IusCommune
IusCommune › Textos › Código › Liber 12

C. 12.40DE METATIS ET EPIDEMETICIS

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Otto/Schilling/Sintenis

1 · Imppp. Valentinianus Theodosius et Arcadius AAA. Theodoto magistro officiorum.

pr.Si quis mensorum nostrorum manum, qua deputatas singulis quibusque domus enotant et postibus hospitaturi nomen adscribunt, delere non dubitauerit, ad instar falsi reus ex hac auctoritate teneatur.

D.VI k. Nou. Constantinopoli Theodosio A. III et Abundantio uc.conss.

2 · Impp. Arcadius et Honorius AA. Hosio magistro officiorum.

pr.In qualibet uel nos ipsi urbe fuerimus uel ii qui nobis militant commorentur, omni tam mensorum quam etiam hospitum iniquitate submota duas dominus propriae domus, tertia hospiti deputata, eatenus intrepidus ac securus possideat portiones, ut in tres domus diuisae partes primam eligendi dominus habeat facultatem, secundam hospes quam uoluerit exsequatur, tertia domino relinquenda. plenum enim aequitate atque iustitia est, ut, qui aut successione fruitur aut empto uel extructione gaudet, electam praecipue iudicio suam rem teneat et relictam.

1Ergasteria uero, quae mercimoniis deputantur, ad praedictam diuisionis iniuriam non uocentur, sed quieta sint et libera et ab omni hospitum iniuria defensata solis dominis conductoribusque deseruiant. sane si stabulum, ut adsolet, militari uiro in tertia domus parte defuerit, ex ergasteriis, nisi id dominus qualibet occasione prouiderit, pro animalium numero uel domus qualitate deputabitur.

2Illustribus sane uiris non tertiam partem domus, sed mediam hospitalitatis gratia deputari decernimus: ea dumtaxat condicione seruata, ut alter ex his quilibet, quiue maluerit, diuisionem arbitraria aequitate faciat, alter eligendi habeat optionem.

3Et firmissimum perpetuo quod iussimus perseueret, ita ut triginta libras auri qui illustri sunt praediti dignitate fisco nostro se illaturos esse cognoscant, ceteri uero militia sciant se esse priuandos, si generale praeceptum amplius usurpando quam iussimus reprehensibili temeritate uiolauerint.

D. VIII id. Febr. Constantinopoli Honorio IIII et Eutychiano conss.

3 · Idem AA. Vincentio pp.

pr.Cunctos iudices scire uolumus a praetoriis ordinariorum iudicum his praesentibus abstinendum.

D. XVI k. Febr. Mediolani Stilichone et Aureliano uu. cc. conss.

4 · Idem AA. Aemiliano magistro officiorum.

pr.Fabricensium domibus ubique constitutis omnem molestiam hospitum praecipimus amoueri, quo et antiochensibus et ceterarum ciuitatum fabricis similis domorum excusatio praebeatur, absente scilicet sacro comitatu.

D. XI k. Febr. Constantinopoli Stilichone et Aureliano conss.

5 · Impp. Honorius et Theodosius AA. Iohanni pp.

pr.Deuotum possessorem ab omni inquietudine liberamus.

1Primo igitur omnium ad nullum praedium publicum uel priuatum domus nostrae uel cuiuscumque iuris nullus metator accedat, si a quoquam fuerit destinatus.

1aLicentiam enim domino actori ipsique plebi serenitas nostra commisit, ut eum, qui praeparandi gratia ad possessionem uenerit, expellendi habeat facultatem nec crimen aliquod pertimescat, cum sibi arbitrium ultionis suae sciat esse concessum: recteque sacrilegium prior arceat, qui primus inuenerit.

1bAdministrantem uero eiusque officii proceres, quorum praecepto inhibitam personam ad agrum aliquem destinauerit, in tempore proscribi debere censuimus.

2Solam sane hospitalitatem sub hac obseruatione concedimus, ut nihil ab hospite, quod uel hominum uel animalium pastui necessarium creditur, postuletur, omniumque sit acceleratum iter atque continuum nec ulli liceat residere, ne diuturnitas commanentium ulla ex parte praedium uexet.

3Decem etiam librarum auri multa ferietur, quisquis administrator togatus apparitor ullus aut militans uel iter agens ullo in loco aliquid ab hospite postulauerit.

4In tantum enim inhiberi sceleratum morem iubemus, ut ipsis quoque praebentibus impunitum esse non patiamur, si quid sponte contra praeceptum nostrum probati fuerint obtulisse.

D. prid. id. Iun. Rauennae post consulatum Honorii VIIII et Theodosii V AA.

6 · Idem AA. Hadriano pp.

pr.Africae hoc prospectum est, ut infausta hospitalitatis praebitio tolleretur nec balneum quisquam a domino aedium postulet.

D. V non. Mart. Rauennae Constantio et Constante conss.

7 · Idem AA. Eustathio pp.

pr.Deuotissimos milites ex procinctu redeuntes uel proficiscentes ad bella muri noui sacratissimae urbis singulae turres in pedeplanis suis suscipiant.

