C. 12.38DE EXCOCTIONE ET TRANSLATIONE MILITARIUM ANNONARUM
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Otto/Schilling/Sintenis
1 · Impp. Arcadius et Honorius AA. Stilichoni comiti et magistro utriusque militiae.
pr.Opinatores, quibus species in diuersis prouinciis delegantur, contra omnem consuetudinem nullis consistentibus familiis excoctionem panis efflagitant.
1Illustris igitur auctoritas tua nouam usurpationem congrua auctoritate repellat, ut, cum opinatores in prouinciis delegantur, uetus consuetudo seruetur.
D. id. Sept. Mediolani Theodoro uc. cons.
2 · Idem AA. et Theodosius A. Hadriano pp.
pr.In excoctione buccellati, quod deuotissimis militibus conuenit praeparari, in translatione etiam annonae nullius excipiatur persona, uidelicet ut ne nostra quidem domus ab his habeatur immunis.
1Et si quisquam, quod non opinamur, implere quae sunt praecepta neglexerit, in procuratorem eius seuerissime uindicetur, ita ut, si huiusmodi contumaciae dominum conscium esse constiterit, quadruplum id, quod pro eius capitatione poscitur, posthabita dilatione soluatur.
D. VIIII k. April. Romae Honorio A. VI et Aristaeneto conss.