C. 11.55UT RUSTICANI AD NULLUM OBSEQUIUM DEVOCENTUR
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Otto/Schilling/Sintenis
1 · Exemplum sacrarum litterarum Diocletiani et Maximiani AA. ad Charisium.
pr.Ne quis ex rusticana plebe, quae extra muros posita capitationem suam detulit et annonam congruam praestat, ad ullum aliud obsequium deuocetur neque a rationali nostro mularum fiscalium uel equorum ministerium subire cogatur.
Sine die et consule.
2 · Impp. Valentinianus et Valens AA. ad Probum pp. Illyrici.
pr.Si qui eorum, qui prouinciarum rectoribus obsequuntur quique in diuersis agunt officiis principatus et qui sub quocumque praetextu muneris publici possunt esse terribiles, rusticano cuipiam necessitatem obsequii quasi mancipio sui iuris imponant aut seruum eius uel forte bouem in usus proprios necessitatesque conuerterint, ablatis omnibus facultatibus perpetuo subiugentur exilio, et nihilo minus rusticanum, qui se in eiusdem operas sponte propria detulisse responderit, par poenae seueritudo constringat.
D. prid. k. Oct. Agrippinae Valentiniano et Valente AA. conss.