IusCommune
IusCommune › Textos › Código › Liber 12

C. 12.35DE RE MILITARI

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Otto/Schilling/Sintenis

1 · Imp. antoninus A. Annaeo militi.

pr.Stipendia et donatiua temporis, quo apud hostes fuisse te dicis, restitui tibi postliminio regresso restitutoque non iure desideras.

2 · Idem A. militibus cohortis primae.

pr.Cohortis primae. Viginti stipendia si implestis, sordida munera militiae uobis non indicentur.

3 · Idem A. Iuliano.

pr.Milites ignominia missi, cum infamia notantur, nullis honoribus, qui integrae dignitatis hominibus deferri solent, uti possunt. habeant autem morandi ubi uelint potestatem, praeterquam in eis locis, quibus specialiter arcentur.

4 · Imp. Alexander A. Attico.

pr.Defunctorum in desertione bona confiscari diuus marcus et antoninus pater meus constituit.

5 · Imp. Gordianus A. Valentino et aliis militibus.

pr.Cum adlegatis septem annos in desertione egisse maritum sororis uestrae et indulgentia nostra esse restitutum, non recte desideratis, ut id tempus, ac si in castris fuerit, habeatur.

1Proinde excepto eo tempore, quod ad desertores pertinet, restitutus nostra indulgentia residuo militare debebit: ideoque nec stipendia temporis, quo in desertione fuerit, exigere poterit.

6 · Idem A. Bruto militi.

pr.Semel causaria missis militibus instauratio non solet concedi obtentu recuperatae ualitudinis melioris, quando non temere dimittantur, nisi quos constet medicis denuntiantibus et iudice competente diligenter etiam inuestigante uitium contraxisse.

7 · Idem A. Domno ueterano.

pr.Frustra uereris, ne nota, quae propter delictum militare intercessit, existimationem tuam iam ueterani laesisse uideatur, maxime cum nec ex eo delicto, quod et in paganorum potest cadere personam, notatos milites post missionem placuerit esse famosos.

8 · Imp. Philippus A. et Philippus C. Maccio.

pr.Causaria missus nulla existimationis macula adspergitur.

9 · Imp. Constantinus A. et Aelio pp.

pr.Si quis barbaris scelerata factione facultatem depraedationis in romanos dederit, uel si quis alio modo factam diuiserit, uiuus amburatur.

D. IIII k. Mai. Seuero et Rufino conss.

10 · Imp. Constans A. Titiano pp.

pr.Quicumque militum ex nostra auctoritate familias suas ad se uenire meruerint, non amplius quam coniugia liberos, seruos etiam de peculio castrensi emptos neque adscriptos censibus ad eosdem excellentia tua dirigi faciat.

d III k. Iun. Limenio et Catullino conss.

11 · Imppp. Gratianus Valentinianus et Theodosius AAA. Cynegio pp.

pr.Tribuni uel milites nullam euagandi per possessiones habeant facultatem: cum signis propriis in mansionibus solitis ac publicis maneant: aut si quis tam necessaria scita contempserit, de eo ac tribuno eius ad nostram scientiam rectorum ac defensorum relationibus protinus referatur, quatenus seuerissime in eos animaduertatur.

D. IIII id. April. Constantinopoli Ricomere et Clearcho conss.

12 · Imppp. Theodosius Arcadius et Honorius AAA. Ricomeri comiti et magistro utriusque militiae.

pr.Cum supra uirentes fluminum ripas omnis legionum multitudo consistit, id prouida auctoritate decernimus, ut nullus omnino immundo fimo sordidatis fluentis commune poculum polluat, neue abluendo equorum sudore deproperus publicos oculos nudatus incestet, sed procul a cunctorum obtutibus in inferioribus partibus fluuiorum hoc ipsum faciat.

D. VI k. Iun. Vincentiae Tatiano et Symmacho conss.

13 · Impp. Arcadius et Honorius AA. Romuliano pu.

pr.Nemo miles ex his, qui praesentes diuino obsequio nostrae clementiae deputati sunt et qui in hac esse urbe praesente comitatu concessi sunt quiue de aliis numeris uel legionibus sunt, uel sibi uacet uel aliena obsequia sine nutu principali peragere audeat. qui autem in huiusmodi facinore fuerint conuicti, militia exuti poenas consentaneas luere compellantur: ii autem, qui in priuato obsequio militem retinere fuerint reperti, quinque libris auri multae nomine feriantur.

1Sin uero quisquam missus a numero uel a tribuno ad comitatum serenitatis nostrae peruenerit ( aliter enim eos hoc facere uetamus), ilico se uiris illustribus comitibus, sub quorum regimine constituti sunt, offerre festinet et causas profectionis exponat, ut et responsum caeleste mereatur et citam remeandi accipiat facultatem.

2Si quos autem milites per prouincias relictis propriis numeris passim uagari praesides earum cognouerint, correptos faciant custodiri, donec de his clementiae nostrae auribus intimetur et, quid fieri oporteat, decernamus.

