IusCommune
IusCommune › Textos › Código › Liber 11

C. 11.71DE LOCATIONE PRAEDIORUM CIVILIUM VEL FISCALIUM SIVE TEMPLORUM SIVE REI PRIVATAE VEL DOMINICAE

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Otto/Schilling/Sintenis

1 · Imppp. Gratianus Valentinianus et Theodosius AAA. ad Florum pp.

pr.Diui patris nostri aperta praeceptio est fundos ex re priuata nostra ita tradi perpetuariis, ut periculo collocantium officiorumque tradantur.

1Neque enim quicquam potest ex deuotionis plenitudine uacillare, si apparitione iudiciaria et fundi idoneis attributi sunt et sit fiscalis indemnitas idonea fideiussione munita.

2Quorum si alterum uel utrumque neglectum est, quae ex hoc titulo pensitatio canonica desiderat, ex officiorum facultatibus seruentur.

2 · Idem AAA. Nebridio com. r. p.

pr.Fundi rei publicae ab his, qui nec titulo conductionis eos detinent quique meliores cultu patrocinante reddiderunt, ne nostrarum quidem sanctionum (si forte quispiam per subreptionem meruerit) nutibus auferantur, iuxta legem ueterem semel tantum licentia faciendae adiectionis indulta.

3 · Impp. Arcadius et Honorius AA. Hadriano pp.

pr.Loca omnia fundiue rei publicae propositis prius licenter edictis dehinc, ubi in eum canonis modum contendentium augmenta succreuerint, ut extendi ultra aut superari alterius oblatione non possint, perpetuariis conductoribus locentur.

4 · Idem AA. Mineruio com. sacr. larg.

pr.Congruit aequitati, ut ueteres possessores fundorum publicorum nouis conductoribus praeferantur, si facta per alios augmenta suscipiant.

5 · Impp. Theodosius et Valentinianus AA. Volusiano pp.

pr.Praedia domus nostrae, si semel iure perpetuo uel nostra praeceptione uel auctoritate illustris uiri comitis aerarii priuati apud aliquem fuerint uel iam dudum sunt collocata, ad alium transferri perpetuarium non oportet.

1Aperte enim definimus hoc edicto, ut a perpetuario numquam possessio transferatur, etiamsi alteri eam imperator uel exoratus uel sponte donauerit siue adnotatione siue pragmatica.

2Cui si forte contra perpetuarium uir illustris comes priuatarum, dum adlegabitur, adquiescet, et ipse de proprio centum libras auri et alias centum fisci uiribus palatinum inferre cogatur officium.

3Nec tamen post adlegationem habebit huiusmodi iussio firmitatem, sed nec locabitur alteri, licet ingenti superare uideatur augmento, possessio.

4Iure igitur perpetuo publici contractus firmitate perpetuarius securus sit et intellegat neque a se neque a posteris suis uel his, ad quos ea res uel successione uel donatione siue uenditione uel quolibet titulo peruenit siue aliquando peruenerit, esse retrahendam.

5Sane quia non ex omni parte excludenda est largitas principalis, rem diuinae domus suae imperator, si uelit, donabit ei, qui eam possidet iure perpetuo, siue ipse iam meruit siue cuiuslibet tituli iure successit. uidetur enim suam concedere pensionem, non alteri nocere liberalitas, quae possidentem iure perpetuo dominum uult uocari.

6Sane si quis non perpetuo iure, sed ad tempus locatam ab illustri uiro comite rerum priuatarum possessionem uidetur adeptus, non erit obstaculo principali largitati, si uoluerit in alterum donatione transferre, quod ad definitum tempus alter forte conduxit.

7Si uero pro tali praedio ab altero conductore offeratur augmentum, sit in arbitrio conductoris prioris, cui res ad tempus locata est, ut, si ipse quod alter adiecit obtulerit, maneat penes eum temporalis illa conductio.

8Si uero idem hanc ipsam rem aliquando meruerit iure perpetuo possidere, habebit et ipse superius expressam perpetuam firmitatem.