IusCommune
IusCommune › Textos › Código › Liber 2

C. 2.16UT NEMINI LICEAT SINE IUDICIS AUCTORITATE SIGNA IMPRIMERE REBUS, QUAS ALIUS TENET

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Otto/Schilling/Sintenis

1 · Imp. Probus A. Octauiano.

pr.Saepe rescriptum est ante sententiam signa rebus, quas aliquis tenebat, imprimi non oportere. et ideo ea rebus aut fructibus apud te constitutis illicite imposita poteris ipse licite detrahere, ut amotis his causa, quae ex officio tibi infertur, terminetur.

D. IIII k. Iul. Probo A. II et Lupo conss.

2 · Impp. Diocletianus et Maximianus AA. Craugasio.

pr.Rebus, quas alius detinet, imprimere signa nemini licet, etiam si suas uel obligatas sibi eas esse aliquis adfirmet.