C. 12.39DE MILITARI VESTE
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Otto/Schilling/Sintenis
1 · Impp. Valentinianus et Valens AA. Auxonio pp.
pr.Omnem canonem uestium ex kalendis septembribus ad kalendas apriles nostris largitionibus tradi praecipimus: proposita poena rectori prouinciae uel eius officio condemnationis, quae tuae iustitiae uidebitur.
D. XIIII k. Dec. Marcianopoli Valentiniano et Valente conss.
2 · Imppp. Valens Gratianus Et Valentinianus AAA. Modesto pp.
pr.Prouinciae thraciarum per uiginti iuga seu capita conferant uestem: scythia et mysia in triginta iugis seu capitibus interim annua solutione dependant: per aegyptum et orientis partes in triginta terrenis iugis, per asianam uero et ponticam dioecesim ad eundem numerum in capitibus seu iugis annuae uestis collatio dependatur, ita ut per orientem prouinciae in titulo auri comparaticii, quod per iugationem redditur, compensationis gratia perfruantur, exceptis Osroena et isauria: nam easdem constat aurum comparaticium minime redhibere.
D.V id. Aug. Hierapoli Gratiano A. IIII et Merobaude uc.conss.
3 · Impp. Arcadius et Honorius AA. Martiniano comiti sacrarum largitionum.
pr.Fortissimis militibus nostris per illyricum non binos tremisses pro singulis chlamydibus, sed singulos solidos dari praecipimus.
D. XVI k. Febr.Constantinopoli Arcadio IIII et Honorio III AA. conss.
4 · Impp. Honorius et Theodosius AA. Asclepiodoto pp.
pr.Militaris adaeratio uestis a collatoribus exigatur, sacratissimis uidelicet largitionibus inferenda, ita ut quinque eius partes fortissimis militibus erogentur in pretio, sexta uero portio a gynaeciariis clementiae nostrae absque ulla uel ipsorum uel publica incommoditate pro eadem contextione suscepta iunioribus gregariisque militibus in ipsa, quam maxime eos desiderare constitit, specie praebeatur.
D.VII id. Mart. Constantinopoli Asclepiodoto et Mariniano conss.