C. 11.54UT NEMO AD SUUM PATROCINIUM SUSCIPIAT VICOS VEL RUSTICANOS EORUM
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Otto/Schilling/Sintenis
1 · Impp. Leo et Anthemius AA. Nicostrato pp. Orientis.
pr.Si quis post hanc nostri numinis sanctionem in fraudem circumscriptionemque publicae functionis ad patrocinium cuiuscumque confugerit, id, quod huius rei gratia geritur sub praetextu donationis uel uenditionis seu conductionis aut cuiuslibet alterius contractus, nullam habeat firmitatem: tabellionibus, qui talia instrumenta perficere ausi fuerint, bonorum proscriptione plectendis, qui tamen scientes ausi fuerint huiusmodi instrumenta conscribere: uicis etiam uel possessionibus ad patrocinia confugientium publico uindicandis.
1Eae autem personae, quae contra publicam commoditatem in clientelam suam suscepisse collatores detectae fuerint, nobiliores quidem centum librarum auri condemnationem subire cogentur, mediocris uero fortunae facultatum suarum amissione plectentur: eadem poena multandis etiam his, qui intercedentes ministerium suum huiusmodi nefariis actibus improba mente praebuerint.
2Quam formam ex eo quidem tempore, quod sacra constitutio a diuae memoriae marciano promulgata continet, id est in thracica quidem dioecesi abhinc annis triginta, hoc est a consulatu aetii iterum et sigisbuldi, in orientali uero et aegyptiaca et pontica et asiana dioecesi uiginti octo, hoc est a consulatu Cyri ualere atque exsecutioni mandari praecipimus.
D.k. Sept. Anthemio A. II cons.
2
pr.Μηδεὶς κωμήταις προστασίαν ὑπισχνείσθω μηδὲ δεχέσθω γεωργοὺς ἐπὶ τούτῳ ὑπόσχεσιν προσόδων ἢ ἕτερον κέρδος λαμβάνων. εἰ δέ τις παραβαίη ταῦτα, καὶ τοῖς προειρημένοις ἐπιτιμίοις ὑποπεσεῖται καὶ ἑτέρᾳ μείζονι πειρασθήσεται κινήσει.
1Πρὸς τούτοις καὶ οἱ κωμῆται, εἰ μὲν δοῦλοι εἶεν, τοῖς δεσπόταις ἀποδοθήσονται σωφρονισθέντες, εἰ δὲ ἐλεύθεροι, κʹ λίτρας προστιμῶνται καὶ τύπτονται μετὰ δέκα τῶν πρωτευόντων τῆς κώμης καὶ διηνεκῶς ἐξορίζονται, ἐν ᾧ γνώμῃ πάντων ἐστασίασαν.