IusCommune
IusCommune › Textos › Código › Liber 11

C. 11.70DE DIVERSIS PRAEDIIS URBANIS ET RUSTICIS TEMPLORUM ET CIVITATUM ET OMNI REDITU CIVILI

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Otto/Schilling/Sintenis

1 · Imp. Iulianus A. Atarbino.

pr.Pro aedibus, quas nonnulli in solo rei publicae extruxerunt, placitam praestare pensionem cogantur.

2 · Idem A. Secundo pp.

pr.Pamphyliae etiam ciuitates et quaecumque aliae quidquid sibi adquirant, id firmiter habeant.

3 · Impp. Arcadius et Honorius AA. Hadriano comiti sacrarum largitionum.

pr.Restaurationi moenium publicorum tertiam portionem eius canonis, qui ex locis fundisue rei publicae annua praestatione confertur, certum est satis posse sufficere.

D. VIII id. Aug. Olybrio et Probino conss.

4 · Idem AA. Caesario pp.

pr.Eos, qui auctione prima fundorum iuris patrimonialis siue templorum possessores effecti sunt uel fuerint, firmum dominium tenere decernimus, ne ulterius uacillet uniuscuiusque possessio, sed teneat quisque ius proprium, quod dato pretio roboratum est uel fuerit.

5 · Impp. Valentinianus et Marcianus AA. ad Palladium pp. Orientis.

pr.Orientis Si qui ex titulo donationis uel ex emptione siue ex alio quolibet titulo possessiones uel domus uel ergasteria iuris dumtaxat ciuilis, quae huius iuris esse uere probantur, cuiuslibet ciuitatis et praecipue huius aeternae urbis, cui maiorem debemus fauorem, tam ciuilis, ut dictum est, iuris quam etiam agonotheticas possessiones a consulatu Ausonii et Olybrii dempto ciuili canone acceperunt, eos impositum eis canonem iuxta fidem publicorum monumentorum ciuitatis, ad quam eaedem res pertinuerunt, praebere iubemus.

1Nam si priuatis uiris debita non patimur denegari, multo magis praebenda sunt ciuitatibus quae iure debentur, cum sufficiat possessoribus, quod apud eos dominium in perpetuum ex nostra liberalitate permaneat.

2Si quae tamen possessiones iuris ciuilis canonem priuatis largitionibus in praesenti praebent uel numquam ademptum uel postea impositum, ad hanc iussionem non pertinebunt, sed priuato aerario canonem quem nunc agnoscunt inferre ex more debebunt, dominio firmiter apud eos successoresque eorum et detentatores pari modo permanente.

D. XV k. Febr. Constantinopoli Marciano A. cons.

6 · Imp. Zeno A. Aeliano pp.

pr.Hac in perpetuum ualitura lege sancimus et nicaeensium ciuitati seu habitatoribus eius tam ius exactionis quadringentorum solidorum annui canonis ciuilis reditus ad suam patriam pertinentis ex possessionibus, id est calamo et heliobomo nec non emptorio uariario cum emptio eorum sub territorio apamenae ciuitatis constitutis, ex nuper lapsa tertia indictione cum ipsa restitui, quam si quid, ex quo sanctio marciani diuae memoriae lata est, ad eiusdem ciuitatis praeiudicium gestum est, infirmari et, quod ex eadem prouisione ciuitatibus delatum interea qualibet occasione imminutum est, ex auctoritate constitutionis nostrae serenitatis isdem ciuitatibus redhiberi, ita ut neque iudiciaria auctoritas nec imperiale rescriptum, quacumque uidelicet adiectione munitum, saepe dictae generalis legis uires possit refringere. quod si quis aliter fecerit, poena graui plectetur.