IusCommune
IusCommune › Textos › Código › Liber 11

C. 11.24DE FRUMENTO URBIS CONSTANTINOPOLITANAE

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Otto/Schilling/Sintenis

1 · Impp. Honorius et Theodosius AA. Urso pu.

pr.Nulli, ne diuinae quidem domui nostrae frumentum de horreis publicis pro annona penitus praebeatur, sed integer canon mancipibus consignetur, annona in pane cocto domibus exhibenda. ita enim debet canon ab inclitae memoriae constantino praestitus nec non a diuo pietatis meae auo theodosio auctus expendi, quoniam crescit inopia, si frumenta, quae pro annona tribuuntur, ad usus alios deputata cogentur sibi de publico emere, quae aliis uendere potuissent.

D. X k. Aug. Constantinopoli Theodosio A. VII et Palladio conss.

2 · Impp. Theodosius et Valentinianus AA. Leontio pu.

pr.Auri statuta quantitas ad coemptionem frumentariam sit perpetuo dedicata, nec liceat cuiquam postea administratione urbicariae potestatis percepta aliquid ex eadem summa minuere uel ad quoscumque alios usus conuertere: sed sub gestorum testificatione certum fiat, et quod mancipibus mutui nomine datum est et quod ab isdem sit excepta omni concussione soluendum.

1Eum autem, qui hanc formam ausus fuerit inquinare, quantitatem, in qua suam calliditatem exercuerit, in duplum redhibere iubemus, et quidquid ex praedicta ratione adcreuerit, ad cumulum eiusdem auri quantitatis et frumentarii tituli fomitem redundare, legisque huius tenorem aeneis tabulis incidi.

D. u. k. Dec. Constantinopoli Areobindo et Aspare conss.