C. 11.72DE CONDUCTORIBUS ET PROCURATORIBUS SIVE ACTORIBUS PRAEDIORUM FISCALIUM ET DOMUS AUGUSTAE
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Otto/Schilling/Sintenis
1 · Impp. Theodosius et Valentinianus AA. Basso pp.
pr.Conductores hominesue augustissimae domus nostrae, quotiens de causa ad domum regiam pertinente aliquid quaestionis emerserit, non aliter quam ex legum ordine, quibus similiter omne hominum genus tenetur, uel excipiant uel inferant actiones: nec aliorum litigatorum negotio intercedant nec sententiam iudicantium aut illicito patrocinii sui fomite iura conturbent, nulliue exsecutionis suae turbulentum ministerium audeant commodare: non priuatis se negotiis, non publicis misceant: nec quiescentem domum delatio ulla sollicitet, ne eos inconsultae pertinaciae sero paeniteat. grauior enim poena constituenda est in hos, qui nostri iuris sunt et nostra debent custodire mandata.
D. prid. non. Mart. Rauennae Theodosio XII et Valentiniano II AA. conss.