C. 12.34NEGOTIATORES NE MILITENT
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Otto/Schilling/Sintenis
1 · Imp. Iustinianus A, Menae pp.
pr.Eos, qui uel in hac alma urbe uel in prouinciis cuidam ergasterio praesunt, militare de cetero prohibemus, exceptis argenti distractoribus, qui in hac alma urbe negotiantur.
1Hos enim utpote omnium contractibus utiles armata quidem militia penitus abstinere sancimus, aliam uero quamcumque sine metu praesentis sanctionis posse sibi adquirere.
2Si qui uero negotiatores, quos omni militia prohibuimus, iam militarunt, licentiam eis damus negotiationem quidem relinquere, militiam uero retinere, scientibus quod, si postea negotiantes appareant, militia priuabuntur.
3Quod et in argenti distractoribus huius almae urbis, si armatam militiam iam sortiti sunt, tenere uolumus, ut relicta negotiatione liceat eis in eadem militia durare.
4Negotiantes etenim post hanc sanctionem huiusmodi militia priuabuntur: illis, qui ad armorum structionem suam professionem contulerint, minime prohibendis ad competentem suae professionis uenire militiam et huiusmodi negotiationem nihilo minus retinere.