D. k.Febr. Constantinopoli Honorio A. IIII et Eutychiano conss.

14 · Idem AA. Stilichoni magistro militum.

pr.Contra publicam utilitatem nolumus a numeris ad alios numeros milites nostros transferri. sciant igitur comites uel duces, quibus regendae militiae cura commissa est, non solum de comitatensibus ac palatinis numeris ad alios numeros milites transferri non licere, sed ne ipsis quidem seu de comitatensibus legionibus seu de riparensibus castricianis ceterisque cuiquam eorum transferendi militem copiam attributam, nisi hoc augusta maiestas publicae utilitatis gratia fieri iusserit: quia honoris augmentum non ambitione, sed labore ad unumquemque conuenit deuenire.

1Quod si qui contra fecerint, per singulos milites singulas auri libras a se nouerint exigendas.

D. XIIII k. April. Mediolani Stilichone et Aureliano conss.

15 · Imp. Leo A. Aspari magistro militum.

pr.Milites, qui a re publica armantur et aluntur, solis debent publicis utilitatibus occupari nec agrorum cultui et custodiae animalium uel mercimoniorum quaestui, sed propriae muniis insudare militiae.

1Nullam praeterea ex militibus posthac praedictis obsequiis uacare magnitudo tua patiatur, sed frequentes esse in numero suo iubeat, ut armorum quotidiano exercitio ad bella se praeparent.

2Quod si quis ex militaribus iudicibus ullos militum tam diuinis quam regiis uel priuatis domibus ac possessionibus diuersisque aliis obsequiis contra interdictum serenitatis nostrae crediderit deputandos, sciat ab eo, qui contra uetitum fecerit, et ab eo, qui ausus accipere militem fuerit, per singulos milites singulas libras auri protinus exigendas.

D. prid. non. Iul. Constantinopoli Leone A. cons.

16 · Idem A. Dioscoro. pp.

pr.Militares uiros ciuiles curas adripere prohibemus, aut si aliquam huiusmodi sollicitudinem forte susceperint, et militia statim et priuilegiis omnibus denudari decernimus: formidantibus his motum nostrae serenitatis, qui temeritate saluberrimis statutis obuiam ire temptauerint.

17 · Imp. Zeno A. marciano magistro militum.

pr.Neminem in ullo numero equitum uel peditum uel in quolibet limite sine nostri numinis sacra probatoria in posterum sociari concedimus, consuetudine quae hactenus tenuit antiquata, quae magisteriae potestati uel ducibus probatorias militum facere uel militibus adiungere licentiam tribuebat, ut ii tantum in numeris uel in limitibus militent, qui a nostra diuinitate probatorias consequuntur.

1Viros autem eminentissimos pro tempore magistros militum nec non etiam uiros spectabiles duces, si supplere numeros pro his qui fatalibus sortibus decrescent necessarium esse putauerint, ueritate discussa per suggestionem suam nostrae mansuetudini declarare, qui et quanti et in quo numero uel limite debeant subrogari, ut ita demum, prout nostrae sederit maiestati, diuina subnotatione subnixi militiam sortiantur; officio, quod tuae sublimitatis actibus obsecundat, centum librarum auri dispendio feriendo, si ex aliqua parte, quae statuit nostra serenitas, fuerint uiolata.

18 · Imp. Anastasius A. Iohanni magistro militum praesentalium.

pr.Tam collatores et prouinciales quam fortissimos milites prout oportet gubernari minimeque laesionem aliquam seu dispendium perpeti properantes necessarium esse perspeximus dicatissimos milites, qui de diuersis praesentalibus numeris per orientis partes noscuntur consistere, uirorum spectabilium ducum iussionibus oboedire, ut, quidquid emerserit, quod pro communi securitate curandum est, hoc protinus utpote militari praesidio in proximis locis constituto competens possit mereri remedium: ita uidelicet, ut etiam agentibus causas tam criminaliter quam ciuiliter praefati milites iam non apud magnificam magisteriam per orientem potestatem uel ex sententiis seu praeceptionibus eius, sed per interlocutiones seu dispositiones tam excelsae tuae sedis, sub cuius iurisdictione consistunt, quam eorundem ducum respondeant.

1Eo scilicet obseruando, ut ad responsum, qui de officio tuae sublimitatis huc usque ad praedictam magisteriam per orientem potestatem moris erat destinari, uiris spectabilibus ducibus inhaesurus mittatur tam per se quam per adiutores suos eosdem iudices obseruare et iussiones eorum implere curaturus: licentia ei non deneganda, etiam ad responsum, qui de officio alterius uiri excelsi magistri militum praesentalis pro hac nostra dispositione destinatur, in locis, in quibus apparitionis tuae sublimitatis ad responsum non contigerit reperiri, suam sollicitudinem pro emergentibus maxime causis peragere.

1aCuius etiam illi qui de altero officio mittendus est praebemus facultatem, ut non tantum per adiutores suos, id est ad responsum, sed etiam inuicem se adiuuando nec publicis nec priuatis causis uel exsecutionibus abesse uideantur.

