.
2Quod si nullum in hac parte consensum praebuerint, ut libelli aut tituli eorum nominibus aedibus adfigantur alienis, eatenus in eos qui fecerint uindicetur, ut adfecti plumbo perpetuis metallorum suppliciis deputentur.
3Quisquis igitur lite pulsatus, cum ipse et rei sit possessor et iuris et titulum illatae sollemniter pulsationis exceperit, contradictoriis libellis aut titulis alterius nomen crediderit ingerendum, eius possessionis aut causae, quam sub hac fraude aut retinere aut euitare temptauerit, amissione multetur nec repetendae actionis, etiam si ei probabilis negotii merita suffragantur, habeat facultatem.
4Eos sane, qui se sponte alienis litibus inseri patiuntur, cum his neque proprietas neque possessio competat, ueluti famae suae prodigos et calumniarum redemptores notari oportebit.
D. XV k. Dec. Mediolani Stilichone cons.