IusCommune
IusCommune › Textos › Código › Liber 12

C. 12.37DE EROGATIONE MILITARIS ANNONAE

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Otto/Schilling/Sintenis

1 · Imp. Constantius A. et Iulianus C. Helpidio pp.

pr.Repetita consuetudo monstrauit expeditionis tempore buccellatum ac panem, uinum quoque atque acetum, sed et lardum, carnem ueruecinam etiam milites nostros ita solere percipere: biduo buccellatum. tertio die panem: uno die uinum, alio die acetum: uno die lardum, biduo carnem ueruecinam.

D. XVI k. Iun.Hierapoli Constantio X et Iuliano C.III conss.

2 · Impp. Valentinianus et Valens AA. Secundo pp.

pr.E uicesimo, non amplius, lapide milites sibi iubemus paleas conuectare.

D. V k. Oct. Edessa Iouiano et Varroniano conss.

3 · Idem AA. ad Victorem magistrum militum.

pr.Cenaticorum nomine milites et eorum superstantes nihil penitus a prouincialibus accipere audeant. sciant enim milites, quod oportet eos commoda sua, quae in annonarum perceptione adipiscuntur, accipientes extrinsecus detrimentis prouinciales non adficere.

D.VI k. Ian. Bonamansione diuo Iouiano et Varroniano conss.

4 · Idem AA et Gratianus A. ad Auxonium PP.

pr.Sicut fieri per omnes limites salubri prospectione praecipimus, species annonarias uicinioribus limitibus a prouincialibus ordinabis ad castra conferri. sed in ueteranis castris constituti milites duas alimoniarum partes ibidem de conditis sumant nec amplius quam tertiam partem ipsi uehere cogantur.

D. V. non. Mai. Marcianopoli Valentiniano np.et Victore conss.

5 · Idem AAA. ad Probum pp.

pr.Actuarii nisi expleto triginta dierum spatio pittacia authentica confestim tradiderint, species, quas ex fiscalibus conditis dissimulauerint excludere uel numero cuius ratiocinia pertractant supersederint erogare, de propriis facultatibus uel militibus ipsis uel fiscalibus horreis adigantur inferre.

370/373 D. VI id. April. Sirmio Valentiniano et Valente AA. conss.

6 · Imppp. Valens Gratianus et Valentinianus AAA. ad Modestum pp.

pr.Fortissimi ac deuotissimi milites annonas et capita singulis diebus aut certe competenti tempore, id est priusquam annus elabatur, de horreis consequantur: aut si perceptionem suam ac si debitam studio uoluerint protelare, id, quod competenti tempore minime perceperint, fisci nostri commodis uindicetur.

D. prid. non. April. Antiochiae Gratiano A. IIII et Merobaude uc.conss.

7 · Imppp. Valentinianus Theodosius et Arcadius AAA. Rufino pp.

pr.Nulli militarium pro his annonis, quae in prouinciis delegantur, repudiata ad tempus specierum copia et inopiae occasione captata pretia liceat postulare: ita ut, si quis propter anni abundantiam suscipere oblata neglexerit ac postea impositis pro necessitate rerum pretiis repudiata taxauerit, neque id quod contra hanc legem expetit sinatur exigere, neque id quod accipere dissimulauerit consequatur.

D. III k. Aug. Constantinopoli Theodosio A. III et Abundantio uc. conss.

8 · Impp. Arcadius et Honorius AA. Hilario pp.

pr.Prouincialium commodis nos conuenit subuenire. ad omnium itaque numerorum siue uexillationum aut etiam scholarum tribunos uel uiros illustres comites sublimitas tua faciat peruenire, ut meminerint fenum militibus iustis capitibus praestandum iuxta legem diui ualentiniani nec tamen ad oppidum deferendum.

D. XVI k. Iul. Arcadio IIII et Honorio III AA. conss.

9 · Idem AA.

pr.Excellentia tua erogationis per susceptores factae modum quantitate breuium conferri perficiat, ita ut, quo die numeris datum sit, diligentius exploretur ac, si quid amplius actuarios uel optiones accepisse constiterit, quam breuium datorum scriniis nostris ueritas continet, memorati in duplum reddere compellantur: susceptoribus ea summa imputanda, quam semel flagitantibus eisdem erogasse monstrauerint.

1Nam ad illustres quoque magistros utriusque militiae sacri apices cucurrerunt, quibus prouida sanctione decreuimus, ut breues ante indictionis principium summa fide ac ueritate confecti ad nostra scrinia dirigantur, secundum quos a susceptoribus erogatio celebretur.

