C. 12.36DE CASTRENSI PECULIO MILITUM ET PRAEFECTIANORUM
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Otto/Schilling/Sintenis
1 · Imp. Alexander A. Prisciano.
pr.Si in potestate tua filius tuus fuit eo tempore, quo quaedam nomine eius emisti, ea tua esse non dubitatur.
1Peculio autem castrensi cedunt res mobiles, quae eunti in militiam a patre uel a matre aliisue propinquis uel amicis donatae sunt, item quae in castris per occasionem militiae quaeruntur.
2In quibus sunt etiam hereditates eorum, qui non alias noti esse potuerunt nisi per militiae occasionem, etiamsi res immobiles in his erunt.
3Matris autem hereditas, quamuis in militia delata sit, ad peculium castrense non pertinet.
4In castrensi uero peculio praedium donatum non esse constat, quamuis empta ex castrensi peculio praedia eius condicionis efficiantur.
PP. id. Nou. Maximo II et Aeliano conss.
2 · Idem A. Felici.
pr.Filius familias alienationem nullius rei sine uoluntate patris habet, nisi si castrense peculium habeat.
PP. VIII k. Iul. Iuliano et Crispino conss.
3 · Idem A. Feliciano militi.
pr.Errat, qui tibi persuasit, quod nexu paternae potestatis iure sacramenti solutus es. manent enim nihilo minus milites in potestate parentium, sed peculium castrense proprium habent nec in eo ius ullum patris est.
PP. III id. Oct. Iuliano et Crispino conss.
4 · Imp. Gordianus A. Gallo militi.
pr.Cum adlegas te a fratre tuo eodemque commilitone in isdem castris institutum heredem, successionem eius potius ex castrensi peculio tuo quam patri cuius in potestate es per te quaesitam uideri rationis est.
1Etenim peregrinationis labor sociatus commilitii eius et obeundorum munerum consortium adfectioni fraternae nonnihilum addidisse, quin immo uice mutua cariores inuicem sibi reddidisse credendum est.
5 · Impp. Diocletianus et Maximianus AA. et CC. Philostrato.
pr.Intellegis filio qui militauit defuncto peculium eius penes patrem remansisse, non hereditatem patri quaesitam.
6 · Impp. Theodosius et Valentinianus AA. Zoilo pp.
pr.Ius castrensis peculii tam scriniarios quam exceptores ceterosque, qui in officio tui culminis merendi licentiam habere noscuntur, ac si in legione prima adiutrice nostra militent, inuiolatum habere praecipimus.