IusCommune
IusCommune › Textos › Código › Liber 11

C. 11.53DE COLONIS ILLYRICIANIS

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Otto/Schilling/Sintenis

1 · Imppp. Valentinianus Valens et Gratianus AAA. ad Probum pp.

pr.Colonos inquilinosque per illyricum uicinasque regiones abeundi rure, in quo eos originis agnationisque merito certum est immorari, licentiam habere non posse censemus.

1Inseruiant terris non tributario nexu, sed nomine et titulo colonorum, ita ut, si abscesserint ad aliumue transierint, reuocati uinculis poenisque subdantur, maneatque eos poena, qui alienum et incognitum recipiendum esse duxerint, tam in redhibitione operarum et damni, quod locis quae deseruerant factum est, quam multae, cuius modum in auctoritate iudicis collocamus: ita ut etiam dominus fundi, in quo alienus fuisse monstrabitur, pro qualitate peccati coercitionem subire cogatur nec sit ignorantiae locus, cum ad criminis rationem solum illud sufficiat, quod incognitum sibi tenuit.

2Seruum etiam in memoratis regionibus si quis receperit, ignorationis excusatione sublata quadrupli poena teneatur, operarum praeterea compendiis damnisque praestitis.

3In libertis etiam, quos pari usurpatione susceperit, is modus sit, quem circa liberos duximus colonos retinendum.

D. III id. Iul. Gratiano A. II et Probo conss.