D. VIII k. April. Constantinopoli Honorio A. IIII et Eutychiano uc. conss.

10 · Idem AA. Eutychiano pp.

pr.Iubemus per omnes prouincias cunctis numeris ac militibus a nouembri mense de nouello uino annonam dari, quoniam ueteris dispendiosa uidetur erogatio.

D. X k. Iun. Constantinopoli Honorio A. IIII et Eutychiano uc. conss.

11 · Idem AA. prouincialibus prouinciae proconsularis.

pr.Opinatoribus, id est exactoribus militaris annonae, nullum sit cum prouinciali commercium, ita ut a iudicibus uel officio prouinciali omnis summa debiti. postuletur intra anni spatium conferenda.

D. prid. k. April. Mediolani Vincentio et Frauito conss.

12 · Idem AA. et Theodosius A. Anthemio pp.

pr.Septem dierum, per quas tribuni emolumenti gratia sollemniter stillaturae nomine consequuntur resistentes species, non aliter adaerentur, nisi ut in foro rerum uenalium distrahuntur.

D. V id. April. Constantinopoli Arcadio A. VI et Probo uc. conss.

13 · Idem AA. Anthemio pp.

pr.Lege repetita censemus, ut, si quis militum interclusam specierum exactionem refricare temptauerit uel adaerationes statutas ausus fuerit immutare, tam uir spectabilis dux centum librarum auri quam etiam eius officium pari condemnationis summa quatiatur, adiecta sacrilegii poena, quae diualium scitorum uiolatores palam insequitur.

D. X k. April. Constantinopoli Honorio VIII et Theodosio III AA. conss.

14 · Idem AA. Constantio magistro militum.

pr.His scholaribus, quibus laborum intuitu regendos numeros dederimus, de aerariis annonis singulos solidos per opinatores, caballationis quoque rationem pro administrato tempore debitam, quando militibus erogatur, sine mora praeberi oportet uel, si quis eorum antequam accipiat in fata concesserit, quod ex utraque causa ei debebatur, heredibus eius restituti.

D. XIII k. Dec. Constantio et Constante uu. cc. conss.

15 · Idem AA. Asclepiodoto pp.

pr.Annonas omnes, quae uniuersis officiis atque sacri palatii ministeriis et sacris scriniis ceterisque cunctarum adminiculis dignitatum adsolent delegari, quasque ii, qui ad earum exactionem mittuntur, pro cupiditate et libidine sua grauiter ex prouincialium uisceribus eruebant, ad similitudinem militum, quibus aerariae praebentur annonae, adaerari praecipimus, ut omnibus superius designatis emolumenta debita in pretiis dispositio culminis tui pro publica utilitate taxatis praecipiat erogari.

D. XVI k. Mart. Constantinopoli Asclepiodoto et Mariniano conss.

16 · Imp. Anastasius A. Longino magistro equitum ac peditum.

pr.Per hanc diuinam dispositionem iubemus eos, quibus ex officio tuae sublimitatis militarium meritorum seu cuiuslibet praestationis committitur erogatio, in primis iurare pro iustitiae ratione iniunctam sibi sollicitudinem peracturos.

1Et secundum praesentem saluberrimae nostrae dispositionis obseruationem solacium, sicut dictum est, publicum erogator manu sua sine ullo dolo uel fraude singulis militibus numeret, quatenus unusquisque miles accepto per suam manum solacio ipse cum actuario de negotiatione actuariis permissa secundum rationem agat iustitiae.

1aHoc uidelicet obseruando, ut pro singulis solidis actuario, siue statim siue post unum duosue seu amplius annos restitutum fuerit debitum, minus quidem uno tremisse, pro temporis scilicet breuitate, pacisci liceat.

1bAmplius autem quam unum tremissem nullus actuarius pro quoquo tempore seu annorum spatio pacisci penitus permittatur, nec ulla possit actuarius machinatione pro temporis prolixitate unius quantitatem tremissis excedere.

1cSi qua tamen inter actuarium et militem super pactione seu negotiatione tempore erogationis emerserit dubitatio, iubemus eidem militi dandas pecunias ab erogatore principiis dari et non secundum obtinentem hactenus consuetudinem easdem pecunias uel ab erogatore uel ab actuario retineri, quatenus causa apud deuotissima principia propositis sacrosanctis scripturis inter actuarium et militem tractetur, ut ex omni parte miles nullum damnum sub quacumque occasione praeterquam id, quod eum ex iusta et permissa actuariis negotiatione debere constiterit, patiatur.