1bAd singulos etenim duces ad responsum de apparitionibus uestris non prospeximus oportere destinari, ne per multitudinem eorum qualibet machinatione damna contra milites nostros augeri contingat.

2Ut autem omnifariam tam publicae commoditati quam fortissimis prospiciatur militibus, sportularum nihilo minus exactionem merito censuimus moderandam. et iubemus nec ipsis ad responsum nec adiutoribus eorum pro criminalibus seu ciuilibus causis, etsi ex publicis causis descendere uel ad publicam causam pertinere dicantur, licere aliquid plus quam unum solidum a singulis uel nolentibus uel spontanea uoluntate offerentibus suscipere militibus, ita ut, si uniuersitas numeri seu principiorum monenda sit, duplicata quantitate tantummodo sportulas accipiant: in his etenim causis nec plures quam duos primates, quorum nomina semel ac primum gestis interuenientibus fuerint publicata, patimur conueniri, syndico uidelicet, prout consuetudo deposcit legibusque cautum est, ordinando.

2aHoc quoque adiecto, ut pro omnibus quibuslibet expensis ingressus in iudicio duciano faciendi unum tantum solidum nihilque amplius milites uel syndici litigantes dependere compellantur, ut huiusmodi solacium ad commodum ad responsum et eius adiutorum et exceptorum proficiat: nihil sibi usurpare uel suo nomine poscere uel uiris deuotis principibus, qui ducianum obseruant iudicium, uel duciana apparitione de praefatis litibus concedendis: ita uidelicet, ut super litis expensis in personis etiam eorum, quicumque milites pulsare maluerint, eadem forma seruetur.

3Erit autem arbitrii atque aestimationis uirorum spectabilium ducum pro qualitate negotiorum uel quantitate, quae deuotissimis militibus ab aduersariis eorum ingeritur, uel suam audientiam interponere litigiis uel eorum discussionem dicatissimis principiis seu arbitris in locis degentibus committere.

4Quibus uiris spectabilibus ducibus et eos obseruantibus ad responsum seu adiutoribus eorum curae sit, si quando ad eosdem duces milites fuerint arcessiti uel de locis in quibus constituti sunt mouere praecepti, ne quolibet modo curiales seu collatores quibusdam adficiantur dispendiis, ita scilicet, ut pro militibus inspiciendis, quandocumque uoluerint uiri spectabiles duces etiam praesentales deuotissimos milites adhibere, non immodicam multitudinem eorum tempore pacis conuocare procurent.

5Sin uero etiam necessitate poscente milites ad alia perueniant loca, laesionibus contra curiales seu collatores nihilo minus modis omnibus abstineant.

5aEt si tam eundo quam redeundo triginta tantum dies oportet eos proficisci, ipsi suas expensas sibi praebendas collatoribus seu curialibus minime praegrauandis suscipere non cessent: sin autem ulteriore tempore in aliis locis necesse sit eos commorari, expensas eis ulterioris ut dictum est temporis, ad quae peruenerint loca, ministrari.

6Quoniam uero comperimus quosdam temerario atque iniquo proposito anteriore tempore certos e memoratis militibus tam in iudicio sublimitatis tuae quam apud excelsam magisteriam per orientem potestatem in accusationem deduxisse et eos eodem tempore ad diuersa quoque protraxisse iudicia diuersasque super isdem personis isdemque causis et negotiis prolatas fuisse sententias, ne postea nihilo minus tantae contra milites nostros insidiae tantaque confusio querellis, quas eis ingeri contingit, generetur, nemini licere apud sedem magnitudinis tuae accusatione contra militem seu milites praesentales deposita conuentioneque oblata eundem uel eosdem milites criminaliter seu ciuiliter per iussionem uirorum spectabilium ducum inquietare, antequam negotium ex priore actione prioreque conuentione finem legitimum sortiatur.

6aIdemque uersa uice obseruari, ut, si quidam miles seu milites praesentales iussione uiri spectabilis ducis incusati ac moniti fuerint, licentia denegetur agenti postulationem seu accusationem in iudicio tuae sublimitatis contra eundem militem uel eosdem milites deponere.

6bNec si eundem uel eosdem tam criminaliter quam ciuiliter obnoxios esse firmauerit, facultatem eidem agenti superesse separatis intentionibus suis pro criminalibus quidem iudicium tuae celsitudinis, pro ciuilibus autem uiri spectabilis ducis seu uersa uice occupare.

7Si quis uero ad huiusmodi tam audacissimum tamque aequitati contrarium conamen prosiluerit, eum pro pecuniariis quidem negotiis iactura litis et damnorum quae uitio eius contigerunt solutione percelli, pro criminalibus autem quasi calumniatorem conuictum legum aculeos sentire.

8Dispositiones autem ante latas non ad imminuendam potestatem magisteriae per orientem administrationis, sed pro tuitione locorum ac securitate publica noscimur praestitisse, cum non dubium sit ipsos etiam duces, quibus fortissimi praesentales milites parere praecepti sunt, sub eadem excelsa potestate esse constitutos

D. k. Ian. Constantinopoli Anastasio A. et Rufo conss.