D. V non. Mart. Constantinopoli Honorio XIII et Theodosio X AA. conss.

8 · Impp. Theodosius et Valentinianus AA.Helioni magistro officiorum.

pr.Archiatros nostri palatii nec non urbis romae et magistros litterarum pro necessariis artibus et liberalibus disciplinis nec non picturae professores, si modo ingenui sunt, hospitali molestia quoad uiuent liberari praecipimus.

D. XIIII k. Sept. Hierio et Ardaburio conss.

9 · Idem AA. Nomo magistro officiorum.

pr.Omnes, qui metata in suis domibus praestant, siue hospitia praebuerint metatoribus seu quolibet pacto satis eis fecerint, nullam uel pensionis uel discussionis domus gratia molestiam sustinere cogantur.

1Deinde neminem uolumus cuiuslibet loci uel ordinis in hac florentissima urbe domum propriam excusantem metatum sibi in alienis aedibus priuilegio militiae uindicare. quod et in prouinciis obseruari oportet.

2Ceteris uero, quibus illustris dignitas sub cingulo uel citra cingulum pro solo honore delata est, excusandarum aedium licentiam penitus denegamus.

3Hoc iuris in his etiam praecipimus obseruari, quos ipsa quidem administrationis condicio spectabiles nouit, honor tamen additus a nostra liberalitate reddit illustres.

4Scituris omnibus, quod si quis, cum cingulo perfruatur et excusationem ita propriae domus impetrauerit, ut a pensione etiam portionis tertiae sit immunis,et militiae causa metatum in alienis domibus sibi crediderit uindicandum, si quidem honore praeditus excusationis ius habeat, carebit legum priuilegiis, quas fraudare conatus est: si uero inter eos quibus nulla suffragatur dignitas numeretur, centum librarum auri sacratissimis largitionibus pendendarum illatione multabitur.

D. XVII k. Febr. Constantinopoli Theodosio A. XVIII cons.

10 · Impp. Valentinianus et Marcianus AA. ..... magistro officiorum.

pr.Hac lege sancimus, ut, si quis consularem et patriciam meruerit dignitatem, tres domos proprias dum superest habeat hospitum immunitate securas, heredes uero eius filii aut pater aut mater nepotes aut frater aut soror aut uxor duarum domorum suarum excusatione potiantur.

1Si quis uero consulatu tantummodo gloriatur, duas semis domos suas immunes habeat: post fata uero eius memorati heredes unam semis domum suam habeant nullis hospitiis praegrauatam.

2Pari priuilegio perfruatur cum memoratis heredibus, qui solius patriciae dignitatis sine consulatu decoratur insignibus.

3Praefectorii uero nec non et magistri militum duas domus suas habeant quoad uixerint hospitibus liberatas: heredes uero eorum memorati unam defendant domum suam simili excusatione munitam.

4Magistri uero officiorum uel quaestores unam semis domum suam quoad uixerint habeant hospitum onere liberatam: heredes uero eorum praedicti unam ab hospitibus iure defendant.

5Comites autem domesticorum et protectorum et sacrarum largitionum et priuatarum et uir spectabilis primicerius notariorum singulas domus suas ab hospitum grauamine dum uiuunt gaudeant esse securas: memorati uero heredes eorum mediam partem unius domus suae sciant excusatione muniri, residuae uero dimidiae partis tertiam portionem hospitibus deputandam esse cognoscant.

6Si qui illustres honorarias dignitates quascumque sine actu caelitus impetrarunt, aequo animo suas domus hospitibus post hanc legem pandant pro tertia quae legibus praefinita est portione: exceptis uidelicet ergasteriis, quae in plateis uel angiportis esse noscuntur.

7Quod in omnibus domibus quae hospitales sunt obseruari iubemus: ita ut nemo uel ex sacro rescripto uel ex diuina adnotatione seu pragmatica sanctione contra hanc legem uti possit excusationis auxilio.

8His omnibus, quae per hanc legem constituimus, in hac aeterna urbe obseruandis.

11 · Imp. Zeno A. Illyriciano magistro officiorum.

pr.Decem post primicerium tribunos in domibus, quas in hac regia urbe possident, metatorum iussimus uacationem mereri.

12 · Αὐτοκράτωρ Ἰουστινιανὸς Α. Ἰουλιανῷ ἐπάρχῳ πραιτωρίων.

pr.Μηδεὶς ἄρχων ἐν τῷ περινοστεῖν ζητείτω προφάσει ἐπιδημητικῶν ἢ προφάσει ἀφοπλισμοῦ χρυσίον. εἰ δὲ τοῦτο ποιήσει, καὶ ἐκβάλλεται τῆς ἀρχῆς καὶ δημεύεται καὶ ἐξορίᾳ διηνεκεῖ ὑποβάλλεται.

[D. VIII k. Iul. Chalcedone Lampadio et Oreste uu. cc. conss.]