2Super his uero, quos datis forte commeatibus abesse contigerit, haec uolumus obseruari, ut pecuniae quae erogandae sunt usque ad triginta milites, quos tantummodo datis commeatibus dimitti sacra constitutio continet, apud deuotissima principia sequestrentur, illorum scilicet tantummodo militum, quorum intra triginta commeatales uiros constitutorum actuarius tempore erogationis pittacia utpote habita super pactione protulerit, quatenus, cum idem redierint milites, causa apud deuotissima principia secundum praefatum modum tractata utriusque partis indemnitati similiter consuletur: non danda pro tempore tribuno licentia triginta uiris amplius sub commeatus occasione dimittere.

3Sin uero saluberrimam constitutionem offendendo amplius quam triginta uiros datis commeatibus tribunus dimittere ausus fuerit, pecunias quidem, quae post praefatorum triginta uirorum numerum per commeatus dimissis militibus erogandae fuerant, publicae rationi erogator non dubitet reportandas.

4Sciat uero tribunus praeter iam constitutas super huiusmodi facinore interminationes sese de propriis facultatibus singulis militibus, quibus ultra numerum triginta uirorum sub nomine commeatuum eos dimittendo causam non consequendi publica solacia dederit, quidquid ob iniquam dimissionem amiserint,soluturum.

4aNec prius idem tribunus ab eodem discedat numero, nisi omnes huiusmodi milites, id est quos post permissam triginta uirorum quantitatem commeatus nomine dimiserit, indemnes in hac parte atque illaesos reddiderit.

5Hoc etiam adiciendo, ut sub gestorum testificatione tam decem ex deuotissimis principiis, primates eorum uidelicet, quam unusquisque caput scholae iuratus deponat, sub sua praesentia rem sicut superius dispositum est fuisse subsecutam, et sub obtutibus suis unumquemque militem solacium suum manu sua ab erogatoris dextera suscepisse: et huiusmodi gesta relatione a uiro clarissimo tribuno uel deuotissimis principiis intra tres menses mittenda, ex quo profectus fuerit, numerandos ad nostram referat pietatem.

6Hoc uidelicet ante omnia curando, ut pro tempore erogator, postquam datae fuerint ex publico pecuniae, intra duos uel tres menses seu quattuor, pro qualitate scilicet spatiorum, commissam sibi sollicitudinem erogationis non dubitet faciendam: uel si ulterius apud se pecunias publicas differendo erogationem ausus fuerit retinere, sciat se modis omnibus damnum, quod ex negotiatione miles sustinuerit, ex propriis facultatibus militi soluturum.

7scientibus his, qui praefatae dispositionis obseruantiam siue in differenda ultra sigillatim definitum temporis spatium erogatione siue in qualibet alia parte fuerint egressi, non solum sese militiae cinguli amissionem, uerum etiam Facultatum quoque suarum publicationem pro tanto subituros flagitio: et insuper erogationum quoque sollicitudinem ab officio tuae celsitudinis, si imperatoria uiolata fuerit dispositio, ad alios transferendam, si non idem officium, simulac huiusmodi fuerit a quolibet facinus perpetratum, ad notitiam nostrae mansuetudinis uel certe ad scientiam illustrissimae magisteriae referre curauerit potestatis, ut eiusdem apparitionis periculo tale flagitium principales minime possit aures latere, quatenus ex omni parte eodem delicto reuelato, quicumque saluberrimas nostrae pietatis ordinationes ausus fuerit uiolare, interminatas minime possit poenas euadere: ita ut in singulis militibus, qui non obseruato in eorum persona tenore datae dispositionis laesi fuerint, liceat sacratissimum nostrum, per unum forte uel etiam binos milites pro omnibus uerba facturos, petere comitatum et porrectis precibus quod contra nostram dispositionem passi sunt approbare, eoque facto statutis uiolator imperatoriae dispositionis suppliciis percellatur.

8Illud praeterea modis omnibus obseruari decernimus, ut erogator omnes pecunias, quae mortuis militibus usque ad diem mortis eorum debitae fuerant, secundum datam iam diualem dispositionem uxoribus uel liberis eorum non dubitet ministrandas.

17 · Idem A. Arcadio pp.

pr.Cum saepe contingit propter quasdam maximas et inexcusabiles rationes quibusdam ad custodiam uel aliam huiusmodi causam milites deputari uel etiam deputatos esse, et non conuenit hoc modo publicum aliquod damnum seu dispendium sustinere, iubemus, si qui fortissimi milites ex quocumque numero curiis uel quibusdam corporibus uel sacrosanctis ecclesiis uel aliis personis pro custodia, ut dictum est, uel tali alia causa a nostro numine deputati sunt uel fuerint, ne per eorum translationes circa annonarum uel capitum eis praebendorum erogationem publicis rationibus quaedam laesio ingeratur, eadem de proprio personam seu personas, cui et quibus deputati sunt uel fuerint, modis omnibus agnoscere: hoc tantummodo de publico pro isdem annonis et capitu praebendo et imputando, quod in locis, ex quibus praefati milites perueniunt seu peruenerunt, imputabatur, uel si antelatam praestationem supradictae personae recusauerint, eosdem milites de suis locis non recedere, uel eos qui recesserint ad ea sine quadam mora redire.

1Hoc omnifariam custodiendo, ut nemo deuotissimorum militum cuicumque personae seu corpori sine speciali nostrae serenitatis iussione scriptis proferenda deputetur.

2Officio tuae celsitudinis, si hanc nostrae mansuetudinis formam, quotiens super militibus quibusdam deputandis aliquid statutum fuerit, gestis insinuare et, quid eos, quibus dati sunt, prout nobis placuit, agnoscere oportet, itidem publicare minime curauerit, tam dispendium, quodcumque publicum hac ex causa sustinuerit, ei de proprio resarcire, quam triginta librarum auri multam propter suam desidiam, immo magis coniuentiam dependere cogendo.

3Rectoribus nihilo minus prouinciarum et apparitionibus eorum, si statuta nostra uiolauerint seu uiolari concesserint, eiusdem condemnationis solutione percellendis.

18 · [Ὁ αὐτὸς βασιλεύς.]

pr.Ἡ διάταξις κελεύει πρότερον ἐπὶ χώρας παρακρατεῖσθαι τὰ εἰς στρατιώτας δαπανώμενα καὶ τηνικαῦτα τὰς λοιπὰς αἰτίας τοῦ δημοσίου προβῆναι. οὐδὲ γὰρ χρὴ μόνας τὰς ἐκπομπὰς κατεπείγεσθαι, ῥᾳθυμεῖσθαι δὲ τὰ στρατιωτικὰ δαπανήματα. τοὺς δὲ ἄρχοντας καὶ τὰς πόλεις καὶ πάντα τὸν ἕτερον δημοσιεύοντα, εἴ τι παραβαθῇ τῶν θεσπισθέντων, καὶ τὰ χρήματα παρέχειν οἴκοθεν τοῖς στρατιώταις καὶ πρόστιμον ἑκατὸν λιτρῶν χρυσίου θεσπίζομεν.

19 · [Ὁ αὐτὸς βασιλεύς]... Θεσπίζομεν.

pr.Ἡ διάταξις κελεύει, ἵνα, ἐὰν στρατιῶται ὑφεστῶτες μὴ ὦσιν ἐν ταῖς οἰκείαις ἀγγαρείαις, ἀλλ᾿ ἢ εἰς βοήθειαν ἠφορίσθησαν προσώποις τισὶν ἢ κατὰ ἄφεσιν ἀπελύθησαν, μὴ λαμβάνειν τὰς ἀννόνας αὐτῶν τὸν ὑπομνηματοφύλακα ἐν εἴδει διὰ τὸ μὴ φθείρεσθαι, ἀλλ᾿ ἐν χρυσῷ διατιμωμένου τοῦ εἴδους κατὰ τὴν τράπεζαν, ὅρκου παρεχομένου παρά τε τῶν τριβούνων καὶ τῶν βικαρίων καὶ τῶν δομεστίκων καὶ ὑπομνηματοφυλάκων καὶ ὀπτιώνων, οὐδὲν ἧττον καὶ μετὰ τὸν ὅρκον λογοθετουμένων καί, εἴτε ἂν εὑρεθείησαν ψευσάμενοι, ἐν διπλῷ καταβαλλόντων.

1Eἰ δὲ καὶ στρατιώτης ἐξαργυρίσαι βουληθείη τὰς παρεχομένας αὐτῷ ἀννόνας, λήψεται τὰ χρήματα κατὰ τὴν τράπεζαν. εἰ δὲ τὸ εἶδος λαμβάνει, λήψεται τὸ ἐν τῇ χώρᾳ χορηγούμενον κατὰ δοκιμασίαν τοῦ θεοφιλεστάτου τῶν τόπων ἐπισκόπου καὶ τοῦ λαμπροτάτου ἐκδίκου τῆς πόλεως.

1aΕἰ δὲ καὶ ὁ ὑπομνηματοφύλαξ ἀγοράσῃ παρὰ στρατιώτου τὰς ἀννόνας αὐτοῦ καὶ αὐτὸς λαμβάνει αὐτὰς παρὰ τοῦ συντελεστοῦ ὡς ἐκχωρηθείσας αὐτῷ, πάλιν κατὰ τὴν τράπεζαν λαμβάνειν αὐτόν, εἰ μὴ παρὰ τὸ εἶδος βούλεται ὁ συντελεστὴς προσαγαγεῖν.

1bΕἰ δὲ καὶ οἱ συντελεσταὶ βουληθείησαν ἑκουσίως πωλῆσαί τινα τοῖς στρατιώταις, οὐ κωλύομεν τοῦτο γίνεσθαι, εἰ καὶ μέλλουσιν ἐκ τούτου κερδαίνειν, ἥττονα ποσότητα εἰδῶν παρέχοντες αὐτοῖς παρὰ τὴν δημοσίαν τράπεζαν. μὴ ἐξέστω δὲ τοῖς πολίταις ἐκ τούτου βλάπτειν τὸν συντελεστήν, ἵνα, ἐὰν αὐτοὶ κακῶς συμφωνήσωσιν, ἀναγκάζωσι τὸν συντελεστὴν καθὼς συνεφώνησε παρασχεῖν τὰ εἴδη.

2Εὑροῦσα δὲ ἡ διάταξις, ὅτι καί τινες τῶν χαρτουλαρίων τῶν γενναιοτάτων ἀριθμῶν ἤτοι φοιδεράτων συνωνοῦνται ἑαυταῖς σῖτον, ἵνα τὸ μὲν δημόσιον δίδωσιν αὐτοῖς κατὰ τὴν τράπεζαν τὰ τοῦ σίτου τιμήματα, αὐτοὶ δὲ ὡς προηγορακότες εἴδη κερδαίνουσι, κελεύει ἡ διάταξις μηδένα συντελεστὴν ἄκοντα ἀπαιτεῖσθαι παρέχειν αὐτοῖς συνωνήν.

2aΕἰ δὲ ἑκουσίως πωλῆσαι ζητήσῃ τις αὐτοῖς, μὴ ὑπερβαίνειν αὐτοὺς τὰ τιμήματα τῆς τραπέζης εἰς τὴν ποσότητα τὴν μέλλουσαν λόγῳ ἀννόνων τοῖς στρατιώταις χορηγεῖσθαι.

2bΕἰ γὰρ ἔξωθεν ἑτέραν ποσότητα βουληθῇ ἀγοράσαι, τότε κεκώλυται πραγματεύσασθαι, ὡς καὶ πᾶς στρατιώτης.

2cΤαῦτα δὲ πάντα δείκνυσι μέλλουσα γίνεσθαι ἀναψηλάφησις, ἀναγκάζουσα πάντα ἄνθρωπον τὸν ὁτεδήποτε ψευσάμενον σφετερισάμενον διπλάσιον καταθεῖναι, ἵνα τὸ μὲν ἁπλοῦν λάβῃ ὁ ἐκδικηθείς, τὸ δὲ ἕτερον ἁπλοῦν τὸ δημόσιον.

3Πάντες δὲ οἱ στρατιῶται οἱ προσπαραμένοντες προσώποις τισὶν ἐν ἐξαργυρισμῷ λαμβανέτωσαν τὰς ἰδίας ἀννόνας κατὰ τὸν ἐξαργυρισμὸν τῆς τραπέζης, ὁμοίως δὲ καὶ τοὺς κεφαλιτίονας· καὶ μὴ ζητείτωσαν τὰ εἴδη, εἰ μὴ ἑκὼν ὁ συντελεστὴς ταῦτα καταβάλοι.

4Τοῦ παραβῆναί τί ποτε τῶν προειρημένων τολμῶντος μέγιστον κίνδυνον ὑφορωμένου, εἴτε τριβοῦνος εἴτε βικάριός ἐστιν εἴτε δομέστικος εἴτε ὑπομνηματοφύλαξ εἴτε ὀπτίων εἴτε πρῶτος ἀριθμοῦ εἴτε ταξεώτης τοῦ στρατηλάτου, ἐὰν συμβῇ τί ποτε παρὰ τὸ ἀληθὲς γνωρισθῆναι ἢ ἐπιχειρισθῆναι, καὶ μὴ παραχρῆμα δηλωθῇ καὶ ἀνασταλῇ· ἡ γὰρ ἀναψηλάφησις πάντα τὰ παρὰ τὴν διάταξιν γινόμενα ἀπελέγξει.